Pagina:Институции Гая (1891).djvu/128

Haec pagina nondum emendata est

num creditoremue manumissor habeat, ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet.

140Quin etiam inuito quoque eo cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege mancipio dedit, flt sibi remancipetur; nam quodammodo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso, quod mancipio recipit, ac ne is quidem dicitur inuito eo cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit; nam hunc actor pro pecunia habet.

141In summa admonendi sumus aduersus eos quos in mancipio habemus, nihil nobis | contumeliose facere li-

§ 140. Ср. Gaj. IV. 75. 79. L. 3. § 4. D. 43, 29.
§ 141. Ср. Gaj. I. 115. 118а. 132. 134. 137.