Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/702

Haec pagina emendata est

Prius huc redit : materiam sua natura et essentialiter passivam esse substantiam ; itaque ipsi dari vim activam non magis esse possibile, quam si Deus lapidem, dum lapis manet, velit esse vitalem et rationalem, id est non lapidem : deinde que in corpore passantur, ea esse tantum materiæ modificationes ; modificationem autem (quod pulchre dictum agnosco) rei essentialiter passivæ non posse rem reddere activam. Sed responderi commode potest ex recepta non minus quam vera philosophia : materiam intelligi vel secundam, vel primam ; secundam esse quidem substantiam completam, sed non mere passivam ; primam esse mere passivam, sed non esse completam substantiam ; accedereque adeo debere animam, vel formam animæ analogam, si έτενλέχειαν τήν πρώτην, id est nisum quemdam, seu vim agendi primitivam, quæ ipsa est lex insita, decreto divino impressa. A qua sententia non puto abhorrere virum celebrem et ingeniosum, qui nuper defendit, corpus constare ex materia et spiritu ; modo sumatur spiritus non pro re intelligente, (ut alias solet), sed pro anima, vel formæ animæ analogo, nec pro simplici modificatione, sed pro constitutivo substantiali perseverante, quod Monadis nomine appellare soleo, in quo est velut perceptio, et appetitus. Hæc ergo recepta doctrina, et scholarum dogmati benigne explicato consentanea, refutanda est prius, ut argumentum viri clarissimi vim habere possit ; quemadmodum et hinc patet non posse concedi, quod assumsit, quicquid est in substantia corporea, esse materiæ modificationem. Notum est enim, animas inesse viventium corporibus secundum receptam philosophiam, quæ utique modificationes non sunt. Licet enim vir egregius contrarium statuere, omnemque veri nominis sensum animalibus brutis animamque proprie dictam adimere videatur ; sententiam tamen hanc pro fundamento demonstrationis assumere non potest, antequam ipsa demonstretur. Et contra potius arbitror, neque ordini, neque pulchritudini, rationive rerum esse consentaneum, ut vitale aliquid, seu immanenter agens sit in exigua tantum parte materiæ, cum ad majorem perfectionem pertineat, ut sit in omni ; neque quicquam obstet, quo minus ubique sint animæ aut analoga saltem animabus ; etsi dominantes animæ, atque adeo intelligentes, quales sunt humanæ, ubique esse non possint.

13. Posterius argumentum quod ex natura motus sumit vir cl. majorem, ut mihi quidem videtur, concludendi necessitatem non habet. Motum ait esse successivam tantum rei motæ in diversis locis existentiam. Concedamus hoc interim, et si non omnino satisfaciat, magis-