Pagina:Институции Гая (1891).djvu/104

Haec pagina nondum emendata est


92Peregrina quoque si uulgo conceperit, deinde ciuis Romana fiat, et tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero ex peregrino | secundum leges moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, civem romanum parere, si et patri eius ciuitas Romana donetur.

93Si peregrinus cum liberis ciuitate Romana donatus fuerit, non aliter filii in potestate eius fient, quam si imperator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam cognoscit de inpuberibus absentibusque; et haec ita edicto diui Hadriani significantur.

94Item si quis cum uxore praegnate ciuitate Romana

§ 92. Ср. Gaj. I. 77. 94.
§ 93. Ср. Gaj. III. 20. Plinius, Epistolae. X. 6.
§ 94. Ср. Gaj. I. 92.