Pagina:Институции Гая (1891).djvu/114

Haec pagina nondum emendata est


116Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint.

117Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt.

118Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt: nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt (mancipari, quo liberi a parente 'possunt, in tantum)1 quidem, ut quamuis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam | quae ei nupta non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit.

§ 117. Ср. Dionys. II. 27. L. 10. С. 8, 47.
§ 118. Ср. Gaj. I. §§ 114 и след.
1) Бэкинг предлагает: mancipari, quo liberi a parente mancipantur; adeo quidem ut quamvis.