Haec pagina nondum emendata est
quam nisi Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet.
101Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit; apud | praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.
102Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est; nunc ex epistula imperatoris Antonini quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem uero, et in prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis (personas) adoptare possumus.
103Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi,
§ 101. Ср. Ulp. VIII. 5. L. 21. D. 1, 7. Gell. V. 19. L. 8. С. 8, 48.
§ 102. Ср. Ulp. VIII. 5. § 3. J. 1, 11.
§ 103 L. 2. § 1. D. 1, 7. § 9. J. 1, 11.