Haec pagina nondum emendata est
anni interrumperet.1 sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est.
112Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii, quod a nupta farreo fit (et) in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis, praesentibus decem testibus, aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi qui confarreatis nuptiis procreati sunt, fieri nequeunt; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium nancisci2 possunt.
§ 112. Ср. Servius ad Georg. I. 31. Gell. I. 12
1) У Гешена мы читаем: itaque lege XII tabularum cautum erat, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ut quotannis trinoctio abesset, atque ita usum cujusque anni interrumperet. Подобный текст мы встречаем у Гушке.
2) По нашему мнению, лучше употребить слово nancisci (petere) чем habere, которое предлагает Студемунд. Термины sacerdotium petere, nancisci чаще встречаются в источниках.