Ordo restitutus epistolarum

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo restitutus epistolarum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 77


Ordo restitutus epistolarum (Auctor incertus), J. P. Migne

Hic primum agemus de Epistolis unicuique libro restitutis, postea de amotis; deinde si quae fuerint transpositae intra eumdem librum, ut ad proprium locum revocarentur, indicabimus. Si vero, dum breves esse laboramus, obscuros quandoque fieri contingat, legendae sunt ipsae Epistolae, debito, ut putamus, ordini redditae.

LIBER I. INDICTIONE IX.

(1351D) I. Nonae indictioni tres epistolas restituimus.

1. Ex libro ultimo, indictione VII, decimam octavam (1352D)epistolam, quae nunc est hujus libri decima. Cum scripta est haec epistola vivebat Petrus, Terracinensis episcopus, cujus meminit. Eum undecimae indictionis initio mortuum fuisse probant epistolae (1353A)decima tertia et decima quarta indictionis XI. Quod autem ad librum I pertineat haec epistola, eruitur ex ejusdem libri ep. 35, quam si cum ipsa conferas, posterius fuisse scriptam non dubitabis.

2. Ex Baluzii Miscellaneorum tomo quinto, pag. 469, epistolam Petro subdiacono inscriptam, quam nondum typis excusam primus edidit ipse vir clarissimus Stephanus Baluzius. Sic incipit haec epistola, quae nunc est trigesima sexta libri primi, Pergenti tibi, etc. Ipsius meminit sanctus Gregorius in epistola olim septuagesima, nunc septuagesima secunda libri primi, dataque est XVII Kalend. Aprilis: igitur praemittenda epistolae olim quadragesimae secundae, nunc quadragesimae quartae, post Paschalem festivitatem scriptae.

3. Ex lib. olim X, quinta indictione, epistolam quadragesimam quartam. Commotus Gennadii fama Droculfus, ex hostibus ad ipsum confugit. Gennadii victorias bellicamque illius gloriam in Epistolis indictione nona datis celebrat sanctus Gregorius: in (1353B)posterioribus nunquam; imo post indictionis decimae quintae initium nulla Gennadii mentio. Ipsius, indictione tertia, successor Innocentius legitur, epistola olim trigesima septima et trigesima octava, nunc vero trigesima octava et trigesima nona. Ergo haec epistola remanere non debuit in indictione quinta, sed indictio nona ipsi magis convenit.

II. A nona indictione epistolam nullam amovemus.

III. In nona indictione epistolas duas ad proprium locum revocamus. 1. Decimae nonae decimam jungimus, quia in utraque eadem prorsus tum Natali episcopo, tum Honorato archidiacono, simul ab illis praestanda mandantur.

2. Septuagesimam octavam postponimus septuagesimae nonae, quam a septuagesima sexta et septuagesima septima in eamdem ac ipsa rem scriptis non bene dividebat.

LIBER II. INDICTIONE X. (1353C) I. Decimae indictioni reddimus epistolas quindecim.

1. Ex lib. ultimo septima indictione epistolam vigesimam primam, quae nunc est tertia libri hujus. Hac quippe in epistola sanctus Gregorius indicat bellum tunc fuisse Romanos inter et Ariulphum, Langobardorum apud Spoletum ducem. Quod referendum esse ad indictionem decimam fere constat ex epistola olim trigesima secunda, nunc quadragesima sexta ejusdem indictionis scripta ad Joannem, episcopum Ravennatem. Praeterea in ms. cod. Colb. veteri, et in Collectione Pauli Diaconi manuscripta, huic epistolae appositum legimus: V Kal. Octob., ind. X.

2. Ex eodem lib., septima indictione, decimam nonam, quae nunc est hujus libri quarta: quia nimirum data est III Nonas Octobr. indictionis decimae in Colbert. veteri. 3. Ex hac septima indictione decimam, quae nunc (1353D)est hujus libri quinta; quod in Collectione Pauli legatur data III Non. Octobr., indictione X. 4. Ex lib. olim quarto, decima tertia indictione, septimam et octavam, quas vigesimam secundam et vigesimam tertiam hujus libri invenies. Ut autem haec mutatio fieret, id in causa fuit. Prius haud dubie electus est Joannes in episcopum primae Justinianae, quam adversus Hadrianum, episcopum Ecclesiae suae suffraganeum, sententiam tulerit. Prius ergo scriptae sunt decimae tertiae indictionis epistolae olim septima et octava, de unanimi Joannis electione, quam sexta, septima, et trigesima octava undecimae indictionis, in quibus de Joannis adversus Hadrianum sententia disseritur. 5. Ex libro olim XII, septima indictione, vigesimam, quae nunc est hujus libri vigesima octava. In Collectione enim Pauli Diaconi, aliisve manuscriptis data est XIV Kal. Junii, ind. X. De Stephano, ad (1354A)quem scripta est, Siciliae chartulario, agitur paulo post in epist. tertia lib. III, indict. XI. 6. Ex eadem septima indictione vigesimam secundam, libri hujus vigesimam nonam effecimus: quia in Colb. veteri data est XIV Kal. Junii, ind. X. Praeterea, ut jam advertimus, tunc bellum adversus Romanos Ariulfus agebat. Vide indictionis decimae epistolam olim trigesimam secundam, nunc quadragesimam sextam ad Joan., episcopum Ravennatem. 7. Ex septima adhuc indictione vigesimam tertiam et vigesimam quartam nunc trigesimam et trigesimam primam libri secundi, quia eodem tempore scriptas quo decimae indictionis epistola olim vigesima secunda, nunc trigesima quinta, legenti non erit obscurum. 8. Ex eadem indictione trigesimam, quae nunc est libri secundi trigesima secunda. Decima indictione datam eam fuisse ex contextu liquet: Pensiones, inquit ad Petrum sanctus Gregorius, nonae et decimae indictionis, quas exegisti, et rationes omnes pariter (1354B)deporta. Stude, si Deo placuerit, ut in hanc urbem ante natalem beati Cypriani transeas. Praeterea legitur in Collectione Pauli Diaconi data III Nonas Junii indictionis decimae. 9. Ex septima insuper indictione vigesimam sextam, nunc trigesimam quartam laudati libri. Scripta est non multo post trigesimam, de quo mox diximus. In hac enim trigesima Petro subdiacono dolorem suum de praecipiti Maximiani episcopi sententia sic aperit: Aegre tamen tuli quod domnum Eusebium (abbatem ad quem postmodum decimae indictionis epistolam olim vigesimam quartam, nunc trigesimam sextam dedit) excommunicavit . . . . Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sententiis praeceps non sit. 10. Ex libro olim quarto decima tertia indictione quadragesimam primam et quadragesimam tertiam, quae nunc sunt libri secundi quadragesima secunda et quadragesima prima. Ex quo Leontius Ariminensis (1354C)Ecclesiae administrationem suscepit, de qua agunt indictionis undecimae epistola vigesima quarta et vigesima quinta, jam non Arimini sed Romae degebat Castorius. Vide ibidem, et indictionis decimae epistolam olim vigesimam secundam, nunc trigesimam quintam. Igitur sub decimae indictionis finem scripta est quadragesima tertia haec epistola olim indictioni XIII perperam data, ex qua liquet Castorium adhuc Ariminensem Ecclesiam rexisse. Eodem tempore in eamdem rem data est quadragesima prima ad Luminosum abbatem. 11. Ex septima indictione vigesimam septimam, nunc libri secundi quinquagesimam tertiam ad Honoratum. Honorato successit in legatione Constantinopolitana Sabinianus, indictione undecima. Vide epistolam olim quinqua gesimam primam libri III, nunc quinquagesimam secundam. Haec igitur quam a septima indictione avocamus, ad decimam indictionem revocanda est: vix enim ante finitam indictionem (1354D)nonam Constantinopolim Honoratus advenerat. 12. Ex mss. codd. epistolam sancti Liciniani episcopi ad sanctum Gregorium sub decima indictione locamus. Scripsisti, inquit Licinianus, de trina tinctione (Leandro Hispalensi, indictione nona, mense Maio, epistolam olim quadragesimam primam, nunc quadragesimam tertiam) in qua epistola memorans displicuisse vobis illud opus, sed hoc salubriori consilio statuisse, ut in librorum ductu eas transponeres . . . Dignetur ergo beatitudo vestra opus ipsum de libro sancti Job transmittere. Opus illud ad sanctum Leandrum Hispalensem missum legimus indictione decima tertia, epistola olim quadragesima sexta, nunc quadragesima nona. Ex quibus conjicimus epistolam hanc, quae meminit Gregorianae epistolae, nona indictione desinente scriptae, non ante decimam indictionem fuisse datam, et longe ante duodecimam, qua missos in Hispaniam libros Moralium pene constat, II. A decima indictione nullam amovemus epistolam. (1355A) III. In decima indictione epistolas quatuor ad propria loca revocamus. 1. Decimam tertiam ad Paulinum legenti, certum erit praeponendam illi epistolam ad Maximianum, quae in editis est vigesima sexta, in manuscriptis vero trigesima octava. 2. Vigesimam secundam ad Joannem Ravennatem mense Julio datam, vigesimae tertiae ad Justinum praetorem III Nonas Junii datae postponimus. 3. Trigesima tertia apud Gussanvill. et in manuscriptis data est mense Augusto, indictione decima: trigesima nona vero apud eosdem data legitur X Kal. Augusti. Haec igitur praemittenda fuit alteri. 4. Trigesima octava ad Joannem Squillacinum, vigesimae septimae ad Crotonenses fuit praeponenda, ut in mss. codd. Norm. Anglic., etc. In editis sic mendose incipit: Obitum Paulini Taurian., etc., legendum ut in Vaticanis manuscriptis, Obitum antistitis (1355B)Crotoniensis, etc. Ad Paulinum Taurianensem scripsit sanctus Gregorius diu postea, scilicet indictione secunda, epistolam olim quadragesimam septimam, nunc quadragesimam octavam; ipsoque mortuo, Taurianensis Ecclesiae visitationem injuxit Venerio, Vibonensi episcopo, epistola olim decima octava indictionis sextae, nunc tertiae decima septima. LIBER III. INDICTIONE XI. I. Undecimae indictioni epistolas duas reddimus. 1. Ex decima quarta indictione quadragesimam quartam, seu quae eadem est, ex libro olim VII, secunda indictione, quadragesimam nonam; estque nunc libri tertii trigesima septima, tum quod in Colbertino veteri data est mense Maio, indictione undecima, ut etiam legitur in editis indictionis secundae epistola quadragesima nona, tum quod verosimile non est, sanctissimum pontificem piam testamenti dispositionem Pelagio decessori suo commendatam, (1355C)non ante quintum episcopatus sui annum adimpleri curasse. 2. Ex secunda indictione septuagesimam sextam, quae nunc est hujus libri tertii sexagesima quarta. Sane Chrysanthum, Spoletanum episcopum, Mevaniensis Ecclesiae visitatorem eodem fere tempore instituit sanctus Gregorius, quo res et utilitates ejusdem Ecclesiae Honorato commisit procurandas indictione nona, epistola olim septuagesima octava, nunc quadragesima prima; atqui duobus post annis data est ad Chrysanthum epistola haec, olim septuagesima sexta, indictionis secundae, quae sic incipit: Ante biennium fraternitati tuae Vivaniensis (lege Mevaniensis) Ecclesiae deputaveramus officium. Reddenda igitur fuit undecimae indictioni. II. Ab undecima indictione epistolam sexagesimam quartam amovemus, eamque indictioni duodecimae reddimus. (1355D)Ratio hujus translationis infra exponetur, ubi de indictione duodecima.

III. In undecima indictione epistolas quatuor ad propria loca revocamus. 1. Quadragesima secunda jungenda omnino quadragesimae in eamdem rem scriptae; huic vero praemittenda quadragesima prima, ut advertit Gussanvillaeus. 2. Quinquagesimae primae et quinquagesimae secundae subjungenda sexagesima sexta: in hac enim ut in illis Sabinianus, diaconus, Constantinopolim venicus commendatur. 3. Sexagesima prima Fortunato gratulatur Gregorius, quod a Neapolitanis civibus in episcopum susceptus sit. Igitur praemittenda quinquagesimae nonae, quae ipsum in episcopatu constitutum supponit; et quidem in manuscriptis codicibus praecedit. 4. Sexagesimam quintam sexagesimae secundae (1356A)sociari expedit quasi libellum commonitorium; idque prius observarat Gussanvillaeus. LIBER IV. INDICTIONE XII. I. Duodecimae indictioni epistolas tres reddimus. 1. Ex decima tertia indictione quadragesimam, quae nunc est hic trigesima prima, et ex undecima indictione sexagesimam quartam, quae nunc hujus libri est trigesima secunda. Legenti has epistolas planum fiet: 1º trigesimam primam praemittendam fuisse trigesimae secundae, in qua ipsius meminit sanctus Gregorius; 2º trigesimam secundam, in qua conqueritur de Joanne Constantinopolitano, ob presbyteros Isauriae male habitos, fuisse revocandam ad indictionem duodecimam. Etenim decima tertia indictione ante mensem Januarium Joannes, Constantinopolitanus patriarcha, jam Romano pontifici in causa presbyterorum Isauriae fecerat satis: Scripta sanctitatis vestrae, inquit sanctus Gregorius epistola indictionis decimae tertiae olim trigesima octava, nunc (1356B)decima octava, data Kal. Januarii, dulcissima atque suavissima de causa Joannis et Athanasii suscepi, etc. 2. Ex lib. olim VII, prima indictione, primam, quae nunc est hic quadragesima septima. Nimirum scripta est ad Sabinianum Constantinopoli commorantem; at jam ab anno superiori indictione decima quinta, Sabinianus Constantinopoli redierat (vide hujus indictionis epistolas olim vigesimam tertiam, vigesimam quartam, vigesimam quintam, nunc vigesimam sextam, vigesimam septimam, vigesimam octavam); ipsique Anatolius successerat, ex epistolis olim vigesima septima et vigesima octava, nunc trigesima et trigesima prima. Ergo etiam ante indictionem decimam quintam scripta haec epistola. Porro eam indictioni duodecimae ideo tribuimus, quod in ea agatur de epistola sancti Gregorii vigesima ejusdem indictionis ad Maximum Salonitanum, quam ipse Maximus publice scindi paulo ante fecerat. II. A duodecima indictione epistolam nullam amovemus. III. In eadem indictione epistolas quatuor propriis locis restituimus. (1356C) 1. In epistola ad Januarium, episcopum Caralitanum, olim decima, nunc octava, pium Theodosia Stephani quondam viri sui desiderium dilatione protrahere legitur. In epistola ad eumdem Januarium, episc. Caralit., olim octava, nunc decima quinta desiderium illud compleri optare. Hanc igitur illa praecedere debuit. 2. Ad indictionem undecimam proxime accedere debet epistola olim decima quinta, si genuina sit appendix de causa Maximi praemissa olim libro VII, ind. I, nunc ad calcem rejecta n. 8. Illam proinde mense Septembri datam conjicimus, ac undecimae praemittimus, quae data est mense Octobri. 3. Epistolae olim vigesima tertia, vigesima quinta, vigesima sexta in eamdem rem scriptae sunt, ex relatione Cyriaci et Felicis. Illas disjungebat epistola olim vigesima quarta, quae de aliis alia occasione (1356D)negotiis agit, absque ullo temporis indicio. Illis omnibus praemittendam esse quae erat vigesima septima, qua nempe Felicem episcopum et Cyriacum abbatem in paganorum conversione laborantes commendat, patebit legenti. LIBER V. INDICTIONE XIII. I. Decimae tertiae indictioni epistolas octo reddimus. 1. Ex libro ultimo, septima indictione decimam quartam, nunc decimam sextam hujus libri. Observat Gussanvillaeus in aliquibus manuscriptis finem hujus epistolae talem esse: Data XX Kal. Januar. ind. III. At primo nunquam dicitur XX Kalendas. Deinde legendum indictione XIII sic ostendimus ex ipso epistolae contextu: Sabinianus diaconus vestrae dulcissimae sanctitati curanda vulnera nostra aperiet, etc. Domitianus vel Datianus ad quem haec epistola, imperatoris cognatus, Constantinopoli tunc degebat. (1357A)Jam vero indictione prima Anatolius, diaconus, Constantinopoli Sabiniano successerat, qui indictione decima quinta Romam reversus legitur epistolis olim vicesima tertia, vicesima quarta, vicesima quinta, tricesima prima, nunc vicesima sexta, vicesima septima, vicesima, octava, trigesima quarta. Ergo Sabinianus Romam reversus indict. XV, tribus post annis, nimirum indict. III, minime poterat Constantinopoli, Domitiano Gregorii vel potius totius Italiae vulnera molestiasque aperire. Quod vero barbarorum gladiis afflictus Gregorius, Domitianum ut sibi compatiatur rogat, id decimam tertiam indictionem aperte innuit. Nam in epistola olim trigesima prima, nunc quadragesima ad Mauricium imperatorem data Kal. Januar., indictione XIII, Gregorius plagas quibus affligebatur enumerans, haec scribit: De Romana civitate milites ablati sunt, et quidem alii ab hostibus occisi . . . . . Post hoc plaga gravior fuit adventus Agilulphi, etc. 2. Ex eadem septima indictione duodecimam, nunc (1357B)trigesimam primam ejusdem libri quinti. In quibusdam enim manuscriptis legitur data die duodecima Martii, indictione decima tertia. Certa est aliunde haec temporis nota, tum ex epistolis ad Childebertum, ad Brunichildem, et ad ipsum Candidum decimae quartae indictionis initio datis, tum ex ejusdem decimae quartae indictionis epistola quinquagesima secunda et sequentibus, ubi Candidus de quo, dissimulato ejus nomine, in laudata agitur epistola, jam in Gallias missus, regibus, episcopis, et Arigio, Massiliensis provinciae post Dynamium praefecto, commendatur. 3. Ex tertia indictione secundam, nunc libri quinti trigesimam, quia in Collectione Pauli Diaconi, aliisve manuscriptis data legitur mense Martio, indictione decima tertia. 4. Ex septima indictione decimam tertiam, nunc trigesimam secundam libri quinti. Aliquanto sane post Maximiani obitum tempore datam patebit legenti. (1357C)Obiit autem Maximianus anno 594, ind. XIII. Baronius in notis ad Martyrologium Romanum, Wion in Ligno vitae, Mabillonius ad lib. I Joan. Diaconi de Vita S. Gregorii, § 33, et in Actis Sanctorum tom. I (pag. 408), Octavius Cajetanus Syracusanus apud Bollandianos, Maximianum die nona Junii demortuum asserunt; quod ipsum sanctum eo die colant Syracusani ejus reliquiis gaudentes. At illorum sententiae repugnare videtur sanctus Gregorius indictionis decimae tertiae epistola olim decima nona, nunc decima septima ad Cyprianum diaconum, quae sic incipit: Amarissimas tuae dilectionis epistolas de domni Maximiani obitu mense Novembri suscepi. Quis enim credat Cyprianum de Maximiani sub Romana metropoli episcopi et Gregorio amicissimi obitu, non ante elapsos quinque menses ipsum S. Gregorium monuisse? Fortassis sancti Maximiani reliquiarum translationem die 10 Junii factam celebrant Syracusani. 5. Ex secunda indictione decimam quintam, nunc (1357D)libri quinti tricesimam septimam. Si quidem in Collectione Pauli Diaconi, aliisve manuscriptis data est mense Junio, indict. XIII, neque verosimile est Theodosium jam undecima indictione sancti Martini abbatem (vide hujus ind. ep. 23) ad sex annos monasterii a decessore suo constructi dedicationem distulisse. 6. Ex secunda indictione quartam, nunc quadragesimam quintam hujusce libri quinti. Ad Severum exarchi Ravennae scholasticum scripta est decimae tertiae indictionis epistola olim vigesima nona, nunc trigesima sexta. Nondum finita indictione decima tertia Severo successit Andreas, ad quem decimae tertiae indictionis epistola, olim quadragesima quinta, nunc quadragesima octava, de Mariniani episcopi ordinatione. Hanc vero qua Castorius jam undecima indictione Ravennae degens commendatur, in ipso Andreae adventu scriptam censemus. 7. Ex secunda indictione nonagesimam quartam et nonagesimam quintam, nunc quadragesimam (1358A)sextam et quadragesimam septimam libri quinti; Eodem tempore scriptae sunt; ab his enim verbis incipit nonagesima quinta: Responsalium nostrorum relatione comperimus, quod pro amore unitatis Ecclesiae tantus vos divini zeli ardor accenderit. In nonagesima quarta vero legitur: Qualiter vos contra Histricorum schisma, pro unitate Ecclesiae, amoris olim fervor accenderit, et multorum testificatione, et nostrorum modo plene relatione cognovimus. In hac olim nonagesima quarta Castorius in Histriam missus Basilio commendatur. De Castorii reditu, et ad pacem jam inclinato Petri et Providentii Histriae episcoporum animo in decimae tertiae indictionis epistola, olim quadragesima nona, nunc quinquagesima prima data mense Augusto loquitur S. Gregorius. Ergo antecedere debuerunt geminae illae epistolae ex indict. II revocatae. Neque Castorium secunda indictione iterum in Histriam perrexisse cogites: nam Ravennae in Maximi Salonitani negotio tunc ipsum occupatum ostendunt indictionis ejusdem secundae, epistolae olim sexagesima nona, (1358B)octogesima, octogesima prima; nunc sexagesima septima, sexagesima nona, octogesima; donec sanctum Gregorium adiit, ac de Maximi plenissima satisfactione testatus est. Vide indictionis secundae epistolam olim centesimam trigesimam, nunc centesimam vigesimam quintam ad Maximum, episc. Salonit. 8. Ex eadem indictione secunda removendam epistolam centesimam vigesimam secundam, olim centesimam vigesimam septimam ad Recharedum, jungendamque epistolae quadragesimae nonae hujusce libri quinti, olim quadragesimae sextae ad Leandrum, Hispalensem episcopum, censet Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispanica. Nempe duas illas epistolas eodem tempore scriptas esse putat vir doctissimus, eo quod in utraque S. Gregorius meminerit Probini presbyteri. Verum falsa nobis videtur (quod pace tanti viri dixerim) conjectura haec. Nam in epistola ad Leandrum mentio fit Probini missi in Hispaniam, eoque pergentis: in altera vero Probini jam reducis: (1358C)Praeterea, inquit sanctus Gregorius, indico quia crevit de vestro opere in laudibus Dei hoc quod dilectissimo filio meo Probino presbytero narrante cognovi. Qui narrabat Gregorio, Romae sane aut in vicinia tunc aderat, non in Hispania peregrinabatur. Verisimilior est alia ejusdem eruditissimi scriptoris conjectura, epistolam quadragesimam sextam ad Leandrum, nunc quadragesimam nonam indictionis decimae tertiae citius scriptam fuisse. In ea enim Leandro significat libros Moralium se ad ipsum per Probinum transmittere. At vix credi potest libros illos qui jam indictione nona absoluti erant, ut ex epistola quadragesima tertia hujus indictionis liquet, quosque jam Leandro destinabat sanctus Gregorius, indictione tantum decima tertia fuisse missos. Haec tamen ratio non sufficit ad hanc epistolam, quae in omnibus manuscriptis Registri per indictiones digesti, indictioni decimae tertiae tribuitur, loco suo movendam. Potuerunt enim adesse causae aliquae nobis (1358D)nunc incognitae tardius mittendi libros illos.

II. A decima tertia indictione epistolas septem amovemus. 1. Sub indictione decima septimam, octavam, quadragesimam primam, quadragesimam tertiam reponimus. Sub indictione duodecima, quadragesimam; quibus autem ad id rationibus coacti fuerimus jam dictum est. Sub indictione decima quarta quinquagesimam sextam et quinquagesimam septimam; rationes vero mutationis factae aperiemus cum de epistolarum indictionis XIV ordine disserendum erit. 2. Praeterea Gesta Romanae synodi, quae sub epistolae nomine quadragesimo quarto loco erant posita, ad calcem mittimus. III. In decima tertia indictione epistolas undecim propriis locis restituimus. 1. Idem de Saturnino expresbytero, de Jobino diacono (1359A)et abbate, et de tribus subdiaconis lapsis habent epistolae olim decima sexta et decima septima; quae posterior, ex plerisque manuscriptis, data est mense Septembri. Utraque igitur praemittenda epistolae olim quintae, datae mense Octobri, quae Saturninum gravius puniendum statuit; quod a sacerdotii ordine dejectus, ad explendum ministerium sacerdotii praesumpsisset accedere. 2. Quae ad Cyprianum diaconum scripta, olim erat decima nona, nunc decima septima, ad Cyprianum diaconum, in aliis editis sequitur epistolam scriptam mense Februario; post mensem Decembrem tamen scripta non videtur: ejusdem enim Cypriani epistolae Maximiani obitum nuntianti respondet, quam mense Novembri suscepit Gregorius. Vide ipsam epist. 3. Epistolae olim trigesimae secundae trigesimam quartam in eamdem rem scriptam jungimus: utrique vero praemittimus trigesimam octavam, quae a trigesima nona disjungi non debet. Haec trigesimae secundae (1359B)ad Mauricium imperatorem verba: Ego autem Dominorum jussionibus obedientiam praebens, praedicto consacerdoti meo et dulciter scripsi et humiliter, ut ab hac inanis gloriae appetitione sese emendet admonui, ad epistolam, etc.; et haec, inquam, trigesimam octavam spectant, in qua sic ad Joannem Gregorius: Ante . . . ut a tali se praesumptione fraternitas vestra compesceret, non equidem scripto, sed nudo sermone curavi; et quia resecanda vulnera prius leni manu palpanda sunt: rogo, deprecor, et quanta possum dulcedine exposco, etc. Data est Kal. Januarii haec trigesima octava, nunc decima octava epistola; aliis proinde multis mensibus Februario, Martio, Aprili, Maio datis, quibus in editis postponitur, est anteponenda. 4. Quadragesimam septimam ad nobiles Syracusanos non multo post decimam nonam ad Cyprianum diaconum datam fere initio indictionis suadet utriusque lectio. Hanc ideo epistolis mense Februario datis anteponimus.(1359C) 5.Vigesimam tertiam die decima tertia Februarii datam, decimae octavae die decimo octavo Februarii datae praemittimus. Eulogium et Anastasium patriarchas rogat Gregorius in epistola trigesima sexta, ut Joannis Constantinopolitani superbiam junctis animis insequantur. Idem a Gregorio Antiocheno non petit; quod nempe jam demortuus, Antiochenam sedem occupare desiisset. Porro Anastasio prius de sua in Antiochenam sedem restitutione post illius Gregorii obitum, gratulatus est sanctus Gregorius, quam ipsum adversus Joannis Constantinopolitani superbiam sollicitaret. Igitur trigesimam sextam praecedat illa trigesima septima de Anastasii reditu et redintegratione gratulatoria. 6. Quinquagesimam septimam Joanni, Corinthiorum episcopo, datam mense Augusto, quinquagesimae praemittendam duximus, tum quod in Norm. mss. praecedat, tum quod haec quinquagesima ejusdem mensis duodecimo die scripta, a quinquagesima secunda et quinquagesima tertia eodem duodecimo die (1359D)datis atque in eadem negotia scriptis nullatenus sit separanda. LIBER VI. INDICTIONE XIV. I. Decimae quartae indictioni tres epistolas reddimus. 1. Ex decima tertia indictione quinquagesimam septimam, nunc hujus libri quinquagesimam primam. Non enim prius scriptam esse quam cum Augustinus in Galliam ad socios reversurus Roma proficisceretur, patet legenti. Jungenda igitur indictionis decimae quartae epistolis quas per Augustinum tum in Gallias, tum in Angliam misit sanctus Gregorius. 2. Ex libro olim IX, quarta indictione, septuagesimam tertiam, nunc sexagesimam secundam ejusdem libri sexti. Brundusinae Ecclesiae institutus fuerat visitator Petrus, episcopus Ilydruntinus, indictione decima quarta, epistola vigesima prima. (1360A)Defuncto quovis episcopo, ut alius in demortui locum quantocius eligeretur, instare solebat sanctus Gregorius. Non ergo Brundusinam Ecclesiam in Romana provincia positam, proprio pastore, per quinque annos carere passus est. Data est igitur haec epistola, non indictione quarta ut in editis, sed indictione decima quarta mense Augusto. 3. Ex libro olim VII, secunda indictione, septuagesimam septimam, nunc trigesimam quartam libri sexti. Nam, ut ait Gussanvillaeus, antecedere debuit epistolam trigesimam tertiam, nunc sexagesimam primam indictionis decimae quartae, quae rei totius est consummatio; scilicet, disceptationis de diebus solemnibus quibus pallium gestare consuevisset episcopus Ravennas. Id sane attentius utramque legenti statim patebit. Fatemur tamen epistolam hanc olim septuagesimam septimam indictionis secundae, hoc loco in manuscriptis reperiri; eamque Joannem Diaconum in illa indictione legisse, ut patet ex lib. IV Vitae c. 7. Sed inverso ordine plurimas epistolas in (1360B)Registro collectas, maxime a libro septimo indict. secundae, nunc autem libro nono usque ad finem nemini attendenti dubium esse potest. II. A decima quarta indictione epistolam quadragesimam quartam removemus. Eadem est enim cum quadragesima nona secundae indictionis quam sub undecima indictione reponimus.

III. In decima quarta indictione Epistolas duas ad propria loca revocamus. 1. Decima Candido Roma in Gallias proficiscenti data est quasi commonitorium: jungenda ergo quintae et sextae quas detulit idem Candidus. 2. Quadragesimam octavam vigesimae sextae subjungimus, tum quod hujus initium et illius media pars iisdem fere verbis exprimantur, tum quod in eamdem rem utraque scripta sit, tum denique quod in manuscriptis codicibus utraque sit data mense (1360C)Martio, indictione decima quarta. LIBER VII. INDICTIONE XV. 1. Decimae quintae indictioni epistolas quatuor reddimus. 1. Ex secunda indictione quinquagesimam, quinquagesimam primam, quinquagesimam secundam. Ex quinquagesima secundae indictionis epistola Castorius Romae degens, quadriennio exspectatus est, ut si de capitis qua detinebatur molestia melioratum se sentiret, ad suam reverteretur Ecclesiam. Atqui jam undecima indictione Romae detinebatur (vide epistolam vigesimam quartam ad Leontium, episcopum Urbinatem, et vigesimam quintam ad cives Ariminenses). Restituenda igitur decimae quintae indictioni Epistola olim secundae indictionis quinquagesima, ut pote quatuor ab indict. XI elapsis annis scripta: restituendae etiam quinquagesima prima et quinquagesima secunda, datae mense Maio, quas in eamdem rem (1360D)et eodem tempore quo quinquagesima scriptas apertum est. 2. Ex quarta indictione septuagesimam secundam, nunc quadragesimam quintam hujus libri. Non paucis mensibus ante decimam nonam ad Marinianum, Ravenn. Episcopum, nunc decimam sextam primae indictionis fuisse datam suadet utriusque lectio. Ergo non alteri debetur indictioni quam antecedenti XV. II. A decima quinta indictione nullam removemus epistolam. Nullam quoque intra eamdem indictionem transponendam censemus. LIBER VIII. INDICTIONE I. I. Primae indictioni Epistolas tres reddimus. 1. Ex libro olim XII, septima indictione, vigesimam quintam; et ex quinta indictione vigesimam, nunc decimam septimam et decimam nonam libri hujus octavi. Utraque non multo post Cypriani diaconi e (1361A)Sicilia reditum data est: igitur indictione prima. Reverso enim Romam Cypriano, missus est sub secundae indictionis initium, ad Syracusanum patrimonium regendum, Romanus defensor. Vide indictionis secundae epistolam olim decimam septimam, nunc decimam octavam et sequentes quatuor. 2. Ex quarta indictione decimam quintam, nunc trigesimam secundam ejusdem libri octavi Syracusanum patrimonium regere desierat Cyprianus circa primae indictionis medium, ut jam observatum est. Alexandrum hunc querelam de mercede a Cypriano non reddita ad quartam indictionem distulisse non putamus. Hanc proinde epistolam sub indictionis primae finem ponimus. II. A prima indictione epistolas duas amovemus. Primam quam indictioni duodecimae, et quintam, quam secundae indictioni reddimus. Causam rationemque prioris amovendae protulimus, de ornanda (1361B)indictione XII disserendo: posterioris vero exhibebimus, dum agetur de indict. II.

III. Hac in indictione duas tantum epistolas debito ordini restituimus. 1. In prima indictione undecimam olim epistolam ad Eusebium et universos episcopos Siciliae ordine praepostero dispositam putat Gussanvillaeus. Ita quoque visum est eminentiss. card. Baronio ad annum 593, num. 20, 21, 22, atque illustrissimo Petro de Marca de Concordia Sacerdotii et Imperii, lib. II, cap. 11, pag. 90: scilicet hanc epistolam tunc scriptam volunt cum imperatoris edictum in provincias omnes misit S. Gregorius. At 1º huic epistolae in mss. ista, non alia, apponitur temporis indicatio: mense Dec. ind. I, cum tamen imperatoriam legem undecima indictione datam suadeat epistola olim sexagesima secunda, nunc sexagesima quinta ejusdem indict. ad Mauricium imperatorem. 2º Epistolam sexagesimam secundam nunc sexagesimam quintam (1361C)legenti certum erit illam a S. Gregorio, ubi primum per corporis aegritudinem licuit, fuisse scriptam, ut suscepti edicti (quod tamen jam ad episcopos omnes miserat) injustitiam suggereret: Ego quidem jussioni subjectus, inquit, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. 3º Quisquis undecimam ipsam indictionis primae epistolam attento animo legerit, illam multo post Mauricii edictum tempore datam fatebitur. Non placuerat Mauricio sancti Gregorii censura, quam in sexagesima quinta, olim sexagesima secunda, undecimae indictionis epistola habemus. Exacerbatum igitur suis monitis principem leniendum habuit sapientissimus pontifex. Commotam illius bilem placavit, curante forsan Theodoro medico, ad quem epist. olim sexagesima quinta, nunc sexagesima sexta; resque ipsa sic tandem composita est, ut, tum milites, tum hi qui saeculi actionibus erant implicati, in monasteriis (1361D)quidem susciperentur, at nonnisi certis conditionibus. Si quis publicis administrationibus fuerit implicatus, inquiebat Gregorius epistola ad Mauricium imperatorem, olim sexagesima secunda undecimae indictionis, nunc sexagesima quinta, rationes ejus possunt per monasterium fieri; et agi potest ut ab eo loco in quo suscipitur, ejus quoque debita solvantur. Jam vero in hac olim undecima, nunc quinta primae indictionis, ad episcopos hoc modo scribit: Hi qui saeculi actionibus implicati sunt . . . . . si . . . . . monasterium petunt, suscipiendi nullo modo, nisi prius a rationibus publicis fuerint absoluti. Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunt tamen suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita; et juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum, Deo auctore suscipere . . . . . Qua de re etiam serenissimus et Christianissimus imperator, mihi credite, (1362A)omnino placatur. Haec vero, de qua mox disseruimus, epistola olim 11 indict. I, scripta est mense Decembri: praemittenda igitur epistolae olim nonae, nunc octavae ad Vitalianum episcopum quam mense Februario datam legimus: subjungenda vero epistolae olim sextae, nunc quartae ad Venantium, quae mense Novembri data est. 2. Decima quinta in mss. data mense Julio: dedecima sexta vero mense Martio. Huic igitur illa postponi debet, atque cum epistolis mense Julio datis ordinari. LIBER IX. INDICTIONE II. I. Secundae indictioni epistolas septem reddimus. 1. Ex sexta indictione quinquagesimam tertiam, de excommunicandis Januarii, Calaritani episcopi, consiliariis, quam hujus secundae indictionis epistolae primae idem jubenti subjungimus. 2. Ex lib. ultimo septima indictione undecimam, nunc hujus libri quadragesimam primam. Agit enim (1362B)de inquisitione in Maximum Salonitanum, cujus negotium secunda indictione prorsus finitum ostendit indictionis secundae epistola olim centesima trigesima, nunc centesima vigesima quinta. 3. Ex prima indictione quintam, nunc libri hujus noni undecimam, quae in plerisque manuscriptis indictionem non habet annotatam. In Colbert. veteri quidem et apud Gussanvillaeum legitur: mense Octobri, indict. I. Datam tamen censemus indictione secunda: Augustinus enim circa epistolae medium episcopus appellatur, quem tamen non ante XVI Kal. Dec., indictione prima, anno 597, ordinatum testatur auctor Historiae Fundationis Monasterii sancti Augustini Cantuariensis Thomas Sprottus ejusdem coenobii monachus. Porro si haec epistola, quinta sit primae indictionis, scripta fuit fere statim post inchoatam indict. hoc est mense Septembri, aut Octobri, proindeque antequam Augustinus esset episcopus. Est itaque ad indict. sequentem amandanda. Praeterea scripta est reverso Romam Joanne Regionario, ut ex (1362C)ipsa intelligitur. Idem habet temporis indicium epistola olim centesima decima septima, nunc centesima decima indictionis secundae ad Desiderium episcopum, quae meminit etiam reditus Joannis; ex quo iterum suadetur non indictione prima, sed secunda, datam hanc ad Brunichildem epistolam: si enim scripta fuit ineunte ind. I, Joannes jam indict. XV redierat Romam, et ad sanctum Gregorium epistolam Desiderii detulerat. Sed verisimile non est Gregorium Desiderio, Viennensi episcopo, nonnisi post duos annos fere elapsos respondisse scilicet ind. II. Diuturnum certe silentium excusasset, ut solebat, vel ex infirmitate, vel ex negotiis, urbanissimus pontifex. 4. Ex sexta indictione trigesimam secundam et trigesimam tertiam, nunc ejusdem libri noni quinquagesimam et quinquagesimam primam. Cumanam et Misenatem Ecclesias unierat sanctus Gregorius indictione decima ex epistola olim trigesima prima, nunc quadragesima quinta. Quod vero Benenatus (1362D)Cumarum et Miseni episcopus diem obierit indictione secunda, discimus ex epistolis olim vigesima quinta, vigesima sexta et quinquagesima tertia, nunc vero septuagesima quinta, septuagesima sexta, septuagesima septima, datis mense Julio, indictione secunda. Igitur trigesima secunda sextae indictionis epistola, quae Benenatum adhuc in vivis positum; et trigesima tertia, quae ipsum nuper defunctum supponit, secundae indictioni sunt restituendae. 5. Ex quinta indictione quadragesimam septimam, nunc libri noni sexagesimam secundam, qua Romanum defensorem recens in Sicilia degentem innuit, quo sub secundae indictionis initium missus est. 6. Post epistolam olim tricesimam nonam, nunc quinquagesimam nonam secundae indictionis datam mense Junio, ponenda Recharedi regis ad sanctum Gregorium epistola, quam hoc ordine dispositam in vetustissimo codice reperit vir clarissimus Stephanus (1363A)Baluzius, atque in publicam lucem dedit. Huic Recharedi epistolae respondet sanctus Gregorius infra epistola olim centesima vigesima septima, nunc vigesima secunda supra centesimam. II. A secunda indictione epistolas decem amovemus. Scilicet quadragesimam nonam et septuagesimam sextam undecimae indictioni reddimus; quartam, nonagesimam quartam, et nonagesimam quintam indictioni decimae tertiae: septuagesimam septimam quartae indictioni; indictioni decimae quintae quinquagesimam, quinquagesimam primam, quinquagesimam secundam; tertiae indictioni sextam et quinquagesimam quintam. Porro mutationis factae aut jam prolatae rationes, aut infra dabuntur, cum de sequentibus libris disseremus.

III. In secunda indictione epistolas novem propriis locis restituimus. 1. Quinquagesimae tertiae epistolae ad Vitalem (1363B)Sardiniae defensorem in secundum indictionis hujus locum revocatae quinquagesimam sextam sociamus, quod utramque redemptus detulerit. Centesimam secundam centesimae primae, utramque quadragesimae tertiae et quadragesimae quartae in eamdem rem scriptis anteponendam certum erit legenti. In Colb. veteri centesimae primae subjicitur: mense Octob. indict. II. 2. Decimam sextam sequentibus sex postponimus, quod in his de Romani defensoris in Syracusani patrimonii rectorem institutione agatur: in illa vero ipse Romanus patrimonium jam regens, de illustris feminae testamento jubeatur exquirere. Illis septem praemittenda sexagesima quarta ad Joannem episcopum Syracusanum, si manuscripti Telleriani primi habeatur ratio, in quo data legitur mense Octobri. 3. Sexagesimam quintam sexagesimae secundae in eamdem rem non scriptae jungimus. 4. Trigesimam nonam ex duobus Tellerianis codicibus mense Junio datam, medio circiter loco quinquagesimam (1363C)primam inter, mense Maio, et septuagesimam sextam mense Julio ponimus. 5. Vigesimam quintam et vigesimam sextam in duobus Tellerianis codicibus mense Julio datas, epistolae olim quinquagesimae tertiae, nunc septuagesimae septimae, eodem mense datae, atque etiam de Misenatis et Cumani episcopi electione monenti adjungimus. LIBER X. INDICTIONE III. I. Tertiae indictioni epistolas sex reddimus. 1. Ex sexta indictione decimam septimam et decimam octavam, nunc decimam sextam et decimam septimam libri hujus decimi. In manuscriptis quippe duobus Tellerianis data est decima octava, mense Februario, indictione tertia; et a decima septima in eamdem rem scripta separari non potest: utraque vero sextae indictionis epistolas olim decimam nonam et decimam sextam male disjungebat.(1363D) 2.Ex quinta indictione nonam, nunc ejusdem libri decimi trigesimam Castorio notario. Etenim post secundam indictionem nulla Castorii occurrit mentio praeter quam hac in epistola. Jam quarta indictione ipsi successerat Joannes subdiaconus. Vide ind. quartae epistolam olim vigesimam tertiam, nunc vigesimam sextam. 3. Ex secunda indictione sextam, nunc libri hujus quadragesimam secundam. In duobus enim Tellerianis codicibus data est mense Julio, indictione tertia. 4. Ex secunda indictione quinquagesimam quintam. Eodem tempore scriptam eam fuisse quo indictionis hujus quinquagesima, utramque legenti non erit obscurum. Haec vero cum a quinquagesima quarta et sequentibus pro Gregorio expraefecto datis longe distare non debeat, quinquagesimam quintam indictionis secundae epistolam huc revocamus, et quinquagesimae praemittimus. 5. Ex quinta indictione decimam quartam, nunc (1364A)libri hujus sexagesimam octavam; quae si cum decima tertia libri olim X, indict. V, conferatur, uno aut altero anno anterior videbitur. II. Ab indictione tertia epistolas tres amovemus. Scilicet secundam, quadragesimam quintam, et sexagesimam quintam: priorem decimae tertiae indictioni, duas posteriores quartae restituimus; qua ratione aut jam dictum, aut mox in expendenda indict. IV dicendum.

III. In tertia indictione epistolas quinque ad debitum ordinem revocamus. 1. Vigesimam quintam et vigesimam sextam mense Julio datas, tum vigesimae septimae mense Maio, tum trigesimae tertiae mense Junio scriptis postponimus. 2. Trigesimam nonam, quadragesimam, quadragesimam primam mense Augusto datas sub indictionis finem ponimus. LIBER XI. INDICTIONE IV. I. Quartae indictioni epistolas septem reddimus. (1364B) 1. Ex septima indictione decimam sextam, quae nunc est prima libri undecimi. In Colb. veteri et in Vatic. aliisque mss. data est Kal. Sept. ind. IV et quidem in hac ut in quadragesima quinta olim tertiae indictionis epistola Kalendis quoque Septembris data, Simplicius nuper ex Arabia Romam advenisse innuitur. 2. Ex tertia indictione quadragesimam quintam, nunc hujus libri secundam. In Collectione Pauli Diaconi data legitur Kal. Sept. ind. IV. In uno Colb. et in Vatic. mense Sept. indict. IV. 3. Ex tertia indictione sexagesimam quintam, et ultimam, nunc hujus libri undecimi quartam. Data est mortuo Constantio Mediolanensi episcopo, quem die tertia mensis Septembris, hoc est incipiente indictione obiisse legimus in episcoporum Mediolanensium indice. Vide Musei Italici tom. I, pag. 111. Non debuit itaque rejici ad calcem indictionis haec epistola, (1364C)quae recentem sancti Gregorii de Constantii morte dolorem testatur. Scriptam enim esse elapso a Constantii obitu anno fere integro quis credat? Conjicimus ergo Constantium diem obiisse supremum 3 Septembris indictionis quartae, et paulo post papam ad clerum et populum Mediolanensem scripsisse epistolam de cujus aetate inquirimus. 4. Ex septima indictione decimam septimam, nunc libri ejusdem undecimi decimam quartam. In Colb. vet. data est Kal. Nov. ind. IV. Haec verba ( Candido renuntiante comperimus ) Candidum e Gallia Romam perrexisse innuunt, quem revera Romam quarta hac indictione advenisse testatur sanctus Gregorius, epistola quartae indictionis olim quadragesima octava, nunc quinquagesima quarta ad Desiderium, Viennensem episcopum, et quamvis . . . . . Candidus presbyter postmodum veniens, etc. Hanc vero ad Desiderium epistolam indictione quarta fuisse datam negari non potest; cum in ipsa monachi ad Augustinum in Angliam (1364D)missi commendentur. Sequentes vero epistolas octo in eamdem rem quarta indictione fuisse scriptas ostendemus infra. 5. Ex sexta indictione trigesimam quartam, nunc libri hujus quadragesimam. Distabat nimis a vigesima octava indictionis quartae; scriptaque videtur mense Martio. S. Gregorio Marinianum a vigiliis, et jejuniis ob sanguinis vomitum dehortanti, quadragesimalis jejunii legem objecerat Marinianus, suamque non adeo gravem esse infirmitatem asseruerat. 6. Ex septima indictione trigesimam primam et decimam quintam, nunc ejusdem Libri undecimi sexagesimam quartam et sexagesimam quintam. Vide infra de amovendis a quarta indictione Epistolis: II. A quarta indictione epistolas tres amovemus. 1. Videlicet septuagesimam tertiam, quam indictioni decimae quartae restituimus; septuagesimam (1365A)secundam indictioni decimae quintae; decimam quintam indictioni primae. 2. Praeterea testandi facultatem Probo abbati concessam, quae vigesimum secundum inter indictionis hujus epistolas locum obtinebat, ad Epistolarum calcem mittimus. 3. Epistolam quadragesimam octavam aliasve quatuordecim, nempe quadragesimam nonam, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 63, 64, 71, necnon indictionis VII decimam quintam et trigesimam primam, etsi quarta indictione datas consentiamus, non tamen dissimulanda sunt quae nos ad aliud sentiendum et ad expungendas ex indictione IV Epistolas illas movebant argumenta: agitur enim tum de Epistolarum septemdecim chronologia, tum de variis Bedae capitibus invicem atque cum Gregorio ipso conciliandis. 4. Indictione prima Epistola trigesima ad Eulogium Alexandrinum haec scribit S. Gregorius: In solemnitate Dominicae Nativitatis, quae hac prima indictione (1365B)transacta est, plusquam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt Augustino fratre et coepiscopo nostro baptizati. Jam igitur indictione prima ante Domini Natalem episcopus erat Augustinus; ac proinde Laurentium et Petrum nuntios ab Augustino Romam missos jam indictione prima Gregorius susceperat. Etenim ex Beda lib. I Historiae, c. 27. Augustinus ab Arelatensi episcopo ordinatus episcopus, reversusque in Britanniam, misit continuo Romam Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent: simul et de his quae necessariae videbantur quaestionibus ejus consulta flagitans; nec mora, congrua quaesitis responsa recepit. Igitur indictionis septimae epistola olim trigesima prima, qua interroganti Augustino respondet Gregorius, ad primae indictionis finem, aut ad initium secundae videtur revocanda. 5. Illic etiam revocandae essent ex quarta indictione (1365C)epistola olim sexagesima tertia ad Virgilium, et sexagesima quarta ad Brunichildem: hanc enim illa supponit, illius vero meminit S. Gregorius in responsione ad septimum Augustini quaesitum. 6. Deinde ex eodem Beda lib. I Historiae cap. 29. Gregorius Augustino episcopo (quia suggesserat ei multam quidem ibi esse messem, sed operarios paucos) misit cum praefatis legatariis suis (Laurentio presbytero et Petro monacho, de quibus cap. 27) plures cooperatores ac verbi ministros in quibus praecipui erant Mellitus, etc. Quis credat Gregorium Magnum ad Anglorum conversionem certe promptissimum, postulatos indictione prima ab Augustino, non ante quartam indictionem misisse? Igitur Mellitus cum sociis atque Augustini legatis sub indictionis primae finem, aut sub initium secundae, Roma profectus videtur; ac proinde loco movendae essent novem Gregorii epistolae, scilicet quadragesima octava indictionis quartae cum sequentibus octo: in his enim Mellitus ad Augustinum pergens, Galliae principibus ac praelatis (1365D)commendatur. Movenda quoque esset septuagesima prima paucis post Melliti discessum diebus scripta. 7. Denique ex Beda lib. I Hist. cap. 29: Misit (Gregorius) per praefatos legatarios et Mellitum, litteras in quibus significat se ei (Augustino) pallium direxisse . . . . . Quo in tempore (cap. 3) misit etiam Augustino epistolam super miraculis quae per eum facta esse cognoscebat. Et cap. 32. Misit . . . . . Gregorius eodem tempore etiam regi Edilbertho epistolam simul et dona. Igitur ad primam quoque indictionem revocandae videntur epistolae illae quatuor, scilicet, indictionis septimae decima quinta ad Augustinum, indictionis quartae quinquagesima octava ad eumdem, sexagesima ad Edilberthum regem, et quinquagesima nona ad Bertham reginam; hanc enim epistolam detulit Mellitus. 8. Verum nec angustis adeo temporum spatiis (1366A)coercendam Laurentii legationem, nec ipsum quo utitur Beda narrandi modum ita pressius et ad verbum interpretandum esse alia persuadent argumenta: 1º Beda ipse lib. I Histor. cap. 29 et 32, quas Gregorius ad Augustinum episcopum et Edilberthum regem litteras per Mellitum ac socios misit, easdem testatur datas X Kal. Julii, ind. IV. 2º Ex Beda ipso lib. V Histor. cap. 25: Anno 601 (qui annus cum indictione IV currebat) misit papa Gregorius pallium in Britanniam Augustino jam facto episcopo, et plures verbi ministros. 3º Ipsas Gregorii epistolas legenti patet centesimam decimam indictionis secundae epistolam ante quartae indictionis nonam ad Serenum, necnon ante quadragesimam nonam ad Virgilium scriptam fuisse; atqui in quadragesima nona illa Mellitus cum sociis in Angliam pergens commendatur. Indictionis item secundae epistola centesima duodecima ad Arigium, ante quinquagesimam primam indictionis quartae ad eumdem scripta est, ut legenti constabit: in hac vero Mellitus cum sociis (1366B)commendatur. Denique si conferatur epistola centesima quinta indictionis secundae ad Theodericum ac Theodebertum reges cum epistola olim quinquagesima tertia et quinquagesima quarta indictionis quartae ad eosdem; has post illam datas fuisse certum erit. III. In quarta indictione epistolas tres ad propria loca revocamus. 1. Vigesimam primam ind. IV, juxta pristinum ordinem, nunc tertiam ind. IV, eodem prorsus tempore datam fuisse, ac sexagesimam quintam olim tertiae indictionis quae nunc IV indictionis est quarta, patet eas legenti. Quaenam autem loco mota fuerit, docebit Mediolanensium episcoporum index a Mabillonio editus, tom. I Musei Italici pag. 109 et seqq., modo indici huic major quoad obitus mensem ac diem possit adhiberi fides, quam in annorum numero, quo quisque episcopus sedit. Igitur juxta illum indicem, Deusdedit, episcopus, sedit annos XXVIII, (1366C)mens. unum, dies XIV. Obiit III Kal. Nov. Ordinatus ergo fuit XVI Kal. Octob. Atqui Constantii decessoris obitum diei tertiae mens. Sept. assignat idem catalogus. Mense ergo Sept. scriptam esse conjicimus, tum hanc ad Pantaleonem, tum alteram ad Mediolanenses de Constantii successore ordinando epistolam. Porro non annis XVIII ut habet praefatus index, sed annis VIII sedit Constantius, cum ex epistolis vigesima sexta et vigesima nona indictionis undecimae certissimum sit anno 593, Gregorio Magno jam pontifice, electum fuisse Constantium. 2. Synodali judicio, quod sub epistolae nomine vigesimum secundum locum occupabat, et nunc ad calcem est rejectum, apposuerat Gussanvillaeus: Dat. m. Nov. ind. IV; verum in ipso contextu notat Paterius, Dat. III Non. Octob. Igitur ad sequentem epistolam olim vigesimam tertiam, nunc vigesimam sextam pertinet haec nota temporis, quae in Colbert. vet. ipsi praemittitur; atque etiam in duobus Colb. (1366D)epistolae olim vigesimae quartae praefigitur: mens. Dec. ind. IV; quod vigesimae tertiae subjecit Gussanvillaeus. Igitur vigesimae quintae, nunc trigesimae praemittendum erit: Datum mense Januari indictione IV; quod vigesimae quartae, nunc vigesimae septimae tribuit idem editor. 3. In sexagesima secunda Candidus Roma ultimo rediens Arigio commendatur, ut supra in epistola ad Asclepiodotum, data Kal. Nov., quam sub septima indictione olim decimam septimam huic indictioni reddimus. Ergo epistolis mense Novembri datis jungenda est quae erat sexagesima secunda. 4. Quinquagesima octava in collectione Pauli Diaconi data est pridie Kal. Januarii. Eodem tempore scriptam censemus quinquagesimam nonam, quae Anglorum regem nondum ad fidem conversum innuit. Ambas vigesimae quintae mense Januario datae praemittimus. LIBER XII. (1367A) I. Quintae indictioni unam epistolam reddimus. Ex septima indictione vigesimam nonam, quae nunc est libri hujus duodecimi quadragesima nona. Romano in Syracusanis partibus rectori successit indictione sexta Hadrianus, antea Panormi notarius. Vide ind. VI, Epist. olim 23 et 25, nunc 19 et 21. Ergo tardius scribi non potuit epistola haec ad Romanum adhuc Syracusis agentem et patrimonium Ecclesiae curantem, quam in fine indict. V.

II. A quinta indictione epistolas quinque amovemus. Nimirum quadragesimam quartam, quae ad nonam indictionem seu librum I revocatur; vigesimam, ad primam indictionem; quadragesimam septimam, ad secundam indictionem; nonam et decimam quartam, ad indictionem tertiam. Vide locis indicatis rationes cur fuerint loco motae.

III. In quinta indictione epistolas tres propriis locis restituimus. (1367B) 1. Decimam septimam praemittimus decimae sextae, quam decimae octavae jungendam suadet, tum idem utriusque portitor, tum eadem subjecta materies. 2. Vigesima secunda in duobus Colbert. codicibus mense Januario data legitur. Illam proinde vigesimae quartae tribusve sequentibus in eamdem rem mense Dec. ac Januario datis postponimus. 3. Trigesimam quartam subdimus trigesimae quintae, quod in hujus contextu illa huic legatur subdita. LIBER XIII. INDICTIONE VI. I. Sextae indictioni nullam reddimus epistolam. Amovemus tredecim. 1. Prima, non est epistola, sed fragmentum quoddam de Phoca coronato ad calcem a nobis rejectum, n. 12. 2. Secundam seu potius sermonem prius a S. Gregorio (1367C)habitum quam esset pontifex, homiliis accensemus. 3. Trigesimam secundam, trigesimam tertiam, et quinquagesimam tertiam secundae indictioni reddimus. Tertiae indictioni decimam septimam et decimam octavam; quartae indictioni trigesimam quartam (1368A)ob rationes jam prolatas; septimae indictioni quinquagesimam octavam et quatuor sequentes, quia in mss. Norm. Vaticanis et plerisque pertinent ad indictionem septimam, ubi priores collocantur. II. In sexta indictione epistolas quatuor ad propria loca revocamus. 1. Decimae sextae jungimus decimam nonam, quae in eamdem omnino rem scripta est. Illis decimam quartam postponimus; qui ordo ex ipsarum epistolarum inspectione satis intelligitur a quovis in Gregorianis non peregrino: defuncto enim episcopo, prima erat S. Gregorio cura destitutam Ecclesiam visitatori commendare; secunda, ad successoris idonei electionem hortari; tertia, de postulatorum aut de electi dotibus inquirere ac ferre judicium. 2. Trigesimam sextam mense Aprili datam vigesimae octavae datae mense Maio praemittimus. 3. Quinquagesimam sextam, seu potius commonitorium Joanni defensori in Hispaniam eunti datum, (1368B)epistolae quinquagesimae quintae, seu sententiae quam idem Joannes in Hispaniam tulit, anteponimus, ac priori capitulari seu epistolae quinquagesimae secundae subjungimus. LIBER XIV. INDICTIONE VII. I. Septimae indictioni epistolas reddimus quinque. Ut eam quinque illarum epistolarum accessione ditaremus persuaserunt mss. codices plerique, ubi huic accensentur.

II. A septima indictione epistolas unam supra viginti amovemus. Nonae indictioni decimam octavam restituimus; decimae indictioni decimam, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 26, 27, 30; decimae tertiae indictioni duodecimam, decimam tertiam, decimam quartam; primae indictioni vigesimam quintam; secundae indictioni undecimam; quartae indictioni decimam sextam, decimam (1368C)septimam, decimam quintam, trigesimam primam; quintae indictioni vigesimam nonam. Quibus autem rationibus factae sint a nobis hae mutationes, ex jam dictis repete.

III. Restitutae debito ordini epistolae CXVII.