Pactum cum Johanne XII (Otto I)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pactum cum Johanne XII
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Pactum cum Johanne XII (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.PaCuJoX, cc_idno: 9736

Pactum cum Johanne XII ¶

138.0839A| « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Otto servus apostolorum, et secundum voluntatem Dei Salvatoris Romanorum imperator augustus.

« Romam caput mundi profitemur, Romanam ecclesiam matrem omnium ecclesiarum esse testamur, sed incuria et inscientia pontificum longe suae claritatis titulos obfuscasse. Nam non solum quae extra Urbem esse videbantur vendiderunt, et quibusdam colluviis a lare sancti Petri alienaverunt, sed quod absque dolore non dicimus, si quid in hac nostra Urbe regia habuerunt, ut majori licentia evagarentur, omnibus cum vindicante pecunia in commune dederunt, et sanctum Petrum, et sanctum Paulum, ipsa quoque altaria spoliaverunt, et pro reparatione semper confusionem duxerunt. Confusis 138.0839B| vero papaticis legibus, et jam abjecta ecclesia Romana, in tantum quidam pontificum irruerunt, ut maximam partem imperii nostri apostolatui suo conjungerent, jam non quaerentes quae et quanta suis culpis perdiderunt, non curantes quanta ex voluntaria vanitate effuderunt; sed sua propria, utpote ab illis ipsis dilapidata, dimittentes, quasi culpam suam in imperium nostrum retorquentes, ad aliena, id est, ad nostra et nostri imperii maxime, migraverunt. Haec sunt enim commenta ab illis ipsis inventa, quibus Joannes diaconus, cognomento digitorum mutius, praeceptum aureis litteris scripsit, sub titulo magni Constantini longa mendacii tempora finxit. Haec sunt etiam commenta, quibus dicunt, quemdam Carolum sancto Petro nostra publica tribuisse. 138.0839C| Sed ad haec respondemus, ipsum Carolum nihil dare jure potuisse, utpote jam a Carolo meliore fugatum, 138.0840A| jam imperio privatum, jam destitutum et annullatum. Ergo quod non habuit, dedit: sic dedit, sicut nimirum dare potuit, utpote qui male acquisivit et diu se possessurum non speravit. Spretis ergo commenticiis praeceptis et imaginariis scriptis, ex nostra liberalitate sancto Petro donamus quae nostra sunt, non sibi, quae sua sunt, veluti nostra conferimus. Sicut enim pro amore sancti Petri dominum Silvestrum magistrum nostrum papam elegimus, et Deo volente, ipsum serenissimum ordinavimus et creavimus: ita pro amore ipsius domini Silvestri papae sancto Petro de publico nostro dona conferimus, ut habeat magister quod principi nostro Petro a parte sui discipuli offerat. Octo igitur comitatus pro amore magistri nostri domini Silvestri papae 138.0840B| sancto Petro offerimus et donamus, ut ad honorem Dei et sancti Petri cum sua et nostra salute habeat et teneat, et ad incrementa sui apostolatus nostrique imperii ordinet. Hos autem sibi ad ordinandum concedimus: Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Fossabrunum, Callium, Esium et Ausimum, ut nullus umquam ei et sancto Petro audeat aliquam inquietationem facere, aut eum aliquo ingenio fatigare. Quicumque vero praesumpserit, omnia quae habuerit, amittat, et sanctus Petrus quae sunt sua recipiat. Ut hoc autem in aeternum ab omnibus conservetur, hoc praeceptum manu nostra diu, Domino adjutore, victura confirmavimus, et nostro sigillo praecepimus insigniri, ut sibi suisque successoribus valeat.

138.0840C| « Signum domini Ottonis invictissimi Romanorum imperatoris augusti. »

NOTA. Charta haec Karoli II (Calvi) donationem Karoli III (Crassi) victoria ad nihilum redactam profitetur; nec ob titulum imperatoris nec ob formulas impugnanda, litteris aliis Ottonis ad Gerbertum datis illustratur. Namque scribit imperator Italiam relicturus et Germaniam appetens, epistola 158 apud Chesnium pag. 826: vestroque solatio atque subsidio primores Italiae relinquimus. Hugonem Tuscum vobis per omnia fidum, S. comitem Spoletinis et Camerinis praefectum, cui OCTO COMITATUS QUI SUB LITE SUNT vestrum ob amorem contulimus nostrumque legatum eis ad praesens praefecimus, ut populi rectorem habeant, et vobis ejus opera debita servitia adhibeant. Haec anno 999, circa mensem Novembrem, Romae scripta esse existimaverim. Cum igitur Caroli II donatio a posterioribus imperatoribus pro irrita habita sit, sententia Benedicti de S. Andrea, qui ipsa donationis Ottonianae verba exscripsit, minime tenere potest, cum Caroli II donatione potentiam imperatorum imminutam esse statuit. Nec hoc tantum, sed aliud quoque Ottonis charta docemur, scilicet quod saeculo decimo exeunte Romae falsae donationum imperialium chartae a Joanne quodam fictae aureisque litteris conscriptae habebantur. Licet igitur minime dubitari possit, Ottonem I aeque ac antecessores ejus, imperatores inde a Carolo Magno omnes, pactum et privilegia Romanae Ecclesiae renovasse, chartae tamen, quae sub nomine ejus in tabulario Vaticano hodie habetur, partem aliquam, scilicet a vocibus in partibus Campaniae Soram, Arces, etc., usque Cajetam et Fundum cum omnibus earum pertinenciis, gravi suspicione attingi confitemur. De alia parte Insuper offerimus tibi beate Petre usque Terranem cum pertinentiis suis, quid certi statuamus, non habemus, quandoquidem nonnisi generatim, Ottonem Joanni papae restitutionem terrae sancti Petri promisisse, legimus. Quibus exceptis, si pactum Ottonis charta ista proponitur, in aliquibus tamen a genuina forma discedit; nam Pippinum imperatorem vocatum, annum Ottonis imperii XXVII, loco regni XXVI, et imperii I, scriptum, tum Preterea alia minora huic operi inserenda previdimus et cruci imperatoris: + Signum domni Ottonis serenissimi imperatoris ac suorum episcoporum abbatum et comitum ascriptum fuisse, cum signa singula episcoporum aliorumque testium subsequerentur, ea non diploma authenticum, sed apographum quoddam incertae auctoritatis produnt. Mirari quoque aliquis posset cur imperator dicat pontificem haud consecrandum priusquam talem promissionem faciat qualem domnus et venerandus spiritalis pater noster Leo sponte fecisse dinoscitur, cum nec Leonem VII promissionem aliquam Ottoni fecisse constet, nec Leonem VIII Joanni XII posteriorem fuisse ambigi possit; nisi verba ista ex Ludovici I pacto cum Stephano IV in pactis sequentium imperatorum repetita statuere velimus, quod certe haud multum abs re cadere videretur. Ut igitur rem uno verbo absolvam, chartam genuinum quidem Ottonis et Joannis XII pactum, sed superaddita donatione vitiatum, forma etiam haud omnino sincera, referre censeo. Eam inde ab exeunte saeculo undecimo pro genuina venditam, in codices Vaticanos transcriptam, sensimque fidem populorum nactam, inde a dissidio Philippi, Ottonis IV et Friderici II imperatoribus quoque creditam, demumque a Rudolfo I et successoribus ejus confirmatam fuisse, omnibus notum est. Ecce textum ab III. Marino Marinio propositum: « In nomine domini Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego Otto Dei gratia imperator Augustus una cum Ottone glorioso rege filio nostro divina ordinante providentia, spondemus atque promittimus per hoc pactum confirmationis nostre, tibi beato Petro principi apostolorum, et clavigero regni coelorum, et per te vicario tuo domno Johanni summo pontifici et universali XII pape, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque dicione tenuistis et disposuistis civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis suis, atque viculis omnibus et territoriis ejus, montanis ac marittimis, litoribus ac portibus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac viculis Tuscie partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam, Marturianum, Sutriam, Nepem, Castellum, Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam cum tribus insulis, id est majore et minore, Pulvensim, Narniam, et Utriculum, cum omnibus finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus: nec non exarcatum Ravennatem sub integritate, cum urbibus, civitatibus, oppidis et castellis, quae piae recordationis domnus Pipinus et domnus Karlus excellentissimi imperatores, predecessores videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus vestris jamdudum per donationis paginam contulerunt: hoc est civitatem Ravennam, et Emeliam, Bobium, Cesenam, Forumpopoli, Forumlivii, Faventiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comijaclum, et Adrianis atque Gabellum, cum omnibus finibus, territoriis, atque insulis, terra marique ad supradictas civitates pertinentibus: simul et Pentapolim, videlicet Ariminum, Pensaurum, Phanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsimpronii, Montemfeltri, Urbinum, et territorium Balnense, Callis, Luciolis et Eugubium, cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates pertinentibus. Eodem modo territorium Sabinense, sicut a domno Karlo imperatore, antecessore nostro, beato Petro apostolo per donationis scriptum concessum est sub integritate facte; in partibus Tuscie Longobardorum Castellum Felicitatis, Urbem veterem, Balneum regis, Ferenti, Viterbium, Orthem, Marcam, Tuscanam, Suanam, Popolonium, Roselles, cum suburbanis atque viculis omnibus et territoriis ac maritimis, oppidis, ac viculis seu finibus omnibus. Itemque a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berteto, exinde in Parma, deinde in Regia, exinde in Mantua, atque in Monte Silicis atque provincia Venetiarum et Istria: necnon et cunctum ducatum Spoletanum ac Beneventanum, una cum ecclesia sanctae Cristinae posita prope Papiam juxta Padum, quarto miliario. Item in partibus Campanie, Soram, Arces, Aquinum, Arpinum, Teanum, et Capuam; necnon et patrimonia ad potestatem et ditionem vestram pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et patrimonium Neapolitanum, atque patrimonia Calabriae superioris et inferioris. De civitate autem Neapolitana cum castellis et territoriis ac finibus et insulis suis sibi pertinentibus, sicuti ad easdem aspicere videntur, necnon patrimonium Siciliae, si Deus nostris illud tradiderit manibus, simili modo civitatem Cajetam et Fundum cum omnibus earum pertinenciis. Insuper offerimus tibi beate Petre apostole vicarioque tuo domno Johanni papae et successoribus ejus, pro nostre anime remedio, nostrique filii et nostrorum parentum, de proprio nostro regno civitates et oppida cum piscariis suis, idest Reatem, Amiternum, Furconem, Nursiam, Balvam, et Marsim, et alibi civitatem Terranem cum pertinentiis suis. Has omnes suprascriptas provincias, urbes et civitates, oppida atque castella, viculos ac territoria, simulque et patrimonia, pro remedio animae nostrae et filii nostri sive parentum nostrorum ac successorum nostrorum et pro cuncto a Deo conservato atque conservando Francorum populo, jam dictae ecclesiae tuae, beate Petre apostole, et per te vicario tuo spiritali patri nostro domno Johanni summo pontifici et universali papae, ejusque successoribus usque in finem seculi, eo modo confirmamus, ut in suo detineant jure, principatu, atque dicione. Simili modo per hoc nostrae delegationis pactum confirmamus donationes quas piae recordationis domnus Pipinus rex et postea domnus Karlus excellentissimus imperator beato Petro apostolo spontanea voluntate contulerunt; necnon et censum vel pensiones seu ceteras daciones que annuatim in palacium regis Longobardorum inferri solebant, sive de Tuscia sive de ducatu Spoletano, sicut in suprascriptis donationibus continetur, et inter sanctae memoriae Adrianum papam et domnum Karlum imperatorem convenit, quando idem pontifex eidem de suprascriptis ducatibus, id est Tuscano et Spoletano, suae auctoritatis preceptum confirmavit, eo scilicet modo ut annis singulis predictus census ad partem ecclesiae beati Petri apostoli persolvatur; salva super eosdem ducatus nostra in omnibus dominatione et illorum ad nostram partem et filii nostri subjectione. Ceterum, sicut diximus, omnia superius nominata ita ad vestram partem per hoc nostrae confirmationis pactum roboramus, ut in vestro permaneant jure, principatu atque dicione, et neque a nobis neque a successoribus nostris per quodlibet argumentum sive machinationem in quacumque parte vestra potestas imminuatur, aud a vobis inde aliquid subtrahatur, de suprascriptis videlicet provinciis, urbibus, civitatibus, oppidis, castris, viculis, insulis, territoriis, atque patrimoniis, necnon et pensionibus atque censibus; ita ut neque nos ea facturi simus neque quibuslibet ea facere volentibus consenciamus, sed potius omnia que superius leguntur, id est provinciae, civitates, urbes, oppida, castella, territoria, et patrimonia, atque insulas, censusque et pensiones, ad partem ecclesiae beati Petri apostoli atque pontificum in sacratissima sede illius residentium, nos in quantum possumus defensores esse testamur, ad hoc. ut ea in illius ditione ad utendum et fruendum atque disponendum firmiter valeant optineri; salva in omnibus potestate nostra et filii nostri posterorumque nostrorum, secundum quod in pacto et confirmatione ac promissionis firmitate Eugenii pontificis successorumque illius continetur. Id est ut omnis clerus et universi populi Romani nobilitas, propter diversas necessitates et pontificum inrationabiles erga populum sibi subiectum asperitates retundendas, sacramento se obliget, quatinus futura pontificum electio quantum uniuscujusque intellectus fuerit, canonice et juste fiat. Et ut ille qui ad hoc sanctum atque apostolicum regimen eligitur, nemine consentiente consecrari fiat pontifex, priusquam talem in presentia missorum nostrorum vel filii nostri seu universae generalitatis faciat promissionem pro omnium satisfactione atque futura conservatione, qualem domnus et venerandus spiritalis pater noster Leo sponte fecisse dinoscitur. Preterea alia minora huic operi inserenda previdimus, videlicet ut in electione pontificum neque liber neque servus ad hoc venire presumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat impedimentum. Quod si quis contra hanc nostram institutionem ire presumpserit, exilio tradatur. Insuper etiam, ut nullus missorum nostrorum cujuscumque impeditionis argumentum componere in prefatam electionem audeat, prohibemus. Nam et hoc omnimodis instituere placuit, ut qui semel sub speciali defensione domni apostolici sive nostra fuerint suscepti, impetrata juste utantur defensione. Quod si quis in quemquam illorum qui hoc promeruerint violare presumpserit, sciat se periculum vitae suae esse incursurum. Illud etiam confirmamus, ut domno apostolico justam in omnibus servent obedientiam seu ducibus ac judicibus suis ad justitiam faciendam. Huic enim institucioni hoc necessario adnectendum esse perspeximus, ut missi domni apostolici seu nostri semper sint constituti, qui annuatim nobis vel filio nostro renunciare valeant, qualiter singuli duces ac judices populo justitiam faciant, hanc imperialem constitucionem quomodo observent. Qui missi decernimus, ut primum cunctos clamores qui per negligentiam ducum seu judicum fuerint inventi ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat, aut statim per eosdem missos fiant ipsae necessitates emendatae, aut misso nostro nobis renunciante per nostros missos a nobis directos emendentur. Hoc ut ab omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris firmum esse credatur, propriae manus signaculo et nobilium optimatum nostrorum subscriptionibus hoc pactum confirmationis nostrae roboravimus et bullae nostrae impressioni adsignari jussimus. + Signum domni Ottonis serenissimi imperatoris ac suorum episcoporum abbatum et comitum. + Signum Adaldagi Hamaburgiensis ecclesiae archiepiscopi. Signum Hartberti Curiensis ecclesiae episcopi. Signum Druogonis Osnabrugguensis ecclesiae episcopi. Signum Uotonis Argentenensis ecclesiae episcopi. Signum Otwini Hiltinesemensis ecclesiae episcopi. Signum Landwarti Mindonensis ecclesiae episcopi. Signum Otgeri Nemetinensis ecclesiae episcopi. Signum Gezonis Tortunensis ecclesiae episcopi. Signum Hucberti Parmanensis ecclesiae episcopi. Signum Widonis Mutunensis ecclesiae episcopi. Signum Hattonis Fuldensis monasterii abbatis. Signum Gunthari Herolfesfeldensis monasterii abbatis. Signum Eberharii comitis. Signum Guntarii comitis. Signum Burgharii comitis. Signum Utonis comitis. Signum Conrates comitis. Signum Ernustes. Signum Thietheres, Ricdages, Lupen, Hartuiges, Harnolves, Inghilthies, Burchartes, Retinges, anno dominicae incarnationis 962, indictione 5, mense Februario, 13 die ejusdem mensis, anno vero domni Ottonis imperii invictissimi imperatoris 27, facta est hec pactio feliciter. » p. 0846B

p. 0840C