Origo Gentis Langobardorum

This is the stable version, checked on 15 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Origo Gentis Langobardorum
saeculum VII
editio: incognita
fons: incognitus

IN NOMINE DOMINI INCIPIT ORIGO GENTIS LANGOBARDORVM

Est insula qui dicitur scadanan, quod interpretatur excidia, in partibus aquilonis, ubi multae gentes habitant; inter quos erat gens parva quae winnilis vocabatur. Et erat cum eis mulier nomine gambara, habebatque duos filios, nomen uni ybor et nomen alteri agio; ipsi cum matre sua nomine gambara principatum tenebant super winniles. Moverunt se ergo duces wandalorum, id est ambri et assi, cum exercitu suo, et dicebant ad winniles: "Aut solvite nobis tributa, aut praeparate vos ad pugnam et pugnate nobiscum". Tunc responderunt ybor et agio cum matre sua gambara: "Melius est nobis pugnam praeparare, quam wandalis tributa persolvere". Tunc ambri et assi, hoc est duces wandalorum, rogaverunt godan, ut daret eis super winniles victoriam. Respondit godan dicens: "Quos sol surgente antea videro, ipsis dabo victoriam". Eo tempore gambara cum duobus filiis suis, id est ybor et agio, qui principes erant super winniles, rogaverunt fream, uxorem godam, ut ad winniles esset propitia. Tunc frea dedit consilium, ut sol surgente venirent winniles et mulieres eorum crines solutae circa faciem in similitudinem barbae et cum viris suis venirent. Tunc luciscente sol dum surgeret, giravit frea, uxor godan, lectum ubi recumbebat vir eius, et fecit faciem eius contra orientem, et excitavit eum. Et ille aspiciens vidit winniles et mulieres ipsorum habentes crines solutas circa faciem; et ait: "Qui sunt isti longibarbae" ? Et dixit frea ad godan: "Sicut dedisti nomen, da illis et victoriam". Et dedit eis victoriam, ut ubi visum esset vindicarent se et victoriam haberent. Ab illo tempore winnilis langobardi vocati sunt.

Et moverunt se exhinde langobardi, et venerunt in golaidam, et postea possiderunt aldonus anthaib et bainaib seu et burgundaib; et dicitur, quia fecerunt sibi regem nomine agilmund, filium agioni, ex genere gugingus. Et post ipsum regnavit laiamicho ex genere gugingus. Et post ipsum regnavit lethuc, et dicitur, quia regnasset annos plus minus quadraginta. Et post ipsum regnavit aldihoc, filius lethuc. Et post ipsum regnavit godehoc.

Illo tempore exivit rex audoachari de ravenna cum exercitu alanorum, et venit in rugilanda et inpugnavit rugos, et occidit theuvane regem rugorum, secumque multos captivos duxit in italiam. Tunc exierunt langobardi de suis regionibus, et habitaverunt in rugilanda annos aliquantos.

Post eum regnavit claffo, filius godehoc. Et post ipsum regnavit tato, filius claffoni. Sederunt langobardi in campis feld annos tres. Pugnavit tato cum rodolfo rege herulorum, et occidit eum, tulit vando ipsius et capsidem. Post eum heruli regnum non habuerunt. Et occidit wacho, filius unichis, tatonem regem barbanem suum cum zuchilone. Et pugnavit wacho, et pugnavit ildichis, filius tatoni, et fugit ildichis ad gippidos, ubi mortuus est. Iniuria vindicanda gippidi scandalum commiserunt cum langobardis. Eo tempore inclinavit wacho suavos sub regno langobardorum. Wacho habuit uxores tres: raicundam, filia fisud regis turingorum; et postea accepit uxorem austrigusa, filiam gippidorum; et habuit wacho de austrigusa filias duas, nomen unae wisigarda, quam tradidit in matrimonium theudiperti regis francorum; et nomen secundae walderada, quam habuit uxorem scusuald rex francorum, quam odio habens, tradidit eam garipald in uxorem. Filia regis herulorum tertiam uxorem habuit nomen silinga; de ipsa habuit filium nomine waltari. Mortuus est wacho, et regnavit filius ipsius waltari annos septem; farigaidus: isti omnes lethinges fuerunt.

Et post waltari regnavit auduin; ipse adduxit langobardos in pannonia. Et regnavit albuin, filius ipsius, post eum, cui mater est rodelenda. Eo tempore pugnavit albuin cum rege gippidorum nomine cunimund, et mortuus est cunimund in ipsa pugna, et debellati sunt gippidis. Tulit albuin uxore rosemunda, filia cunimundi, quae praedaverat, quia iam mortua fuerat uxor ipsius flutsuinda, quae fuit filia flothario regis francorum; de qua habuit filia nomine albsuinda. Et habitaverunt langobardi in pannonia annis quadraginta duo. Ipse albuin adduxit langobardos in italia, invitatos a narsete scribarum; et movit albuin rex langobardorum de pannonia mense aprilis a pascha indictione prima. Secunda vero indictione coeperunt praedare in italia. Tertia autem indictione factus est dominus italiae. Regnavit albuin in italia annos tres, et occisus est in verona in palatio ab hilmichis et rosemunda uxore sua per consilium peritheo. Voluit regnare hilmichis, et non potuit, quia volebant eum langobardi occidere. Tunc mandavit rosemunda ad longinum praefectum, ut eam reciperet ravenna. Mox ut audivit longinus, gavisus est, misit navem angarialem, et tulerunt rosemunda et hilmichis et albsuindam, filia albuin regis, et omnes thesauros langobardorum secum duxerunt in ravenna. Tunc ortare coepit longinus praefectus rosemunda, ut occideret hilmichis et esset uxor longini. Audito consilium ipsius, temperavit venenum, et post valneum dedit ei in caldo bibere. Cumque bibisset hilmichis, intellexit, quod malignum bibisset; praecepit, ut ipsa rosemunda biberet invita; et mortui sunt ambo. Tunc longinus praefectus tulit thesauros langobardorum, et albsuinda, filia albuin regis, iussit ponere in navem et transmisit eam constantinopolim ad imperatorem.

Reliqui langobardi levaverunt sibi regem nomine cleph de beleos, et regnavit cleph annos duos, et mortuus est. Et iudicaverunt duces langobardorum annos duodecim; posthaec levaverunt sibi regem nomine autarine, filio claffoni; et accepit autari uxorem theudelenda, filia garipald et walderade de baiuaria. Et venit cum theudelenda frater ipsius nomine gundoald, et ordinavit eum autari rex ducem in civitatem astense. Et regnavit autari annos septem. Et exivit acquo dux turingus de thaurinis, et iunxit se theudelendae reginae, et factus est rex langobardorum; et occidit duces revelles suos, zangrolf de verona, mimulf de insula sancti iuliani et gaidulf de bergamum, et alios qui revelles fuerunt; et genuit acquo de theodelenda filiam nomine gunperga. Et regnavit acquo annos VI. Et post ipso regnavit aroal annos duodecim. Et post ipso regnavit rothari ex genere arodus, et rupit civitatem vel castra romanorum quae fuerunt circa litora apriso lune usque in terra francorum quam ubitergium ad partem orienti, et pugnavit circa fluvium scultenna, et ceciderunt a parte romanorum octo milia numerus.

Et regnavit rothari annos decem et septem. Et post ipsum regnavit aripert annos novem. Et post ipsum regnavit grimoald. Eo tempore exivit constantinus imperator de constantinopolim, et venit in partes campaniae, et regressus est in sicilia, et occisus est a suis. Et regnavit grimoald annos novem; et post regnavit berthari.