Ordo Romanus III

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo Romanus III
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78


Ordo Romanus III (Auctor incertus), J. P. Migne

(0977A)In nomine Domini Incipit liber de Romano Ordine. Qualiter celebrandum sit officium Missae. 53

1. Primo omnium observandum est septem esse regiones ecclesiastici ordinis urbis Romae, et unamquamque regionem singulos diaconos regionarios habere, et uniuscujusque regionis acolythos per manum subdiaconi regionarii diacono regionis suae, causa officii subditos esse; superiores autem vel diaconorum, vel subdiaconorum ordines, archidiacono, qui vicarius est pontificis, obedire, servato unicuique per eum proprii gradus ministeriali ordine.

2. Oportet autem ut post numerum ecclesiasticarum regionum sciat qui voluerit numerum dierum per hebdomadam, quo ordine circulariter obsequantur juxta ordinationem antiquitus constitutam. Prima (0977B)enim feria Paschae ministrabit regio tertia, secunda feria regio quarta, tertia feria regio quinta, feria quarta regio sexta, feria quinta regio septima, feria sexta regio prima, sabbato secunda regio. Ergo unaquaeque regio ordines proprios, tam in processione, quam in ecclesia habebit, vel ubicunque eos propria dies ratione sui gradus, secundum priscam constitutionem, ire vel ministrare compulerit, et nullus in aliqua designatus regione, a ministerio pontificis sine excommunicationis vel animadversionis sententia deesse poterit.

3. Denuntiata statione diebus festis, primo mane omnis clerus debet apostolicum ad ecclesiam praecedere, exceptis officialibus ministris, qui in obsequio illius comitantur pro pontificali dignitate, ut sunt (0977C)diacones stationarii, subdiaconi, et omnes acolythi illius regionis, quae ipso die pontifici debet ministrare. Sed cubiculario laico haec cura est praescripta, ut sella pontificis in sacrario sit parata, donec ille veniat celebraturus divina mysteria. Episcopi autem atque presbyteri, exspectantes in presbyterio pontificem, cum his qui praeparant 54 ornatum ecclesiasticum atque vasa ecclesiae, sedebunt ea locali dispositione, ut intrantibus ecclesiam episcopi sint ad sinistram, presbyteri vero ad dexteram, ut quando pontifex sederit, et ad eos respexerit, episcopos ad dexteram, et presbyteros contueatur ad sinistram.

4. Suscipitur autem pontifex per presbyteros tituli vel ecclesiae ubi indicta est statio, una cum majoribus ejusdem ecclesiae; et offertur in obsequium illius (0977D)thymiamaterium incensi, inclinato offerentium capite; atque petita Benedictione et accepta, hinc inde pontificem praecedunt ad ecclesiam, prout quemque contigit secundum ordinem militare. Sed haec cura erit acolythorum, ut sacri ministerii vasa per manum primi mansionarii, qui est custos dominicalis vestiarii, (0978A)accepta deferantur per bajulos de majori monasterio ad celebrandae stationis locum, quae sunt aquamanile, hoc est vas manuale, patenae, calices et scyphi, atque pugillares, aurei sive argentei, amulae argenteae ad vina fundenda paratae, colatorium aureum sive argenteum, et cantatorium. Subdiaconus autem qui lecturus est, sub cura sua habebit Apostolum, et archidiaconus Evangelium.

5. Cum vero pontifex intraverit ecclesiam, non continuo ad altare ascendit, sed prius intrat in secretarium, sustentatus a diaconibus, qui eum descendentem a sellario accipiunt obviis (ut aiunt) manibus; ubi dum venerit, et in sella sua sederit, diacones, salutato pontifice, egrediuntur de secretario cum ordinabili disciplina et ante fores ipsius secretarii mutant (0978B)vestimenta sua. Egredientibus autem diaconibus de secretario, remanent cum pontifice primicerius atque notarii ipsius stationis, et subdiaconi jam parati pro suo officio; quorum unus pallium pontificis cum acu super planetam teneat in brachio sinistro, atque pontifex per manus subdiaconorum regionariorum mutat et ipse vestimenta solemnia, sicut levitae faciunt in parte altera.

6. Subdiaconi regionarii secundum ordinem suum accipiunt ad induendum pontificem ipsa vestimenta, alius lineam, alius ambolagium, id est amictum, quod dicitur humerale; alius lineam dalmaticam, quam dicimus albam, alius cingulum, alius dalmaticam, alius orarium, alius planetam; 55 et sic per ordinem induunt pontificem. Primicerius autem et secundicerius (0978C)componunt vestimenta pontificis, ut ex honorabili compositione exhibeatur circumstantibus spectaculum reverendae dignitatis. Novissime autem cui jusserit dominus pontifex ex diaconibus, sumit de manu subdiaconi sequentis pallium, et super pontificem induit, et illud cum acu in planeta retro et ante, et in humero sinistro configit, et salutat dominum, et dicit: Jube, domine, benedicere. Respondet Salvet nos Dominus. Amen.

7. Deinde subdiaconus regionarius referens ad pontificem qui debeant legere aut cantare, ponit mappulam in brachio sinistro pontificis super planetam, cum disciplinali ad genua ejus inclinatione, et pronuntiat talem subdiaconum regionarium Epistolam (0978D)legere; et talem Responsorium, et talem Alleluia cantare; et postea non licet in loco lectoris vel cantoris alterum mutare: quod si factum fuerit, excommunicabitur archiparaphonista, id est quartus scholae, qui semper debet pontifici de cantoribus nuntiare. Statuuntur enim per ordinem acies duae, et paraphonistae (0979A)quatuor a foris hinc inde; sed infantes infra per ordinem ab utroque latere. Postquam autem pontifex ad psallendum annuerit archiparaphonistae, dicit sive acolythis stantibus ante fores secretarii cum cereostatis, sive subdiacono regionario, qui ante se ad processionem debet thymiamaterium portare, Accendite.

8. Sed ille quartus scholae perveniens in presbyterium, ubi chorus in quatuor (ut dictum est) ordinatus assistit reverenda dispositione, postquam dixerit inclinato capite ad priorem scholae, vel secundum, sive tertium, Domini, jubete, mox Antiphonam ad Introitum incipit prior scholae. Quorum voce audita, diaconi intrant ad pontificem in secretarium, et ab archidiacono atque secundario acceptis utrinque et (0979B)osculatis manibus pontificis, procedunt cum ipso sustentantes eum. Reliqui gradus procedunt in ordine suo, excepto quod unus de regionariis subdiaconibus debet praecedere cum thymiamaterio. Quem sequuntur septem acolythi illius regionis cujus dies fuerit, portantes septem cereostata accensa ante pontificem, usque dum ad altare venerit. Sed antequam perveniat Processio ad scholam, dividuntur cereostata, quatuor ad dexteram partem, et tria ad sinistram. In hoc honorabili ministerio debet pontifex venire in tribunal ecclesiae, et inclinare caput 56 contra altare, et postquam surrexerit, in fronte sua crucem facere, et uni episcoporum de hebdomadariis, et archipresbytero, et diaconis omnibus pacem dare; ac deinde respiciens ad priorem scholae, innuit ei ut (0979C)debeat Gloriam dicere. Qui se inclinans pontifici, imponit Hymnum, quo datur gloria sanctae Trinitati. Sed pontifex concelebrat interim secreto Orationem, ante altare inclinatus, usque ad repetitionem Versus. Nam diaconi, quando dicitur Sicut erat in principio, surgunt ab inclinatione, et salutantes altaris latera, prius duo et duo vicissim redeunt ad pontificem, tenentes locum quisque pro suo ordine. At pontifex ad repetitionem Versus, sicut dictum est, surgens ab Oratione, osculatur Evangelium et altare; ac deinde accedit ad sedem, et stat versus ad Orientem.

9. Schola vero, finita Antiphona, imponit Kyrie eleison; sed prior scholae debet ad pontificem custodire, quando praecipiat mutare numerum litaniae, et innuenti inclinat se. Quae cum finita fuerit, pontifex (0979D)incipit Gloria in excelsis Deo, si tempus fuerit. Sedere autem non oportet pontificem antequam dicant Amen, post primam Orationem. Deinde debent subdiaconi regionarii ascendere, et ad dexteram altaris et ad sinistram se statuere. Sed ille subdiaconus, qui lecturus est, postquam viderit episcopos sive presbyteros post pontificem sedere, quos ipse pontifex nutu suo facit secum considere, tum ascendit in ambonem, et legit lectionem. Postquam lector legerit, cantor cum cantorio ascendit, et responsorium dicit, ac deinde per alium cantorem Alleluia, si tempus fuerit, sive Tractus concinitur; sin minus, Responsorium tantummodo cantatur. 10. Deinde diaconus, osculatis pedibus pontificis, (0980A)et accepta ab eo hac Benedictione: Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, venit ante altare, et osculatis Evangeliis, levat Codicem in manibus suis. Prior autem de duobus subdiaconis, qui solummodo debent diaconum praecedere, incensum mittit in thymiamaterium, sed alter per proximae stationis subdiaconum accipit illud ad portandum. Procedunt ante ipsos duo acolythi cum duobus cereostatis, quibus acolythis ante ambonem divisis, transeunt per medium ipsorum subdiaconi et diaconus cum Evangeliis. Sed ille subdiaconus 57 qui absque thymiamaterio est, porrigit brachium sinistrum, ut a diacono accipiat librum Evangeliorum, ut per ipsum aperiatur diacono locus, in quo signum lectionis fuerit positum. Ascendente autem diacono ad legendum, ipsi (0980B)duo subdiaconi redeunt stare ante descensionis gradum. Postquam finitum fuerit Evangelium, dicit pontifex Pax tibi, vel Dominus vobiscum. Sequitur responsio Et cum spiritu tuo. Descendente autem diacono, subdiaconus ille qui prius aperuerat librum Evangeliorum, recipit eum; et reversus in presbyterium, porrigit illum uni subdiaconorum, ut ipse offerat omnibus ad osculandum, qui steterunt per ordinem graduum. Post evangelicam ergo lectionem, reponitur liber Evangeliorum in paratorio quodam, sive in secretario.

11. Sed acolythus tenens calicem in brachio sinistro, porrigit corporale superpositum diacono, ut ipse desuper calicem accipiens, illud expandat super altare, projecto ad sequentem diaconum capite altero.(0980C) 12.Pontifex autem sustentatus hinc inde dextra laevaque a primicerio notariorum et primicerio defensorum, descendit ad senatorium, quod est locus principum, ut suscipiat oblationes eorum. Archidiaconus vero post eum amulas suscipit, et in calicem majorem, quem subdiaconus regionarius sequens portat, vacuum refundit: qui cum fuerit impletus, refunditur in scyphum, quem ibi tenebit sequens acolythus. Oblationes vero principum subdiaconus regionarius a pontifice suscipit, ac sequenti subdiacono porrigit, et ipse in sindonem, quam tenent duo acolythi, eas ponit. Sed episcopus hebdomadarius suscipit post pontificem oblationes reliquorum, quas ipse manu sua mittit in sindonem, quae sequitur (0980D)eum. Post quem diaconus sequens amulas suscipit, et in scyphum manu sua post archidiaconum eas refundit. Similiter transiens pontifex in partem matronarum, explet omnia, ut supra. 13. Deinde redit ad sedem, tenentibus primiceriis manus ejus. Archidiaconus autem stans ante altare, lavat manus suas expleta susceptione. Post hoc in faciem pontificis respicit, et cum ei annuerit, resalutato eo per humilem inclinationem, ad altare accedit. Tunc accipiens per subdiacones oblatas, hinc inde porrigentes eas, ponit tantas super altare, quantae possint populo sufficere. Composito igitur altari et ornato, 58 archidiaconus deinde sumit amulam pontificis de subdiacono oblationario, et refundit (0981A)in calicem super colatorium; deinde diaconorum, ac deinde primiceriorum et secundiceriorum. Postea autem subdiaconus sequens descendit in scholam, et accipit fontem de manu archiparaphonistae, ac defert ad archidiaconum, et ille infundit faciens crucem in calicem. Ascendentibus vero diaconis ad pontificem, primicerius et secundicerius, notarii et defensores regionarii descendunt, et in loco suo consistunt.

14. Tunc pontifex surgens a sede, descendit ad altare, et salutat altare, et suscipit oblatas de manu presbyteri hebdomadarii, et diaconorum, atque primiceriorum. Deinde archidiaconus suscipit oblatas pontificis de oblationario, et dat pontifici; quas dum posuerit pontifex in altari, levat calicem archidiaconus (0981B)de manu subdiaconi regionarii, et ponit eum super altare juxta oblatam pontificis a dextris; atque cum offertorio in cornu altaris posito, involvens per ansas calicem, stat post pontificem. Et pontifex paululum inclinans se ad altare, respicit ad scholam, et annuit ut debeant silere.

15. Finito autem offertorio, episcopi stant post pontificem, primus in medio, deinde per ordinem: et archidiaconus a dextris episcoporum, secundus diaconus a sinistris, et caeteri disposita acie per ordinem. At subdiaconi regionarii, finito offertorio, vadunt retro altare, aspicientes ad pontificem, stantes erecti usquedum incipiant dicere Hymnum angelicum, id est Sanctus. Quem dum expleverint, surgit pontifex solus, et intrat in Canonem. Episcopi vero, (0981C)diaconi, subdiaconi, presbyteri permanent in presbyterio inclinati: et cum dixerit Nobis quoque peccatoribus, surgunt subdiaconi: cum dixerit Per quem haec omnia, Domine, surgit archidiaconus solus. Cum dixerit Per ipsum, et cum ipso, levat archidiaconus cum offertorio calicem per ansas, et tenet exaltans illum juxta pontificem. Pontifex autem tangit e latere calicem cum oblatis, dicens Per ipsum, et cum ipso, usque Per omnia saecula saeculorum. Et ponit pontifex oblationes in loco suo, et archidiaconus calicem juxta eas, dimisso in ansis ejus offertorio.

16. Ecce autem finito canone subdiaconus regionarius stat ante altare cum patena post archidiaconum, quam in medio canone subdiaconus sequens accipit per acolythum; qui scilicet acolythus, 59 (0981D)quando inchoat pontifex canonem, venit, sub humero habens sindonem in collo ligatam, et tenet patenam in dextera parte ante pectus suum. Quando dixerit pontifex Et ab omni perturbatione securi, vertit se archidiaconus, et accipiens patenam, osculatur eam, et dat diacono secundo tenendam. Cum dixerit Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de Sancta, subjungens haec verba: Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, accipientibus nobis in vitam aeternam. Sed interim archidiaconus pacem dat episcopo priori, qui et ultra (0982A)dabit juxta se stanti, ac deinde per ordinem caeteri; atque populus osculantur se invicem in osculo Christi. Tunc pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et de ipsa Sancta quam ruperit particulam super altare relinquit, reliquas vero oblationes suas in patenam quam tunc tenet diaconus ponit. Nam archidiaconus levat calicem, et subdiacono regionario porrigit eum, ut teneat juxta cornu altaris dextrum; et accedentes subdiaconi sequentes cum acolythis, qui sacculos ad haec idoneos portant a dextris et a sinistris altaris, ipsi ergo subdiaconi, extendentibus acolythis brachia cum sacculis, sequentes a fronte, parant sinus sacculorum archidiacono ad ponendum oblationes, prius a dextris, deinde a sinistris. Tum vadunt acolythi dextra laevaque, post episcopos sive presbyteros circum (0982B)altare, ut ipsi sacerdotes incipiant Hostias confringere, patena praecedente, quam duo subdiaconi regionarii deferunt ad diaconos causa confractionis, ut ipsi quoque frangant, quando pontifex annuerit eis Sed archidiaconus evacuato altari oblationibus, respicit in scholam, et annuit eis ut dicant Agnus Dei; ac deinde vadit ad patenam, quam tenent duo subdiaconi regionarii, ut ipse etiam frangat cum caeteris diaconis juxta cornu altaris. Expleta confractione, diaconus minor, levata de subdiacono patena, defert eam ad pontificem, ut communicet corpore dominico. Sed ipse pontifex confirmatur ab archidiacono in calice sancto; de quo parum refundit archidiaconus in majorem calicem, sive in scyphum, quem tenet acolythus, ut ex eodem sacro vase confirmetur populus, (0982C)quia vinum, etiam 60 non consecratum, sed sanguine Domini commistum, sanctificatur per omnem modum,

17. Accedunt primum episcopi secundum ordinem de manu pontificis communicare; et post eos ascendunt presbyteri omnes, ut communicent ad altare. Cum autem communicaverit archidiaconus, calicem interea tenet primus episcopus. Sicut enim in Romana ecclesia summo pontifici ministrant episcopi, sic in caeteris ecclesiis debent episcopis facere presbyteri. Recepto calice, archidiaconus confirmat omnes sanguine dominico, quos communicaverit pontifex corpore dominico. Hoc officio juxta altare peracto, et pugillari cum quo confirmetur populus per subdiaconem regionarium jam accepto, traditur calix (0982D)ab archidiacono eidem subdiacono perferendus acolytho, ut reponatur in paratorio. Deinde descendit pontifex cum primicerio notariorum et primicerio defensorum, ut communicet principes populorum, et matres familias eorum. Et sicut archidiaconus confirmat quos pontifex communicat, sic reliqui diacones confirmant quos episcopi sive presbyteri post pontificem communicant.

18. Sed cum coeperit pontifex clerum sive populum communicare, schola incipit antiphonam ad communionem psallere, ac deinde nutu pontificis (0983A)Gloria Patri, Sicut erat in principio, et nunc et semper, subdiacono faciente crucem in fronte, ut ex hoc signo intelligat prior scholae, quando post communionem debeat gloriam sanctae Trinitati dicere, paratus etiam Versum repetitionis subjungere. Finita Antiphona, quae repetitur ad repetitionis versum, pontifex ad altare dat Orationem ad Complendum. Qua etiam finita, diaconus, cui praeceperit archidiaconus, (0984A)respicit ad pontificem, ut annuat ei, et dicat ad populum Ite, missa est. Respondet populus Deo gratias. Dicentibus autem episcopis, sive presbyteris, vel sequentibus ordinibus, Jube, domine, benedicere, respondet pontifex Benedicat nos Dominus. Amen. Praecedunt igitur pontificem septem cereostata, et subdiaconus regionarius cum thuribulo ad secretarium.