Pactum cum Karolo rege Franciæ occidentalis (921)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Pactum cum Karolo rege Franciæ occidentalis (921)
921
editio: incognita
fons: []

I. recensere

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Divina propitiante clementia anno dominicæ incarnationis DCCCCXXI, anno vero regni domni et gloriosissimi regis Francorum occidentalium Karoli XXIX, redintegrante XXIV, largiore vero hereditate indepta X, indictione IX, anno quoque regni domni et magnificentissimi regis Francorum orientalium Heinrici tertio, inter ipsos præfatos principes unanimitatis pactum ac societatis amicitia quæsita repertaque exordia sumpsit, prout visa sunt competentia. Convenerunt enim ambo illustres reges, sicut inter se discurrentibus legatis convenerant, II. Nonas Novembris, feria prima; domnus enim Karolus super Rhenum flumen ad Bonnam castrum et strenuus Heinricus ex altera parte Rheni. Et ea tantum die mutuis se visibus intuentes super ripas eiusdem fluminis huc et ultra, ut sui fierent fideles innoxii sacramento, quo hanc eorum conventionem fuerant polliciti. Verum feria quarta, VII. Idus Novembris, in medio Rheni fluminis sæpius dicti principes de navibus quisque suis in tertiam ascenderunt, quæ ancorata in fluminis medio gratia eorum colloquii fixa erat, ibique in primo hanc sibi vicissim convenientiam ob statum pacis iuramento sanxerunt ita:

II. recensere

Ego Karolus divina propitiante clementia rex Francorum occidentalium amodo ero huic amico meo regi orientali Heinrico amicus, sicut amicus per rectum debet esse suo amico, secundum meum scire ac posse, ea vero ratione, si ipse mihi iuraverit ipsum eundemque sacramentum et attenderit quæ promiserit. Sic me deus adiuvet et istæ sanctæ reliquiæ.

III. recensere

E contra rex Heinricus eandem promissionem sacramento eisdem prosecutus est verbis subsequenter, ut huius amicitiæ firmitas inviolabiliter observaretur.

IV. recensere

Hæc sunt nomina episcoporum qui cum nobilibus ac fidelibus laicis firmitatem, quam præmemorati reges inter se fecerunt, collaudando acceptaverunt et manibus suis sacramentum firmaverunt nunquam a se destruendam. Episcopi ex parte domni regis Karoli: Herimannus archiepiscopus Agrippinæ quæ modo est Colonia vocitata, Rodgerus archiepiscopus Trevirorum, Stephanus præsul Cameracorum, Bouo episcopus Catalaunensium, Baldricus Traictensium episcopus. Hæc nomina comitum: Matfredus, Erkengerus, Hagano, Boso, Waltkerus, Isaac, Ragenberus, Theodricus, Adalardus, Adelelmus. Episcopi ex parte regis inclyti Heinrici: Herigerus archiepiscopus Moguntiacorum, Nithardus episcopus Mimmogerneferdæ, Dodo episcopus Osnobroggæ, Ricawo episcopus Vangionum quæ nunc dicitur Warmatia, Hunuardus episcopus Paderbornensis, Notingus episcopus Constantiæ Alemannicæ. Hæc sunt nomina comitum: Eurardus, Chonradus, Herimannus, Hato, Godefredus, Otto, Herimannus, Cobbo, Magenhardus, Fridericus, Foldac.