Pactum Tusiacense (Carolus II Calvus; Ludovicus)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pactum Tusiacense
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Patrologia Latina (Corpus 2) Carolus II Calvus Pactum Tusiacense Pactum Tusiacense (Carolus II Calvus; Ludovicus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCaL.PacTus, cc_idno: 9692 Table of contents

KAROLI CAPITULA MISSIS DATA. ( Ann. 865. Febr. )

NOTA. Anno incarnationis Dominicae 865 Kalend. Martii, haec quae sequuntur Hludowicus et Karolus reges in Tusiaco villa populo adnuntiaverunt. Sicut vos et plures alios audisse credimus, jam secundo et tertio in isto tempore convenire insimul proposuimus: sed variis occupationibus praepedientibus, hoc usque modo implere nequivimus. Nunc quia, Deo gratias, insimul convenimus, volumus vos scire, quoniam ad nullius deceptionem vel condemnationem, neque pro ulla indebita cupiditate insimul convenimus. Propter quae autem, excepto debito ac fraterno desiderio ut nos invicem dilectione mutua videremus, noster conventus fuerit, vobis nota facere volumus, et quae Deo placita et nobis ac fidelibus nostris salubria et proficua sunt, una cum Dei adjutorio et vestro ac ceterorum communium fidelium nostrorum consilio et auxilio, tenere immutabiliter et augere utiliter volumus. 1. Primo nostras et sanctae Dei Ecclesiae ac regni nobis commissi necessitates, fraterne et sincera mente ad invicem exposuimus. 2. Illa quae nuper cum fidelium nostrorum consilio apud Confluentes inter nos confirmata fuerunt, diligenter rememoravimus, quae inviolabiliter adjuvante Domino conservabimus. 3. Sicut Deus hoc in corde nostro videt, volumus et vos scire, quoniam de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta adunati, id est unanimes effecti sumus, quantum ipse dederit a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, ad Dei voluntatem, et nostrum communem honorem et salvamentum, et ad sanctae Dei Ecclesiae statum, et sacerdotum ac servorum ejus debitum honorem et vigorem, ac regni nobis a Deo commissi soliditatem restituendam et conservandam; ut Ecclesia et regnum, quod Deus in manus progenitorum nostrorum adunavit, et nobis misericordia sua commisit, in nostro tempore necessariam defensionem et tuitionem, et honorem atque soliditatem habeat. 4. Quoniam, sicut dicit sancta Scriptura, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, consideravimus et confirmavimus in fide nostra inter nos de uxoribus et filiis nostris, qui ita fideliter nobis subditi et obedientes fuerint sicut filii patribus et suis senioribus esse debent, ut unusquisque nostrum alterius filios sicut proprios in vera dilectione habeat; et qui superstes de nobis alteri fuerit, illius qui decesserit uxori et filiis, sicut inter nos convenit debitum et necessarium adjutorium praestet et fidem conservet. 5. Consideravimus et statuimus ut communes fideles nostri, quorum consilio et auxilio sanctam Dei Ecclesiam et regnum nobis commissum gubernare debemus, debitum honorem et salvamentum habeant. Et ipsi ad Dei voluntatum, et ut nostrum debitum honorem et vigorem et salvamentum, et ad sanctae Dei Ecclesiae statum, et ad regni soliditatem et defensionem, qualiter populus in regno nostro legem et justitiam et pacem ac tranquillitatem habeat, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, fideli consilio et auxilio nobis sint in omnibus adjutores. Et si aliquis, quod absit, ab hoc deviare tentaverit, unanimiter ut ad hoc redeat illum convertere decertemus. Et si ad hoc reduci non potuerit, unanimiter studeamus, ut vel sibi soli noceat; et contra hoc quod salubriter conservare debemus, non possit damnabiliter agere. Et omnes, tam nobis amici, quam et contrarii, certissimum teneant, quoniam qui contra quemlibet nostrum quiddam adversi machinatus vel molitus fuerit, apud alium locum familiaritatis et amicitiae non habebit. 6. Vos scitis qualiter nepos noster Hlotharius per suam juventutem, et per levium hominum consensum et hortamentum, et etiam per eorum favorem qui illum salvare debuerant, fecit et facit contra illam legem, quam Deus primo in paradiso primis hominibus dedit, et quam in evangelio per praesentiam carnis cum hominibus habitans renovavit et confirmavit, quae ad omnes homines pertinet qui secundum Deum legitimo utuntur conjugio. Unde et universalis Ecclesia Dei pulsatur, et sacerdotes sunt dehonorati, et populus Christianus sicut de mali morbi contagio est maculatus. Propterea quod Deus dixit: Diliges proximum tuum sicut teipsum, et sicut scriptum est: Ipse os nostrum et caro nostra est, et ecclesia nobis et illi commissa et regnum unum est, et populus ac christianitas una est, consideravimus, ut ad illum missos nostros mittamus, et ei tale consilium mandemus qualiter et ipse coram Deo salvus et coram seculo honoratus esse valeat, et ecclesia et regnum, quod illi ad salvationem commissum est, solidum esse possit, et populus Dei salvus sit, et legem ac justitiam et pacem ac tranquillitatem habeat. 7. Quia etiam ipse suos missos ad nos transmisit quasi consilium quaerens, per nostros missos et de his unde nobis mandavit, quantum nobis Dominus dedit, ei verum et sincerum concilium remandamus, et talem voluntatem nostram esse erga eum sicut vobis dicimus, illi per eosdem missos nostros mandamus. p. 0720C

  • NOTA. Excipiunt pactum superius in codice Laudunensi, unde ea Sirmondus publici juris fecit. Baluzius ea ope codicum a nobis etiam adhibitorum 4) bibl. regiae Parisiensis n. 4626 saec. X, olim Bigotiani, et 5) bibl. ejusdem n. 4761, olim Divionensis, emendavit. Haec quae sequuntur capitula misit domnus rex Karolus in Burgundiam exequenda per Gauslenum et Fulconem et per Waltarium et Lantwinum, de Tusiaco, anno incarnationis Dominicae. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus gratia Dei rex, omnibus episcopis, abbatibus, abbatissis, comitibus, et vassis nostris, seu cunctis Dei et nostris fidelibus in regno Burgundiae consistentibus, salutem. Volumus et expresse praecipimus ut in his quae subjuncta sunt exequendis, et in aliis quae ad Dei voluntatem et sanctae Ecclesiae statum, atque ad nostram fidelitatem et ad nostrum honorem, ac ad regni soliditatem, necnon ad commune fidelium nostrorum salvamentum pertinent, unusquisque secundum quod suo ordini et suae personae competit, istis missis nostris obedientes et adjutores in omnibus existatis. 1. Ut sicut nostri infideles et communes contrarii nostri se invicem confirmaverunt ad nostram contrarietatem, ut nullus de his quae consideraverint suum parem discooperiat vel prodat, neque ad illa quae adimplere volunt dimittat, ita fideles nostri se confirment ad Dei voluntatem et nostram fidelitatem, et ad honorem et sanctae Ecclesiae statum, et regni utilitatem, et illorum commune adjutorium et salvamentum. Et nullus fidelium nostrorum cuicumque infideli nostro quocumque modo se conjungat, aut in aliquo faveat, vel in quacumque causa in qua illum impedire potuerit illi parcat, nisi statim ad fidelitatem nostram se convertere voluerit. Et si pro certo cognoscere potuerit, qui contra istud capitulum fecerit, non nobis celet. Et si aliquis audierit, quod pari suo fideli nostro necessitas evenerit aut evenire debeat ad resistendum infideli nostro, non expectet ut illi hoc mandetur, sed statim sit praeparatus, sicut Dei fidelis et noster, ad suum parem in nostra fidelitate adjuvandum, et quantum potuerit pergere festinet. 2. Ut omnes qui fidelitatem nobis adhuc promissam non habent, fidelitatem nobis promittant; sicut in capitulis avi et patris nostri continetur. 3. Ut qui fidelitatem nobis promiserunt, et post illud sacramentum ad infideles nostros in nostrum damnum se conjunxerunt, proprietas illorum in nostrum indominicatum recipiatur, donec ipsi per fidejussores in nostram praesentiam veniant. 4. Ut nullus infidelium nostrorum, qui liberi homines sunt, in nostro regno immorari vel proprietatem habere permittatur, nisi fidelitatem nobis promiserit, et noster aut nostri fidelis homo deveniat. 5. Ut illae traditiones injustae et a nostris antecessoribus atque a nobis prohibitae, quae factae sunt aut mulieribus aut matribus aut quibuscumque personis, ut liberius ipsi traditores nostram infidelitatem perficere possint, aut ut justitiam in comitatibus non reddant, tanquam factae non fuerint, pro nihilo habeantur. Et sicut ipsi ipsos alodes in sua manu tenuissent, ita de ipsis alodibus fiat. Et si nec ita ad fidelitatem nostram aut ad justitiam reddendam adduci potuerint, ipsi alodes in nostrum dominicatum recipiantur, et certa illorum descriptio nobis adportetur. Ipsi autem infideles nostri in nostro regno locum habere non permittantur. Similiter et de commendationibus quarumlibet facultatum vel pecuniarum fiat; et si ad casam Dei aliquid commendatum habent, ipse episcopus vel rector ecclesiae ubi commendatae sunt, aut illis praesentaliter in praesentia missorum nostrorum reddant qui eas commendaverunt, aut coram missis nostris sigillentur, et sub sigillo custodiantur, donec ipsi veniant qui eas commendaverunt, et coram missis nostris illas recipiant, et perinde distringantur, ut ad fidelitatem nostram et ad pacem ecclesiae ac regni revertantur. 6. Ut de injustis commutationibus quae ad casas Dei factae sunt sine regia auctoritate, missi nostri inquirant, et eas dissolvant, sicut in capitularibus avi et patris nostri continetur. Et si mortua manus vel praeceptum regium super eas interjacet, describantur diligenter atque fideliter qualiter factae sunt, et nobis missi nostri renuntient; et signatis ipsis praeceptis, sicut lex Romana praecipit, ad nostram praesentiam deferri faciant, sicut in capitularibus progenitorum nostrorum continetur. 7. Quia, ut comperimus, plures nobis petierunt alodes, et petentes parum, plus inde acceperunt, volumus ut missi nostri hoc diligenter inquirant et describant, et ipsos homines cum praeceptis ad nostram praesentiam venire faciant. 8. Ut missi nostri de omnibus censibus vel paraveredis quos Franci homines ad regiam potestatem exsolvere debent, inquirant, et ubi per neglectum dimissum est, exsolvi faciant, et diligenter de singulis comitatibus cuncta describant; et nobis renuntient. Similiter et de terris censalibus, et de rebus ad casas Dei traditis, unde census ad partem regis exivit antiquitus. Et si aliquis aliquam auctoritatem regiam inde ostenderit, ad nostram praesentiam ipsam auctoritatem deferri faciant. 9. (ANSEG. IV, c. 48.) Ut missi nostri de locis ad claustra canonicorum vel monachorum, ubi necesse fuerit, nostra auctoritate exsequantur, sicut in capitularibus avi et patris nostri continetur. 10. (Cap. 49.) Ut de nonis et decimis ad casas Dei reddendis missi nostri exsequantur, sicut in praefatis capitularibus continetur. 11. (cap. 85.) Ut de uno manso ad ecclesiam dato nullus census neque caballi pastus a senioribus de presbyteris requiratur, sicut in praefato capitulari continetur. Sed neque de terrulis ac vineolis pro loco sepulturae ad easdem ecclesias datis, neque de decimis, sicut in canonibus et in praefatis capitularibus continetur. (Cap. 84.) Et ubi inventum fuerit et a missis nostris, quod seniores sine conscientia episcoporum presbyteros de ecclesiis ejiciunt vel in ecclesiis statuunt, missi nostri sicut in praefatis capitularibus continetur, inde faciant. Et episcopi de clericis hominum nostrorum ita faciant, sicut in eisdem capitularibus continetur. 12. Ut missi nostri justitias, quantum temporis qualitas permiserit, omnibus indigentibus faciant; et quod modo pro qualitate vel brevitate temporis facere non potuerint, comitibus commendent, ut tempore congruo eis legem et justitiam faciant. Et in suis memorialibus adnotent de quibus comitibus commendaverunt; ut si iterum illi homines se reclamaverint quod justitiam habere non potuerunt, nos ipsi investigemus et decernamus quare hoc ipsi comites demiserunt. 13. Ut si infideles nostri se adunaverint ad devastationem regni nostri, fideles nostri, tam episcopi, quam abbates, et comites, et abbatissarum homines, sed et ipsi comites ac vassi nostri, seu ceteri quique fideles Dei ac nostri, de uno missatico se in uno adunare procurent. Et missi nostri de ipso missatico providentiam habeant, qualiter unusquisque episcopus, vel abbas, seu abbatissa, cum omni plenitudine et necessario hostili apparatu, et ad tempus, suos homines illuc transmiserit cum guntfanonario qui de suis paribus cum missis nostris rationem habeat; et qualiter ipsi comites et vassi nostri seu ceteri quique Dei fideles ad hoc occurrerint, nobis scripto renuntient. Et si de uno missatico ad hoc praevalere non potuerint, ad alium missaticum celeriter missos suos dirigant, et omnes, sicut praediximus, de alio missatico ad illos qui indigent praeparati occurrant. Et si illi duo missatici ad hoc non suffecerint, nobis ad tempus hoc mandent, qualiter aut per nos, aut per filium nostrum, aut sicut viderimus, eis necessarium solatium transmittamus, quatenus in regno nostro nullus noster infidelis vel contrarius locum nocendi habeat. 14. Ut quia, sicut audivimus, quidam in domibus suis resident quamdiu pacem habere possunt, et cum necessitas venit, dicunt se in nostrum venire servitium, nolumus ut aliquis de his qui in illa terra manent, et eam contra inimicos nostros defendere debent, deinceps hanc occasionem habeat; sed cum necessitas fuerit, sicut praediximus, ad missos nostros et ad pares suos occurrant. Et si nos eum specialiter ad nos venire mandaverimus, aut ipse nobis necessariam causam de nostra fidelitate nuntiare voluerit, plenitudinem hominum suorum illic ad nostram fidelitatem exsequendam dimittat, et missis nostris vel paribus suis hoc notum faciat. Aliter autem in nullam partem de illa terra pergat, nisi cum communi consilio vel commendatione missorum nostrorum aut reliquorum fidelium nostrorum qui illam terram defendere debent. Et missi nostri cum episcopis et comitibus ac vassis nostris, qui super aquas commanent per quas infideles nostri ad regnum nostrum transeunt, ordinent qualiter illae naves custodiantur, ne infideles nostri ad regnum nostrum devastandum transire possint. Et per cujus neglectum ipsae naves postea bene custoditae non fuerint, nobis renuntietur, ut nos decernamus qualiter de illo contemptore praecepti nostri, quasi de proditore patriae, agi debeat. 15. Ut si missi nostri talem causam in illa terra invenerint, quam ad debitum finem nec per ista capitula, nec per capitula progenitorum nostrorum, neque per legalia capitula perducere possint, nobis rationabiliter et veraciter remandare procurent, ut nos illis remandemus qualiter inde agere debeant. 16. Ut ministri comitum in unoquoque comitatu dispensam missorum nostrorum, a quibuscumque dari debet, recipiant, sicut in tractoria nostra continetur; et ipsi ministerialibus missorum nostrorum eam reddant. Missi autem nostri provideant, ne pro hac occasione inde ministri comitum amplius, nisi quantum in tractoria nostra continetur, inde exigant.

p. 0724C