monio senatum interuenire et emendare uitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur.
88Sed si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa ciuis Romana facta sit, et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nascitur, | sicut pater eius, non tamen in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.
89Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa pepermt, qui nascitur liberum nasci, (na)turali ratione fit; nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit;