Pagina:Институции Гая (1891).djvu/115

Haec pagina nondum emendata est


118aPlerumque (vero tum) solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint parentes coemptionatoresque (ex) suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit.

119Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est; eaque res ita agitur: adbibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit: hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio isque mihi emptus esto hoc aere aeneaque libra; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.

§ 118а. Ср. Gaj. I. 132. 134.
§ 119. = Boeth. in Тор. с. 5. § 28. Ср. Gaj. I. 113. Ulp. XIX. 3. 4. Varro de lingua Latina. IX. 83. (Müller). Theoph. I. 12. § 6. Festus. v. Rodus: in mancipando, cum dicitur: rudusculo ibram ferito, asee tangitur libra.