Pagina:Институции Гая (1891).djvu/116

Haec pagina nondum emendata est


120Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur; animalia quoque quae mancipi sunt, quo iu numero habentur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.

121In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, | ut eum (qui) mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipio dicitur, quia manu res capitur; praedia uero absentia solent mancipari.

122Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, se-

§ 120. Ср. Ulp. XIX. 1. Gaj. I. 113. 117. II. 15. 19. 21. 27. 35.
§ 121. Ср. Ulp. XIX. 6. Isid. Or. V. 25. § 31. Varro de L. L. VI. § 85. (Müller).
§ 122. Cp. Plinius. N. Н. XVII. 1. Dionys, XIX. 27. Gell. XX. 1. Isidor. Or. X. 67. XVI. 18. § 5. 25. § 3.