Pagina:Институции Гая (1891).djvu/112

Haec pagina nondum emendata est


113Coemptione vero in manum conueniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam uenditionem; nam adhibitis non minus quam v testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende, emit is mulierem, cuius in manum conuenit.

114Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo sed etiam cum extraneo, scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem, (ut) apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit coemptionem cum uiro suo aut cum extraneo, ueluti tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem.

115Quod est tale: si qua uelit quos habet tutores deponere et alium nancisci, iis auctoribus coemptionem facit;

§ 113. Ср. Servius ad Aeneid. IV. 214. ad Georg. I. 31. Isid. Or. V. 34. § 26.
§ 114. Cp. Gaj. I. 118. 136. Cicero pro Mur. 12. § 27.
§ 115. Cp. Gaj. I. 166.