Haec pagina nondum emendata est
ciuntur. et siquidem mulier fiduciae causa cum extraneo coemp|tionem fecerit, cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet; ea uero, quae cum uiro suo coemptionem fecit, si uel|it ab eo remancipari eum nihilo magis potest cogere, | quam et filia patrem, sed filia nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiua sit; haec autem (uirum) repudio misso proinde conpellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.
138Ii qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt.
139Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patro-
§ 138. Ср. Gaj. I. 123. II. 160. III. 114.
§ 139. Ср. Gaj. I. 38. 18. 42. 47.