Ordo Romanus IX

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo Romanus IX
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Ordo Romanus IX (Auctor incertus), J. P. Migne

De gradibus Romanae Ecclesiae. (1003C)

1.

Primum, in qualicunque schola reperti fuerint pueri bene psallentes, tolluntur inde, et nutriuntur in schola cantorum, et postea fiunt cubicularii. Si autem nobilium filii fuerint, statim in cubiculo nutriuntur. Ex hac accipient primam Benedictionem ab archidiacono, ut liceat eis super linteum vellosum sedere, quod mos est ponere super sellam equi. Dein, sicut Sacramentorum Codex continet, (1003D)quando et ubi libitum fuerit, usque in subdiaconatus officium ordinantur, diaconi vero atque presbyteri nunquam nisi in publica ordinatione. Fit enim conventus populi et congregatio regionum, primum ad sanctum Adrianum; et inde pergit pontifex una cum populo, praecedente solito apparatu, id est cruces, thuribula, vel tale, usque ad sanctam Mariam ad praesepem. 90 Accedente pontifice ad altare, schola cantorum repetit litaniam, dein Introitum, et pontifex (1004C)dicit Oremus, et diaconus Flectamus genua. Post Collectam ascendit lector in ambonem, et elevata voce legit lectionem de quarta feria, et sequitur Gradale. Dein dicit pontifex Dominus vobiscum. Diaconus ut supra. Post collectam ascendit lector in ambonem, et elevata voce legit brevem in auribus populi, sic continentem: Cognoscat fraternitas vestra, quia ill. et ill. vocantur in tali officio. Si quis habet contra hos viros aliquam querelam, exeat confidenter propter (1004D)Deum et secundum Deum, et dicat. Memor sit tamen omnino communionis suae. Quod si nullus contradictor exstiterit, sequitur Lectio, et Responsorium.

2.

Post haec advocantur sursum, et statuuntur in sinistra parte altaris, usquedum pontifex Missam percompleat. Dein advocantur feria 6 ad sanctos apostolos eo tenore ut supra. Sabbato vero egreditur pontifex ad sanctum Petrum, et universae regiones cum eo litaniam canendo. Ingrediente papa in (1005A)sacratarium, ipsi praestolantur adventum ejus in presbyterio. Schola cantorum canit Introitum, et pontifex dat Orationem. Subdiaconi legunt lectionem, et cantatur Gradale, exspectantes illi qui benedicendi sunt sub ambonem, donec quinque lectiones compleantur. Deinde apostolicus legit ipse advocationis brevem coram populo, et stant parati singulorum ministri cum indumento, donec archidiaconus veniat, et singulis singula sua manu tribuat. Post haec autem descendit archidiaconus innuente pontifice, et dat uni ex ipsis manum, caeteri vero sequuntur eum, et ascendunt ad altare, et prosternit se pontifex cum ipsis in orationem, clero interim canente litaniam. Surgentes autem ab oratione, pontifex stat in sede sua, singillatim imponens manus (1005B)capitibus eorum, et benedicit eos. Accedens autem archidiaconus tollit orarios de confessione, qui de hesterna die repositi sunt ibi, imponit super eos, et pontifex induit eos planetis, et stant induti. Diaconilia indumenta tollunt qui diacones esse debent de medio eorum, et complentur Benedictiones eorum qui presbyteri ordinantur; et tunc descendunt in presbyterium, et statim unus ex novitiis diaconibus legit Evangelium, 91 et ad ipsam Missam ministrant unusquisque secundum officium suum. Tollit vero pontifex oblatas integras, et dat singulis novitiis presbyteris, et inde communicantur usque dies VIII.

3.

Expletis omnibus, Missa rite completa, stant regiones paratae ad singulos titulos pertinentes cum (1005C)candelabris et thuribulis, ut proprium suscipiant sacerdotem. Pontifex autem donat eis sacerdotalia indumenta, et ministeria Missae, aurum vel argentum, vinum, frumentum et oleum. Egredientes autem de basilica sancti Petri, praecedent unumquemque vel triginta candelabra cum thuribulis. Ipse sedet super equum album: praecedens et subsequens populus canit ei laudem. Similiter etiam feminae diaconissae et presbyterissae, quae eodem die benedicuntur. Plateae autem civitatis, unde transituri sunt, coronantur lauro et palliis, et cum tanta gloria ad statutos titulos deducunt proprios sacerdotes, et ipse facit eis illo die convivium.

4.

Episcopi autem omni tempore benedicuntur; nunc vero mos est ut nocturno tempore benedicantur. (1005D)Secunda namque incisione, id est lectione sexta, egreditur pontifex de ecclesia sancti Petri, et ascendit monasterium sancti Martini, quod sub tegna ipsius ecclesiae situm est, simpliciter cum reliquo clero incedens, et stat foris ostium oratorii. Schola cantorum incipit Introitum; postea dicit pontifex Gloria in excelsis Deo. Sequitur Oratio, et exeuntes ab altare unus presbyter, et alter diaconus, induunt eum vestimenta pontificalia, in primis linea, et cingulo, dein (1006A)anagolagium grande, postea dalmatica minore et cingulo, brachiale, et orarium brevem, deinde dalmatica majore, clero interim canente Responsorium Immola Deo, Tractum Qui seminat, Evangelium Misit illos binos ante faciem suam. Et tunc advocatur in basilicam, presbyter a dextris ejus, et diaconus a sinistris. Ipse vero inclinato capite in medio eorum incedit, usquedum veniat ante altare. Tunc exuuntur casula; et induit eum pontifex planeta, et legit brevem hunc modum continentem: Cives, inquit, nostri elegerunt sibi illum pastorem. Oremus itaque pro hoc viro, ut Deus omnipotens infundat 92 in eo gratiam spiritus sui, et dignus habeatur ad cathedram episcopatus regendam. Et respondetur a schola Christe, audi nos, et canunt litaniam. Et tunc accedit propius ad (1006B)altare subnixo capite. Pontifex vero ponet manum super caput ejus, et dicit unam Orationem in modum Collectae, alteram eo modulamine quo solet Contestata cantari, et sedet pontifex in sella sua. Ipse vero osculatur pedem ejus, et suscipitur ad pacem, et sic consummatur consecratio illius. Et ipso die, ubicunque apostolicus Missam celebrat, de manu ejus communionem accipiat.

5.

Summus namque pontifex quando benedicitur, eligitur unus de cardinalibus, de qualicunque titulo fuerit, tantum ut a praecessore sit pontifice ordinatus, aut presbyter, aut diaconus; nam episcopus esse non poterit. Egrediturque cum eo universus clerus vel populus ad basilicam sancti Petri. Ingrediens vero sacratarium, induitur indumenta pontificalia; (1006C)et veniens ad confessionem sancti Petri, prosternit se in orationem, schola canente Introitum Elegit te Dominus. Surgens vero ascendit ad altare, et prosternit se in Orationem, et omnis clerus cum eo. Postea erigitur ab episcopis, et statuitur inter sedem et altare; et tenent Evangelium super caput vel cervicem ipsius. Et accedit unus episcopus, et dat Orationem super eum, et recedit, et alter similiter. Accedit tertius, et consecrat illum. Archidiaconus autem imponit ei pallium, et tunc inter archidiaconum et diaconum elevatur in sede. Stans vero in gradibus ipsius sedis, elevata voce dicit Gloria in excelsis Deo. Post haec, data pace, schola cantorum canit ei laudem, et patroni regionum similiter. Celebrat igitur ipse Missam per ordinem, et communicat omnes. (1006D)Peracta Missarum solemnitate, praecedit et subsequitur cum omnis apostolicus apparatus, et statuuntur acies dextra laevaque; ipse vero incedit in medio constipatus agmine sacerdotum, et omnes scholae flagitant ab eo Benedictionem; quo benedicente, respondent ei omnes cum strepitu Amen.

6.

Ingressus in sacratarium, jam tunc sedet in sella apostolica. Egrediens inde, cum ad inferiores gradus sancti Petri descendit, 93 ibi stat equus vel (1007A)sella praecessoris pontificis, et ad sedendum paratus. Et accedunt patroni regionum uno incipiente, caeteris respondentibus, in hunc modum canunt ei laudem: Domnus Leo papa, quem sanctus Petrus elegit in sua sede multis annis sedere. Hoc usque ter dicto, accedit prior stabuli, et imponit ei in capite regnum, quod ad similitudinem cassidis ex albo fit indumento. Et tunc demum ascendit super equum, et vallatur a judicibus, constipanturque plateae immensis cuneis populorum, exspectantium eum, et cantantium laudem. Ordo quatuor temporum.

7.

Jejunii primi, quarti, septimi et decimi mensis, id est in primo mense, a quarta et sexta feria, vel Sabbato, in prima hebdomada de mense primo primum (1007B)jejunium celebretur. In quarto mense, quod facit ipse mensis, feria 4 et 6, vel Sabbato consummatur. Tertium temporis jejunium venit septimi mensis, id est Septembris, tertia hebdomada ipsius mensis, feria 4 et 6, vel Sabbato, consummatur. Quartum temporis jejunium venit decimi mensis, id est Decembris, feria 4 et 6, vel Sabbato proximo ante Natale Domini; et si vigilia natalis Domini in Sabbato venit, in antecedente hebdomada supra scriptum jejunium die Sabbati celebretur.

8.

Hora tertia, vel quali voluerit, ingrediuntur pontifex vel levitae in sacratarium, et induunt se vestimentis religiosis, cum quibus debent celebrare Missarum solemnia, canentibus interim clericis Antiphonam ad ipsum diem pertinentem ad Introitum. (1007C)Ipsa finita, dicunt Kyrie eleison; dein pontifex dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et, ut surrexerint, dicit Levate. Prosequitur sacerdos Orationem primam, sicut in Sacramentorum continetur. Sequitur lectio: et tunc pronuntiat lector lectionem libri, (1008A)et legitur in sensu lectionis, sicut epistolae Pauli diebus Dominicorum; dein Responsorium. Inde dicit sacerdos Oremus, diaconus, ut supra; et dicit Orationem post primam lectionem, et super unamquamque lectionem sicut superius. Expleta autem lectione, 94 quae est Daniel prophetae, canit Benedictionem; et dum Benedictio canitur, qui ordinandi sunt stant in boiosub gradibus; et tunc descendit ad eos archidiaconus, et revestit eos. Si enim diaconi ordinandi sunt, orarios et dalmaticas, si vero presbyteri, orarios et planetas. Porro orarii qui dandi sunt, primum per totam noctem super altare sunt repositi, et de altari ab archidiacono tollantur, et a pontifice super eorum colla ponantur. Benedictione completa, incipit clerus litaniam; et dum ipsa canitur, (1008B)qui ordinandi sunt ante altare semper prostrati jaceant, astante super eos pontifice inclinato capite ad altare. Litania vero finita surgit pontifex, ascendit ad sedem, stet versus Orientem consecrans illos. Sabbato Pentecostes in duodecim lectionibus statio ad sanctum Petrum.

9.

Si autem ipsa hebdomada in mense quarto venerit, jejunium faciant feria 4 et 6, et in Sabbato usque ad horam nonam, et eas lectiones legant quae in mense quarto scriptae sunt, cum Responsoriis quatuor et Benedictione. Sin autem in antea, tempore suo agatur. Cum autem leguntur, non pronuntiat lector lectionem libri, sed inchoat plane. Si vero tempore suo agitur, tunc pronuntiat, et in sensu lectionis, sicut epistolae Pauli, legantur. Similiter (1008C)et in reliquis tribus temporibus. Ad marginem sequentia leguntur.

XII lectiones propter XII lectores dicuntur, non propter XII varietates sententiarum.