Ordo Romanus I

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo Romanus I
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78


Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

Incipit Ordo ecclesiasticus Romanae Ecclesiae, qualiter Missa pontificalis celebretur. (0937A)3 1. Primo omnium observandum est septem esse regiones ecclesiastici Ordinis urbis Romae; et unaquaeque regio singulos habet diaconos regionarios, et uniuscujusque regionis acolythi per manum subdiaconi regionarii diacono regionis suae officii causa subduntur. Quorum diaconorum si quando quispiam moritur, donec loco ejus alius subrogetur, illius regionis acolythi archidiacono obediunt, quia omnes acolythi, cujuscunque religionis sint, causa ecclesiastici officii ad ministerium ejus pertinent. Quod etiam de subsequentibus Ordinibus intelligendum est, servata unicuique post eum proprii gradus archidiaconi [praerogativa] in sui ordinis ministerio subditis, ut si quis, verbi gratia, vim passus fuerit, sive ab ecclesiastico, seu a quacunque militari persona, (0937B)si a sui ordinis primo ejus causa ad effectum minime pervenerit, habeat archidiaconus, id est vicarius pontificis, causam, qualiter subditorum sibi querelas absque notitia possit explicare pontificis; caetera vero per minores ordines finiantur. Nam primo scire oportet, ut post numerum ecclesiasticarum regionum sciat, qui voluerit, numerum dierum per hebdomadam, quo ordine circulariter obsequantur. Nam prima feria regio tertia, id est Paschae; secunda feria regio quarta; tertia feria regio quinta; quarta feria regio sexta; quinta feria regio septima; sexta feria regio prima; Sabbato regio secunda. Ordines proprios tam in processione quam in ecclesia, vel ubicunque eos propria dies 4 ratione sui gradus prisca statutio ire vel ministrare (0937C)compulerit, a ministerio pontificis non poterit sine ulla sui deesse excommunicationis vel animadversionis sententia disciplinae. Quorum ministeria primitus secundum rationem simplicem dupliciter diebus singulis dividuntur, id est in Processione apostolici ad stationem, et in egressu sacrarii usque ad Missarum consummationem.

2. Diebus itaque solemnibus, sicuti est Pascha, primo omnes acolythi regionis tertiae, et defensores omnium regionum convenientes diluculo in patriarchio Lateranensi, praecedunt pontificem pedestres ad stationem. Stratores autem laici a dextris, et a sinistris (0938A)equi ambulent, ne alicubi titubet. Qui autem eum equitantes praecedunt, hi sunt: diacones, primicerius, et duo notarii regionarii, defensores regionarii, subdiaconi regionarii. Procedunt vero divisis turmis, spatium inter se et apostolicum facientes. Post equum vero hi sunt qui equitant: vicedominus, vestararius ( sic ), nomenculator, atque saccellarius. Unus autem ex acolythis stationarius praecedit pedester equum pontificis, gestans sanctum chrisma manu in mappula involuta cum ampulla. Sed et omnes acolythi absque sacculis, et sindonibus, et chrismate non procedunt, quod disponit stationarius. Si quis autem adire voluerit pontificem, si equitat, statim ut eum viderit, descendat de equo, et ex latere viae exspectet, usque dum ab eo (0938B)possit audiri. Et, petita ab eo Benedictione, discutiatur a nomenculatore vel saccellario causa ejus; et ipsi indicant pontifici, et finiunt; quod et similiter observabitur, etiamsi absque ulla petitione ei quisquam obvius fuerit. Qui vero pedester fuerit, tantummodo loco suo figitur, ut ab eo audiatur vel benedicatur. 3. Die autem Resurrectionis dominicae, procedente eo ad sanctam Mariam, notarius regionarius stat in loco qui dicitur Merolanas, et salutato pontifice dicit: In nomine Domini nostri Jesu Christi baptizati sunt hesterna nocte in sancta Dei genitrice Maria infantes masculi numero tanti, feminae tantae. 5 Respondit pontifex Deo gratias. Et accipit a saccellario solidum unum, pontifex autem pergit ad stationem. (0938C)Feria secunda ad remissa simpliciter. Feria tertia in reflexione porticus sancti Pauli, tantum item qui pedestres obsequuntur. In die vero sancti Paschae omnes acolythi regionis tertiae simul et defensores omnium regionum conveniunt primo diluculo in patriarchio Lateranensi, ut dum processerit pontifex equum illius praecedant. Acolythi autem, qui inde fuerint, observant, ut portent chrisma ante pontificem, et Evangelia, sindones et sacculos, et aquamanus post eum, sicut supra diximus. Apostolum autem subdiaconus qui lecturus est sub cura sua habebit, Evangelium archidiaconus. Aquamanus, (0939A)patenam quotidianam, calicem, scyphos et pugillares [alios argenteos] et alios aureos, et gemelliones argenteos, colatorium argenteum et aureum, et alium majorem argenteum, amas argenteas, cantatorium et caetera vasa aurea et argentea, cereostata aurea et argentea, de ecclesia Salvatoris per manum primi mansionarii sumunt, et bajuli portant. Diebus vero festis calicem et patenam majores, et Evangelia majora de vestiario dominico exigunt sub sigillo vesterarii ( sic ) per numerum gemmarum, ut non perdantur. Sellam autem pontificis cubicularius laicus praecedens deportat, ut parata sit dum in sacrarium venerit. 4. Ad denuntiatam stationem diebus festis primo mane praecedit omnis clerus apostolicum, ad ecclesiam, (0939B)ubi statio antea fuerit denuntiata, exceptis his qui in obsequio illius comitantur, ut supra diximus; et exspectantes pontificem in ecclesia cum supplementario et bajulis, et reliquis qui cruces portant, sedentes in presbyterio; episcopi quidem ad sinistram intrantium, presbyteri vero ad dextram, ut quando pontifex sederit, ad eos respiciens, episcopos ad dextram sui, presbyteros vero ad sinistram contueatur. Sed dum venerit 6 pontifex prope ecclesiam, exeuntes acolythi et defensores ex regione illa cujus dies ad officium fuerit, in obsequio praestolantur eum loco statuto, antequam veniat ubi descensurus est; similiter et presbyter tituli vel ecclesiae ubi statio fuerit, una cum majoribus domus ecclesiae Romanae vel Patre diaconiae (si tamen illa ecclesia (0939C)diaconiae fuerit) cum subdito sibi presbytero et mansionario thymiamaterium deferentibus in obsequium illius, inclinato capite dum venerit. Primum acolythi cum defensoribus, deinde presbyteri cum suis petita benedictione, divisis hinc inde partibus, prout militant, praecedunt pontificem usque ad ecclesiam. Advocatores autem ecclesiae stant quidem cum majoribus, non autem praecedunt cum eis, sed ipsi tantummodo sequuntur sellarem pontificis cum acolytho, qui aquamanus portat. Quem semper necesse est sequi pontificem, usque dum ad altare ascendat, paratus sub humero in presbyterio, quando vocetur a subdiacono regionario ad aquam dandam. 5. Cum vero ecclesiam introierit pontifex, non ascendit continuo ad altare, sed prius intrat in secretarium, (0939D)sustentatus a diaconibus, qui eum susceperint de sellario descendentem, ubi dum intraverit, sedet in sella sua, et diacones, salutato pontifice, egrediuntur secretarium, et ante fores ejusdem mutant (0940A)vestimenta sua, et parat Evangelium qui lecturus est, reserato sigillo ex praecepto archidiaconi super planetam acolythi; et si necesse fuerit propter majora Evangelia, duobus acolythis super planetas tenentibus parat Evangelium. Quo facto, acolythus Evangelium usque ante altare in presbyterium, praecedente eum subdiacono sequente, qui eum desuper planetam illius suscipiens, manibus suis honorifice super altare ponat. Nam egredientibus diaconibus de secretario, remanent cum pontifice primicerius, secundicerius, primicerius defensorum, notarii regionarii, et subdiaconus sequens, qui tenet pallium pontificis in brachio suo super planetam, in sinistro brachio cum acubus. 6. Pontifex autem per manus subdiaconorum regionariorum (0940B)mutat vestimenta sua [ Al. solemnia] hoc ordine. Defert ea plicata cubicularius tonsoratus, accepta a manibus ostiarii juxta caput scamni. Subdiaconi regionarii secundum ordinem suum accipiunt ad induendum pontificem ipsa vestimenta, alius lineam, 7 alius cingulum, alius anagolaium, id est amictum, alius lineam dalmaticam, et alius majorem dalmaticam, et alius planetam, et sic per ordinem induunt pontificem. Primicerius autem et secundicerius componunt vestimenta ejus, ut bene sedeant. Novissime autem, quem voluerit domnus pontifex de diaconibus, vel subdiaconibus, cui ipse jusserit, sumit de manu subdiaconi sequentis pallium, et induit super pontificem, et configit eum cum acubus in planeta retro et ante, et in humero sinistro, et salutat domnum, et dicit, Jube, domne, (0940C)benedicere. Respondet Salvet nos Dominus; respondet Amen. 7. Deinde subdiaconus regionarius, tenens mappulam pontificis in sinistro brachio super planetam revolutam, exiens ad regiam [ Al., januam] secretarii dicit: Schola [Al., vocat scholam]. Respondet Adsum. Et ille: Quis psallet? respondet Ille, et ille. Et rediens ad pontificem subdiaconus, porrigit ei mappulam, inclinans se ad genua illius, et dicens: Servi domini mei, talis subdiaconus regionarius leget Apostolum, et talis de schola cantabit. Et postea non licet alterum mutare in loco lectoris, vel cantoris. Quod si factum fuerit, archiparaphonista a pontifice excommunicabitur, id est quartus scholae, qui semper pontifici nuntiat de cantoribus. Quod cum (0940D)nuntiatum fuerit, statim sequitur subdiaconus astans ante faciem pontificis, usque dum ei annuat pontifex ut psallant; cui dum annuerit, statim egreditur ante fores secretarii, et dicit Accendite. Qui (0941A)dum accenderint, statim subdiaconus sequens tenens thymiamaterium aureum, pro foribus ponit incensum, ut pergat ante pontificem. Et ille quartus scholae pervenit in presbyterio ad priorem scholae, vel secundum, sive tertium, inclinato capite dicit Domne [Al. domni] jubete. 8. Tunc illi elevantes se, per ordinem vadunt ante altare, et statuuntur per ordinem acies duae tantum, paraphonistae quidem hinc inde aforis, infantes ab utroque latere infra per ordinem. Et mox incipit prior scholae antiphonam ad Introitum; 8 quorum vocem diaconi dum audierint, continuo intrant ad pontificem in secretarium. Et tunc pontifex elevans se, dat manum dextram archidiacono, et sinistram secundo, vel qui fuerit in ordine; et illi, osculatis (0941B)manibus ipsius, procedunt cum ipso sustentantes eum. Tunc subdiaconus sequens cum thymiamaterio procedit ante ipsum, mittens incensum; et septem acolythi illius regionis cujus dies fuerit, portantes septem cereostata accensa praecedunt ante pontificem usque ante altare. Sed priusquam veniant ante altare, diacones in presbyterio exuuntur planetis; et suscipit eas subdiaconus regionarius, et porrigit illas ad acolythos regionis cujus fuerint diaconi; et tunc duo acolythi tenentes capsas cum Sanctis apertas, et subdiaconus sequens cum ipsis tenens manum suam in ore capsae, ostendit Sancta pontifici, vel diacono qui praecesserit. Tunc inclinato capite pontifex vel diaconus salutat Sancta, et contemplatur, ut si fuerit superabundans, praecipiat ut (0941C)ponatur in conditorio. Tunc peraccedens, antequam veniat ad scholam, dividuntur cereostata, quatuor ad dextram, et tres ad sinistram partem, et pertransit pontifex in caput scholae, et inclinat caput ad altare, surgens et orans, et faciens crucem in fronte sua, et dat pacem uni episcopo de hebdomadariis et archipresbytero, et diaconibus omnibus; (0942A)et respiciens ad priorem scholae, annuit ei ut dicat Gloriam; et prior scholae inclinat se pontifici, et imponit. Quartus vero scholae praecedit pontificem, ut ponat oratorium ante altare; et accedens pontifex orat super ipsum, usque ad repetitionem versus. Nam diaconi surgunt quando dicitur Sicut erat in principio, ut salutent altaris latera, prius duo, et duo vicissim, redeuntes ad pontificem. Et surgens pontifex osculatur Evangelia et altare, et accedit ad sedem suam, et stat versus ad Orientem. 9 9. Schola vero, finita Antiphona, imponit Kyrie eleison. Prior vero scholae custodit ad pontificem, ut ei annuat si vult mutare numerum litaniae, et inclinat se pontifici. Quando vero finierint, dirigens se pontifex contra populum, incipit Gloria in excelsis (0942B)Deo, et statim regyrat se ad Orientem, usque dum finiatur. Post hoc dirigens se iterum ad populum dicens Pax vobis, et regyrans se ad Orientem, dicit Oremus; et sequitur Oratio; post finitam sedet; similiter episcopi vel presbyteri sedent. 10. Tunc ascendunt subdiaconi regionarii ad altare statuentes se ad dextram, sive ad sinistram altaris. Tunc pontifex annuit episcopis et presbyteris ut sedeant. Subdiaconus vero qui lecturus est, mox ut viderit post pontificem episcopos et presbyteros residentes, ascendit in ambonem, et legit. Postquam legerit, cantor cum cantatorio ascendit, et dicit Responsum. Si fuerit tempus ut dicatur Alleluia, bene; sin autem, Tractum; sin minus, tantummodo Responsum.(0942C) 11.Deinde diaconus osculans pedes pontificis tacite, dicit ei pontifex, Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis. Deinde venit ante altare, et osculatis Evangeliis levat in manus suas Codicem; et procedunt ante ipsum duo subdiaconi regionarii, levantes thymiamaterium de manu subdiaconi sequentis, mittentes incensum. Et ante se habent duos acolythos (0943A)10 portantes duo cereostata. Venientes ad ambonem, dividuntur ipsi acolythi ante ambonem, et transeunt subdiaconi et diaconus cum Evangelio per medium eorum. Ille qui absque thymiamaterio est, vertens se ad diaconem, porrigit ei brachium suum sinistrum, in quo ponit Evangelium, ut manu subdiaconi aperiatur ei locus, in quo signum lectionis positum fuerit. Et interposito digito suo diaconus in loco lectionis ascendit ad legendum, et illi duo subdiaconi redeunt stare ante gradum descensionis ambonis. Finito Evangelio dicit pontifex Pax tibi. Deinde dicit Dominus vobiscum. Respondetur Et cum spiritu tuo; et dicit Oremus. Descendente autem diacono, subdiaconus, qui prius aperuerat, recipit Evangelium, et porrigit eum subdiacono sequenti, qui in (0943B)filo stat; quod tenens ante pectus suum super planetam, porrigit osculandum omnibus per ordinem graduum qui steterint. Et post hoc praeparato acolytho in pogio juxta ambonem cum capsa, in qua subdiaconus idem ponit Evangelium ut sigilletur. Acolythus autem regionis ejusdem, cujus et subdiaconus est, revocat Evangelium ad Lateranis ( sic ). 12. Deinde pergente diacono ad altare, stante acolytho cum calice et corporali super eum, levat calicem in brachio suo sinistro, et porrigit diacono corporalem, et accipit desuper calice, et ponit eum super altari a dextris, projecto capite altero ad diaconem secundum ut expandant. Tunc ascendunt ad sedem primicerius et secundicerius et primicerius defensorum cum omnibus regionariis et notariis; subdiaconus (0943C)vero cum calice vacuo sequitur archidiaconum. 13. Pontifex descendit ad senatorium, tenente manum ejus dextram primicerio notariorum, et primicerio defensorum sinistram, et suscipit oblationes principum per ordinem archium. Archidiaconus post eum suscipit amulas, et refundit in calicem majorem, tenente eum subdiacono regionario: quem sequitur cum scypho super planetam acolythus, 11 in quo calix impletus refunditur. Oblationes a pontifice suscipit subdiaconus regionarius, et porrigit subdiacono sequenti, et subdiaconus sequens ponit in sindonem, quem tenent duo acolythi. Reliquas oblationes post pontificem suscipit episcopus hebdomadarius, ut ipse manu sua mittat eas in sindonem, quae eum sequitur. Post quem diaconus, qui (0943D)sequitur post archidiaconem, suscipit [amulas] et manu sua refundit in scyphum. Pontifex vero (0944A)antequam transeat in partem mulierum, descendit ante confessionem, et suscipit oblatas [ Al., oblationes] primicerii, et secundicerii, et primicerii defensorum. Nam diebus festis post diacones ad altare offerunt. Similiter ascendens pontifex in partem feminarum, ordine quo supra omnia explet. Similiter et presbyteri, si necesse fuerit, post eum vel in presbyterio faciunt. 14. Post hoc pontifex, tenente ei manum primicerio et secundicerio, redit ad sedem suam, abluit manus suas. Archidiaconus stans ante altare, expleta susceptione, lavat manus suas. Deinde respicit in faciem pontificis, annuit ei, et ille resalutato accedit ad altare. Tunc subdiaconi regionarii levantes oblatas de manu subdiaconi sequentis super brachia sua, (0944B)porrigunt archidiacono, et ille componit altare. Nam subdiaconi hinc inde porrigunt. Ornato vero altari, tunc archidiaconus sumit amulam pontificis de subdiacono oblationario, et refundit super colum in calicem, deinde diaconorum [ Al., diaconi] et in die festo, primicerii, secundicerii, primicerii defensorum. Deinde descendit subdiaconus sequens in scholam, accipit fontem de manu archiparaphonistae, et defert archidiacono; et ille infundit faciens crucem in calice. Tunc ascendunt diaconi ad pontificem. Quos videntes primicerius, secundicerius, et primicerius defensorum regionariorum, et notarii regionarii, et defensores regionarii, descendunt de aciebus, ut stent in loco suo. 15. Tunc surgens pontifex a sede, descendit ad altare, et salutat altare, et suscipit oblatas de manu (0944C)presbyteri hebdomadarii et diaconorum. Deinde archidiaconus suscipit oblatas pontificis de oblationario, et dat pontifici. Quas dum posuerit pontifex 12 in altare, levat calicem archidiaconus de manu subdiaconi regionarii, et ponit eum super altare juxta oblatam pontificis a dextris, involutis ansis cum offertorio: quem ponit in cornu altaris, et stat post Pontificem; et pontifex inclinans se paululum ad altare, respicit scholam, et annuit ut sileant. 16. Tunc finito offertorio, episcopi stant post pontificem, primus in medio, deinde per ordinem, et archidiaconus a dextris episcoporum, secundus diaconus a sinistris, et caeteri per ordinem disposita acie. Et subdiaconi regionarii, finito offertorio, vadunt retro altare aspicientes ad pontificem, ut quando dixerit (0944D)Per omnia saecula, aut Dominus vobiscum, aut Sursum corda, aut Gratias, ipsi sint ad respondendum, (0945A)stantes erecti, usque dum incipiunt dicere Hymnum angelicum, id est Sanctus; quem dum expleverint, surgit pontifex solus et intrat in Canonem. Episcopi vero, diaconi, subdiaconi, et presbyteri in presbyterio permanent inclinati. Et cum dixerit Nobis quoque peccatoribus, surgunt subdiaconi; cum dixerit Per quem haec omnia, Domine, surgit archidiaconus solus. Cum dixerit Per ipsum et cum ipso, levat cum offertorio calicem per ansas, et tenens exaltat illum juxta pontificem. Pontifex autem tangit a latere calicem cum oblatis, dicens Per ipsum et cum ipso, usque Per omnia saecula saeculorum. Amen. Et ponit pontifex oblationes in loco suo, et archidiaconus calicem juxta eas, dimisso offertorio in ansis ejusdem.(0945B) 17.Nam quod intermisimus de patena, quando inchoat Canonem, venit acolythus, sub humero habens sindonem in collo ligatam, tenens patenam ante pectus suum in parte dextra usque in medium Canonem. Tunc subdiaconus sequens suscipit eam super planetam, et venit ante altare, exspectans quando eam suscipiat subdiaconus regionarius. 13 18. Finito vero Canone, subdiaconus regionarius stat cum patena post archidiaconum, quando dixerit, et ab omni perturbatione securi, vertit se archidiaconus, et osculata patena, dat eam tenendam diacono secundo, cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, faciens crucem tribus vicibus manu sua super calicem, mittit Sancta in eum. Sed archidiaconus (0945C)pacem dat episcopo priori, deinde caeteris per ordinem, et populis. 19. Tunc pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et particulam quam rumpit super altare relinquit, reliquas vero oblationes suas ponit in patenam, quam tenet diaconus, et redit ad sedem. Mox primicerius, et secundicerius, et primicerius defensorum cum omnibus regionariis et notariis ascendunt ad altare, (0946A)et stant in ordine suo a dextris et a sinistris. Nomenculator vero, et saccellarius, et notarius vicedomini, cum dixerint Agnus Dei, tunc ascendunt astare ante faciem pontificis, ut annuat eis scribere nomina eorum qui invitandi sunt, sive ad mensam pontificis per nomenculatorem, sive ad vicedomini per notarium ipsius, quorum nomina ut compleverint, descendunt ad invitandum. Nam archidiaconus levat calicem, et dat cum subdiacono regionario, quem tenet juxta cornu altaris dextrum. Et accedentes subdiaconi sequentes cum acolythis, qui saccula portant, a dextris et a sinistris altaris, extendentibus acolythis brachia cum sacculis, stant subdiaconi sequentes a fronte, ut parent sinus sacculorum archidiacono ad ponendas oblationes prius a dextris, deinde a sinistris. Tunc (0946B)acolythi vadunt dextra laevaque per episcopos circum altare; reliqui descendunt ad presbyteros, ut confringant Hostias. Patena praecedit juxta sedem, deferentibus eam duobus subdiaconibus regionariis ad diacones ut frangant. Sed illi aspiciunt in faciem pontificis, ut eis annuat frangere. Et dum annuerit, resalutato pontifice 14 confringunt. Et archidiaconus, evacuato altari oblationibus, praeter particulam quam pontifex de propria oblatione confracta super altare reliquit (quia ita observant, ut dum Missarum solemnia peraguntur altare sine sacrificio non sit), respicit in scholam, et annuit eis ut dicant Agnus Dei, et vadit ad patenam cum caeteris. Expleta confractione, diaconus minor levata de subdiacono patena, defert ad sedem, ut communicet pontifex. (0946C)Qui dum communicaverit, de ipsa Sancta quam momorderit ponit in manus archidiaconi, dicendo in calice: Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen. Pax tecum. Et cum spiritu tuo, et confirmatur ab archidiacono. 20. Deinde venit archidiaconus cum calice ad (0947A)cornu altaris, et annuntiat stationem, et refuso parum de calice in scyphum inter manus acolythi, accedunt primo episcopi ad sedem, ut communicent de manu pontificis secundum ordinem; similiter et presbyteri ut communicent post eos. Episcopus autem primus accipit calicem de manu archidiaconi, et stat in cornu altaris sequentis ordinis usque ad primicerium defensorum. Deinde archidiaconus, accepto de manibus illius calice, refundit in scyphum quem supra diximus, et tradit calicem subdiacono regionario, qui tradit ei pugillarem, cum quo confirmat populum. Calicem autem accipit subdiaconus sequens; dat acolytho [ Colb., de acolytho], quem ille revocat 15 in paratorium. Qui dum confirmaverit quos papa communicat, descendit pontifex a sede (0947B)cum primicerio notariorum et primicerio defensorum, tenentibus ei manus, ut communicet eos qui in senatorio sunt, post quem archidiaconus confirmat. Post haec [ Colb., Post archidiaconem] episcopi communicant populum, annuente eis primicerio cum manu sub planeta, percontato pontifice. Post eos diaconi confirmant. Deinde transeunt in partem sinistram, ut faciant similiter. Presbyteri autem, annuente primicerio, jussu pontificis communicant populum, et ipsi vicissim confirmant. Nam mox ut pontifex coeperit in senatorio communicare, statim schola incipit Antiphonam ad Communionem per vices cum subdiaconibus, et psallunt, usque dum, communicato omni populo, annuat pontifex ut dicant Gloria Patri, et tunc repetito Versu quiescunt. Et pontifex (0947C)mox ut communicaverit in parte mulierum, redit ad sedem, et communicat regionarios per ordinem, et eos qui in filo steterant, et in diebus festis de schola XII. Nam caeteris diebus in presbyterio communicant. Post hos omnes redeuntes nomenculator et saccellarius, et acolythus, qui patenam tenet, et qui manutergium tenet, et qui aquam dat, ad sedem communicant, et post pontificem archidiaconus eos confirmat. 21. Astat autem subdiaconus regionarius ante faciem pontificis, ut annuat ei. Ille vero contemplans populum, si jam communicati sint, et annuit ei. Et ille vadit ad humerum, aspicit ad primum scholae, faciens crucem in fronte sua, annuit ei dicere Gloriam; et ille resalutato, dicit Gloria, Sicut erat, et Versum. (0948A)Finita autem Antiphona surgit pontifex cum archidiacono, et veniens ante altare dat Orationem ad Complendum, directus ad Orientem. Nam in isto loco, cum Dominus vobiscum dixerit, non se dirigit ad populum. Finita vero Oratione, cui praeceperit archidiaconus de diaconibus, 16 aspicit ad pontificem ut ei annuat, et dicit ad populum Ite Missa est. Respondent Deo gratias. Tunc septem cereostata praecedunt pontificem, et subdiaconus regionarius cum thuribulo ad secretarium. Descendente autem illo in presbyterium, episcopi primum dicant Jube, domne, benedicere. Resp. Benedicat nos Dominus. Resp. Amen. Post episcopos presbyteri; deinde monachi; deinde schola; deinde milites draconarii, id est qui signa portant; post eos bajuli, post eos cereostatarii; post (0948B)quos acolythi, qui rugam observant; post eos extra presbyterium cruces portantes; deinde mansionarii juniores; et intrat in secretarium. II. Si autem summum pontificem, ubi statio fuerit, contigerit non adesse, haec sunt, quae ab alio episcopo dissimiliter fiunt. 22. In primis, quod non illi, sed diaconi praecedunt cum cereostato vel thuribulo. Secundum namque quod non sedet in sede post altare.

Tertio non dicit Orationem post altare, sed in dextro latere altaris.

Quartum non ipse episcopus, sed diaconus in eo loco, ubi consuetudo est, cinnat [ Forte, signat].

(0948C)Quinto loco, post finitum Canonem, ubi dicitur Per quem haec omnia Domine, non levatur calix ab archidiacono.

Sexto loco, quando dici debet Pax Domini sit semper vobiscum, deportatur a subdiacono oblationario particula fermenti, quod ab apostolico consecratum est, et datur archidiacono; ille vero porrigit episcopo. At ille consignando tribus vicibus, et dicendo Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem.

Nam et hoc similiter facit, quod apostolicus non confringit; ipse vero super pallam, quae corporalis dicitur, in altare confringit. Deinde communicant omnes praeter episcopum tantum, quod non sua manu communicat. Si in ipsius manum 17 mittit partem, et ipse se communicat cum propria manu. Similiter (0949A)facit presbyter presbytero, et diaconus diacono. Nam reliqua omnia similiter ut summus Pontifex facit.

Similiter etiam et a presbytero agitur, quando in statione facit Missas, praeter Gloria in excelsis Deo, quia a presbytero non dicitur nisi in Pascha. Episcopi, qui civitatibus praesident, ut summus pontifex, ita omnia peragunt.

III. Feria 4. Initium Quadragesimae. 23. Colligunt se omnes ad ecclesiam sanctae Anastasiae circa horam septimam. Ingreditur pontifex in secretarium, induit se vestibus. Schola vero canit Antiphonam ad Introitum. 24. Tunc adveniens pontifex ascendit ad altare. Ut autem finita fuerit Antiphona, stans pontifex a dextris altaris directus ad populum, dicit Dominus (0949B)vobiscum; deinde regyrat se ad Orientem, dicit Oremus, diaconus, Flectamus genua, deinde Levate; sequitur Oratio. Deinde incipitur Antiphona Per viam. Ut autem prope ecclesiam venerint, incipient litaniam. Ut autem ingressi fuerint ecclesiam, pontifex ingreditur in secretarium. Schola pergit decantando usque ad altare. Ut autem finierint litaniam, post paululum incipiunt Antiphonam ad Introitum. Deinde veniens pontifex ascendit ad sedem, dicit Oremus, diaconus, Flectamus genua, et Levate. Deinde post Orationem legitur lectio, et celebratur Missa more solito. Postquam autem dixerit communionem, a diacono dicitur Humiliate capita vestra Deo. Clerus respondet Deo gratias, et dicitur Oratio super populum. Finita Oratione dicit diaconus Ite Missa est. Simili modo agitur secunda (0949C)feria, quarta feria, sexta feria, et sabbato per totam Quadragesimam. Nam Sabbato tempore Adriani institutum est ut flecteretur pro Carolo rege, antea vero non fuit consuetudo. 25. Tertia feria, seu quinta feria, ut ad Missas intraverint, dicit Dominus vobiscum, et diaconus Flectamus genua, et Levate. 18 Missa finita, dicit diaconus Humiliate capita vestra Deo. Et inclinant se omnes ad Orientem. Et dicit pontifex Orationem super populum, diaconus, Ite Missa est. Caeteri vero episcopi, aut presbyteri, qui Collectam non faciunt, vel statio non fuerit in ipsa ecclesia, per totam hebdomadam similiter faciunt quomodo isti in duobus diebus peragunt. Item de eo quod Gloria in excelsis Deo usque in caput Quadragesimae in Dominicis diebus (0949D)cantatur. A presbyteris vero Gloria in excelsis Deo minime cantatur, nisi solum in Pascha. Ab (0950A)episcopis autem omni tempore in Dominicis, seu festis diebus cantatur. Nam quando litania agitur, nec Gloria in excelsis Deo, nec Kyrie eleison post Introitum, nec Alleluia cantatur, excepto litania majore. 26. Item de Responsorio graduali, ab incipiente usque ad finem cantatur, et Versus similiter. Similiter in quotidianis diebus Alleluia simili modo. In quotidianis vero diebus, si voluerint, tantum prima dicitur. Item candelabra tenentur in manibus usque dum ad repetitionem incipiunt, postea deponuntur in pavimentum. Et post primam Orationem Missae datam deportantur ante altare. Item Gloria dividitur, sed tantum festis diebus. Ad repetendum vero, sive festis (0950B)diebus, seu quotidianis, semper incipitur. Tantum semel de offertorio, seu et versu ipsius, duabus vicibus ad unam Missam domno papae cantatur.

IV. Incipit Ordo a Dominica mediana usque in Octavas Paschae. 27. Igitur a Dominica quam sedes apostolica Medianam voluit nuncupari, usum observantiae credimus intimandum; unde et ea quae ipsa die dicuntur numerum dierum ostendunt, ut est illud, Quarta decima die ad vesperum; et paulo post, In quinta decima solemnitatem celebrabitis. A quo die usque in vigiliam sanctae Dominicae Resurrectionis in nullo responsorio 19 decantatur Gloria, nec in Venite; a Coena vero Domini, nec in Psalmis, nec in ullo loco decantatur Gloria usque in Pascha. Dominica in (0950C)Palmis, cum Evangelium legitur, dicit diaconus Dominus vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo. Item dicat: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Matthaeum. R\ Gloria tibi, Domine. 28. Feria 4, quae est pridie in Coena Domini, hora tertia pontifex cum clero et ordine suo procedat ad altare in ecclesia majore, et dicit Orationes solemnes hoc ordine: Oremus. Dat Orationem Deus a quo et Judas. Post Amen sequitur, et dicit Orationes solemnes, sicut in Sacramentorum continetur; tantummodo pro se intermittit. Dicit Orationem pro rege Francorum, deinde reliquas per ordinem, ad ultimum pro Judaeis non flectunt genua. Quibus expletis, osculatur altare, et egreditur. Postea vero hora octava ingrediuntur ad Missas hoc ordine. Dicit (0950D)schola Antiphonam ad Introitum, et pontifex dat Orationem. Legitur lectio una, sicut in Capitulare (0951A)continetur. Sequitur Gradale Ne avertas, et legitur alia lectio. Post quam cantatur canticum Domine, exaudi, cum Versibus suis. Evangelium vero pronuntiabitur ita, Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Lucam, et incipit legere; qua perlecta, expletur Missa ordine suo. V. Feria 5 Coenae Domini 29. Media nocte surgendum est, et tangitur signum; et post haec non nisi in nocte sanctum Pascha ad Matutinum. At vero ecclesia omni lumine decoretur, et more solito Deus in adjutorium meum non dicant, nec Gloriam, nec Invitatorium; sed cantor incipit in Psalmis Antiphonam, sicut in Antiphonario continetur. Nec presbyter complet in fine Orationem, 20 sed tacite surgendum est, et lector Benedictionem (0951B)non petat; et quando finit, non dicat Tu autem; sed ex verbis lectionis jubetur facere finem. Lectiones vero legantur tres de lamentatione Jeremiae prophetae, ubi dicit: Quomodo sedet sola civitas, usque, Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Tres de tractatu sancti Augustini, in Psalmo Exaudi, Domine, Orationem meam primo. Tres de Apostolo, ubi ait ad Cor. cap. LVII: Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis: IX Psalmos, IX lectiones, IX Responsoria. Cum autem omnia complenda sunt, sequitur Matutinum. Matutino completo non dicatur Kyrie eleison nec Et ne nos inducas in tentationem. 30. Hora autem tertia ingressi sacrarium, induuntur dalmaticis, tam pontifex quam omnes diaconi, vel (0951C)omni ornamento, sedente pontifice in sella sua; et praeparantur ampullae duae cum oleo, quarum melior defertur pontifici, ut, accepto balsamo, et commiscitato cum oleo, manu sua impleat eam; illam vero alii ministri teneant plenam, et pontifex lotis manibus procedit cum septem cereostata ad Missas. Dicta autem Antiphona ad Introitum, dicit Gloria in excelsis Deo, et Orationem. Legitur Apostoli lectio: Fratres convenientibus vobis in unum, usque Ut non cum hoc mundo damnemur. Sequitur Gradale Christus factus est pro nobis. Legitur Evangelium secundum Joannem cap. CXII: In illo tempore sciens Jesus quia venit hora ejus, usque quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ante quam dicatur Per quem haec (0951D)omnia, benedicitur oleum pro infirmis quod populus (0952A)affert, et deinceps peragitur Missa ordine suo. Qua expleta, communicat episcopus solus ante altare, et diaconus confirmat eum cum calice. 31. Illa tantummodo die, postquam communicaverit, ponit calicem super altare; deinde accepta a subdiacono patena, ponit juxta calicem de latere sinistro; et statim cooperitur a duobus diaconibus utrumque de sindone munda, quam prius praeparaverant in ora altaris e regione pontificis, post corporalem expansum. Et continuo duo acolythi involutas ampullas 21 cum sindone alba serica, ita ut videri possint a medio, tenent in brachio sinistro, projectis sindonibus super scapulam sinistram, ita ut pertingat scapulam dextram, qua tentius possint dependentia retinere. A quibus sub humero stantibus (0952B)venit subdiaconus, et accipit ampullam commistam una cum sindone, et dat eam archidiacono, et ille defert pontifici ante altare. Tunc pontifex respiciens ad Orientem, et diaconus tenet ante ipsum ampullam in sinistro brachio revolutam sindone, ut supra diximus. Hic halat ter in ampullam chrismatis, et dicit pontifex Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum; et intrat in consecrationem chrismatis excelsa voce: sed antequam benedicatur, insufflat ter in ampullam. Qua expleta, benedicit ampullam olei ordine quo supra delatam; et similiter halat in ipsam, sed tacite. Ampulla autem quae cum chrismate est, statim ut benedicta fuerit, cooperitur, ut a nemine nuda videatur, sed tenente eam acolytho, omnes eam per ordinem salutent, quam episcopus et diaconus (0952C)prius nudam salutant. Hoc expleto, ablutis manibus pontifex venit ante altare, et communicat omnis populus ordine suo, et servat de Sancta usque in cratisnum. 32. Ea vero die hora nona faciunt excuti ignem de lapide in loco foris basilicam; si ibidem oratorium non habuerint, in porta ibi excutiunt; sin vero, in loco in quo consideraverit prior, ita ut ex eo possit candela accendi, quae candela in arundine debet poni, et a mansionario ecclesiae portata praesente congregatione vel populo; et de ipso igne continuo in eadem ecclesia vel loco, ubi accenditur, lampada una servetur usque in Sabbato sancto ad illuminandum cereum, qui eodem die benedicendus (0952D)est ordine quo in Sacramentorum continetur. Ipsa (0953A)vero die omne diurnale officium insimul canunt. 22 A vespera autem hujus diei nuda sint altaria usque in mane Sabbati. VI. Feria 6. 33. In Parasceve media nocte surgendum est. Dicuntur IX Psalmi cum Responsoriis, tres lectiones de lamentatione Jeremiae ab eo loco ubi ait: Cogitavit Dominus dissipare, usque Misericordiae Domini multae; tres de tractatu sancti Augustini de Psalmo LXIII, tres de Apostolo ubi ait ad Hebraeos, cap. V: Festinemus ergo ingredi. Deinde sequitur Matutinum. Lucernae exstinguuntur. Luminaria autem ecclesiae ab initio cantus nocturni inchoantur exstingui, hoc tamen ordine, ut ab introitu ipsius ecclesiae incipiat paulatim tutare [ Id est, exstinguere], ut, verbi gratia, (0953B)peracto primo nocturno, videatur pars eorum tertia esse exstincta; medio nocturno iterum tertia; tertio vero expleto, exceptis septem lampadibus, nihil luminis relinquitur, quae in Matutino hoc ordine exstinguantur. In initio Psalmi primi sit custos semper paratus in loco dexterae partis ecclesiae prope lampadibus, ut ubi audierit Antiphonam, tenens cannam in manu sua, tutat lampadem unam. In finem Psalmi ipsius aliam sinistrae partis; sic una ex parte una, alia ex alia tutantur, usque ad Evangelium. In Evangelio vero tutatur mediana lampada. 34. Hora tertia conveniant omnes presbyteri, tam civitatis, quam de suburbanis, et omnis clerus cum populo in ecclesia statuta infra urbem, non tamen in majore ecclesia; et exspectant pontificem, vel (0953C)qui vicem illius tenuerit. Qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum super oratorium, sicut mos est, statim ut surrexerit, cum silentio ascendit ad sedem; quo sedente, statim subdiaconus ascendit ad legendum, et post lectionem cantatur canticum Domine audivi, cum Versibus suis. Et dicit pontifex Oremus, et diaconus Flectamus genua, et dicit Levate. Et dat Orationem Deus a quo et Judas. Deinde sequitur altera lectio, post quam sequitur tractus Qui habitat, vel Eripe me. Quo finito, pronuntiat 23 diaconus ita: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem, et incipit legere. Hac expleta, statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, in modum furantis. Tunc venit pontifex ante altare, et dicit: (0953D)Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro Ecclesia Dei, et caetera per ordinem, sicut in quarta feria diximus. Cum autem ventum fuerit ad Judaeos, non flectunt genua. Quas ut finierit, omnes tacite exeunt (0954A)foras. Presbyteri vero ecclesiarum, sive de urbe, sive de suburbanis, vadunt per ecclesias suas, ut hoc ordine cuncta ad vesperum faciant, hoc tantum mutantes, ut ubi pontifex meminit apostolicum, ipsi nominent episcopum suum. 35. Post Orationes praeparatur crux ante altare, interposito spatio inter ipsam et altare, sustentata hinc inde a duobus acolythis, posito ante eam oratorio. Venit pontifex, et adoratam deosculatur crucem; deinde presbyteri, diaconi, subdiaconi, et caeteri per ordinem, deinde populus. Pontifex vero sedet in sede, usque dum omnes salutent. Presbyteri vero duo priores, mox ut salutaverint, intrant secretarium, vel ubi positum fuerat corpus Domini, quod pridie remansit, ponentes eum in patena; et subdiaconus (0954B)teneat ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter subdiaconus patenam cum corpore Domini; quibus tenentibus accipit unus presbyter patenam et alter calicem, et deferunt super altare nudatum. Pontifex vero sedet dum persalutet populus crucem. Nam, salutante pontifice vel populo crucem, canitur semper antiphona, Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit, venite adoremus. Dicitur psalmus CXVIII, id est, Beati immaculati. Qua salutata et reposita in loco suo, descendit pontifex ante altare, et dicit: Oremus, Praeceptis salutaribus moniti. Pater noster; sequitur, Libera nos, quaesumus, Domine. Cum dixerint Amen, sumit de Sancta, et ponit in calicem, nihil dicens; et communicant omnes cum silentio, 24 et expleta sunt universa. Et dicit (0954C)pontifex: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pax tibi. Respondent Et cum spiritu tuo. Et post paululum Vesperam dicit unusquisque privatim; et sic vadunt ad mensam. VII. Sabbato. 36. Media nocte surgendum est. Dicuntur IX Psalmi cum Responsoriis: tres lectiones leguntur de lamentatione Jeremiae ab eo loco ubi dicit: Misericordiae Domini multae, usque ad finem. Deinde leguntur homiliae sanctorum Patrum ad ipsum diem pertinentes, et in candelis accendendis vel exstinguendis, sicut superius habetur. 37. Post horam tertiam Sabbato procedunt qui baptizandi sunt ad ecclesiam, et ordinantur per ordinem, sicut scripta sunt, masculi in dexteram, feminae (0954D)in sinistram. Faciens crucem sacerdos in frontibus singulorum, postea imposita manu supra capita singulorum, dicit: Nec te latet, Satanas. Ipsa expleta, tangit singulis nares et aures de sputo, et dicit eis: (0955A)Epheta, quod est adaperire, in odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei. Postea tangit de oleo sancto scapulas et pectus, et dicit: Abrenuntias Satanae? Resp. Abrenuntio. Et omnibus operibus ejus? Resp. Abrenuntio. Et omnibus pompis ejus? Resp. Abrenuntio. Ego te lino oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro propitiatus in vitam aeternam. Pax tibi. 38. Hac expleta, ambulet in circuitum, imposita manu super capita eorum, dicat tantum excelsa voce, Credo in Deum. Vertit se ad feminas, et facit similiter. Postea dicuntur eis ab archidiacono: Orate, electi, flectite genua. Et post paululum dicit: Levate. Complete Orationem nostram in unum, et dicite Amen. Et respondent omnes Amen. Iterum admonentur ab (0955B)archidiacono his verbis: Catechumeni recedant. Si quis catechumenus est, recedat. Omnes catechumeni exeant foras. Iterum dicit diaconus: Filii charissimi, revertimini in locis vestris, exspectantes horam qua possit circa vos Dei gratia baptismum operari. 25 39. Hora nona ingrediuntur sacrarium pontifex, sacerdotes et caeteri, et induunt se vestimentis, cum quibus vigilias celebrare debent; et accenso cereo, procedunt simul omnes de sacrario cum ipso cereo in ecclesiam cum silentio, nihil cantantes; et ponitur in candelabro ante altare. Et unus diaconus rogat unum de sacerdotibus vel levitis, qui ibidem revestiti astant, pro se orare; et ut surrexerit, dicit ipse diaconus Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Et dicit Orationem, sicut in Sacramentorum (0955C)continetur. Postea sedent pontifex et sacerdotes in sediculis suis; diaconi permanent stantes. Ipsa expleta, dicit Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Inde Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum. Inde Gratias agamus Domino Deo nostro. Resp. Dignum et justum est. Inde vero accedit in consecrationem cerei, decantando quasi canonem. Inde vero accenduntur in duobus candelabris duo cerei, et de ipso igne accendunt in omni domo, quia omnis anterior exstingui debet. 40. Deinde lector exuit se planeta; ascendens in ambonem, non pronuntiat Lectio libri Genesis, sed inchoat ita, In principio fecit Deus coelum et terram; nam et reliquae omnes sic inchoantur. In primis Graeca legitur, deinde statim ab alio Latina. Tunc (0955D)primum surgens pontifex dicit, Oremus et diaconus Flectamus genua, deinde Levate; et datur Oratio a pontifice, et legitur lectio Graece, Factum est in vigilia matutina, et ab ipso cantatur canticum hoc Graece, Cantemus Domino. Post haec ascendit alius, et (0956A)legit supradictam lectionem Latine, et canticum cantat suprascriptum Latine. Deinde pontifex surgens dicit Oremus, et diaconus ut supra; et datur Oratio. Post hoc legitur lectio Graece. Apprehendent septem mulieres; et ab ipso cantatur canticum Graece, Vinea. Deinde ascendit alius legere suprascriptam Latine; 26 canticum Latine cantat suprascriptum. Et pontifex, Oremus. Diaconus ut supra; et iterum legitur lectio Graece, Scripsit Moyses canticum; et alius ascendens legit eam Latine. Deinde pontifex vel diaconus, ut supra. Post hoc cantatur Psalmus Sicut cervus, Graece; et alius ipsum Psalmum Latine. 41. Post haec pontifex directus ad populum dicit Dominus vobiscum, et respondent, Et cum spiritu tuo; et dicit Oremus; et dat Orationem directus ad Orientem. (0956B)Post finitam, dicit Dominus vobiscum; et statim veniens unus minister tenens ampullas in manibus suis, stans in dextro cornu altaris, et tunc ascendit ipse praecedens pontificem ad fontes. Tunc deinde schola descendit ad fontes ad litaniam faciendam, exspectantes parati pontificem. Secundus vero scholae tenet vas aureum in manu sua sinistra super planetam, unde pontifex mittere debet chrisma in fontem, et jussi faciunt litaniam ternam. Deinde pontifex procedit cum omni decore, sustentatus a duobus diaconibus; et illa duo cereostata quae ante fuerant illuminata semper ante ipsum procedunt, usque dum omnia finierint. 42. Litania finita, facto silentio dicit pontifex Dominus vobiscum. Respondent Et cum spiritu tuo. Dicit (0956C)Oremus, et dat Orationem Omnipotens sempiterne Deus. Item alia Deus qui insivibili potentia. Hic primam crucem facit, Qui hanc aquam, cum manu sua dividens aquam in modum crucis. Secundam, Unde benedico te. Similiter tertiam, Benedico te et per Jesum Christum. Haec omnia expleta, fundit chrisma de vasculo in fonte super ipsam aquam in modum crucis, et cum manu sua miscitat ipsam chrismam cum aqua, et spargit per omnem fontem, vel super omnem populum. Hoc facto, omnis populus, qui voluerit, accipit Benedictionem in vasis suis de ipsa aqua, antequam ibi baptizentur parvuli, ad spargendum in domibus eorum, et vineis, et campis, et fructibus eorum. 43. Deinde presbyteri aut diaconi, etiam, si necesse (0956D)fuerit, et acolythi, discalceati, induentes se aliis vestibus mundis vel candidis, ingrediuntur in fontes intro aquam; et baptizantur primo masculi, deinde feminae sub hac interrogatione: 27 Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae? Resp. (0957A)Credo. Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum natum et passum? Resp. Credo. Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam? Resp. Credo. Et acceptos infantes de parentibus baptizent eos sub trina mersione, tantum sanctam Trinitatem semel invocantes, ita dicendo: Baptizo te, in nomine Patris, et mergit semel; et Filii, et mergit iterum; et Spiritus sancti, et mergit tertio. 44. Levatis autem ipsis infantibus in manibus suis, offerat eos uni presbytero; ipse vero presbyter faciens de chrismate crucem cum pollice in vertice eorum cum invocatione sanctae Trinitatis, dicit: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, (0957B)qui te generavit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum; ipse te linet chrismate salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam. Amen. Et sint parati qui eos suscepturi sunt cum linteis in manibus eorum, et accipiunt ipsos a presbyteris, vel diaconibus qui eos baptizant. Pontifex vero egredietur a fonte, habens compositam sedem in ipsa ecclesia, ubi voluerit sedens in ea, et deportantur ipsi infantes ante eum, et dat singulis stolam, casulam, et chrismale, et x siliquas; et vestiantur. Induti vero ordinantur per ordinem, sicut scripti sunt, in circuitu, et dat Orationem super eos pontifex, cum chrismate faciens crucem in frontibus eorum cum invocatione sanctae Trinitatis, et tradit eis septiformem gratiam Spiritus sancti. Hoc autem (0957C)per omnia praecaventes, ut hoc non negligant, quia tunc omne baptismum legitimum christianitatis nomine confirmatur. 45. Interim vero schola jussa facit litaniam ante altare, primam septenam; et spatio facto faciunt alteram quinam; 28 iterum spatio facto faciunt ternas; et dum dicitur Agnus Dei, magister scholae dicit Accendite, et tunc illuminatur ecclesia. Et procedit pontifex de sacrario cum duo cereostata, unde, sicut superius diximus, stant, sicut antea, a dextris et a sinistris altaris. Litania expleta, dicit pontifex Gloria in excelsis Deo, deinde legitur Epistola, Alleluia, Confitemini Domino, tractus Laudate Dominum, omnes gentes. Non cantant Offertoria, nec Agnus Dei, nec Communionem. Ante Evangelium, non portant (0957D)lumen in ipsa nocte, sed incensum. 46. Illud autem de parvulis providendum est, ut, postquam baptizati fuerint, nullum cibum accipiant, (0958A)nec lactentur, antequam communicent sacramenta corporis Christi; et omnibus diebus septimanae Paschae ad Missas procedant, et parentes eorum offerant pro ipsis, et communicent omnes. Hunc autem supradictum ordinem baptismi in hoc Sabbato paschae, sicut et in Sabbato Pentecostes, omnimodis celebretur. 47. Item ipsa die diuturnale cursum separatim canunt in ipsa nocte post gallorum cantum; matutino irrumpente luce tenebras, surgentes in ecclesia veniunt, et mutua charitate se invicem osculantes dicunt, Deus, in adjutorium meum; sequitur Invitatorium cum Alleluia. Sequuntur tres Psalmi cum Antiphona Beatur vir, Quare fremuerunt, Domine, quid multiplicati sunt? Sequuntur vero tres lectiones cum Responsoriis. Prima lectio de Actibus apostolorum; (0958B)sequitur secunda et tertia de homiliis sancti Augustini. Sequitur Matutinum cum Alleluia. Infra Albas Paschae super Venite, Surrexit Dominus vere, alleluia, et tres Psalmos super nocturna. Imponuntur per singulas noctes usque in octavas Paschae, id est, feria 2, Cum invocarem, Verba mea, Domine, ne in furore tuo; feria 3, Domine Deus meus, in te speravi, Domine, Deus noster, In Domino confido; feria 4, Salvum me fac, Domine, Usquequo, Domine, Dixit insipiens, feria 5, Domine, quis habitabit, Conserva me, Domine, Exaudi, Domine, justitiam meam; feria 6, Coeli enarrant, Exaudiat te, Dominus, Domine, in virtute tua; feria 7, Domini est terra, Ad te, Domine, levavi, Judica me, 29 Domine, quoniam in innocentia. Item a Pascha usque in octavas ad omnes cursus non cantatur (0958C)Responsorium, nec lectio recitatur, sed pro Versu et Responsorio cantatur Gradale, Haec dies, tantum prima. Post octavas vero Paschae super Venite, et super omnes Psalmos Alleluia cantant. In secunda feria ad Venite, et super tota hebdomada, Surrexit Dominus vere, alleluia. VIII. Quod sequitur habetur in eodem ms. Codice, sed dimidio folio a praecedentibus sejunctum. 48. In diebus festis, id est, Paschae, Pentecostes, sancti Petri, Nativitatis Domini, per has quatuor solemnitates habent colligendas presbyteri cardinales, unusquisque tenens corporalem in manu sua; et venit archidiaconus, et porrigit unicuique eorum oblatas tres. Et accedente pontifice ad altare, dextra laevaque circumdant altare, et simul cum illo canonem (0958D)dicunt, tenentes oblatas in manibus, non super altare, ut vox pontificis valentius audiatur; et simul consecrant corpus et sanguinem Domini, sed tantum (0959A)pontifex facit super altare crucem dextra laevaque. Cum acolythi acceperint Hostias ab archidiacono de altare, vadunt ad presbyteros, accipientes calices tres qui priores sunt. Diaconibus vero frangentibus in patenam, vertit se archidiaconus ad scholam, ut incipiant Agnus Dei, quod tandiu cantatur usque dum complent fractionem. Nam, si necesse fuerit, licet archidiacono quemlibet vocare ad confringendum in patenam. Ibi tamen ubi pontifex non fuerit, mox ut perfregerint diaconi excussis manibus in patenam, aspexerit, statim facit signum cum manu primus scholae, et finiunt. 49. Quando dixerit ab omni turbatione securi, tunc qui in ordine fuerit diaconus junior vertit se, et recipit patenam de subdiacono, deosculans tenet eam (0959B)in brachio suo; et dum dixerit Per omnia saecula saeculorum, rumpit oblatam a latere dextro, 30 et partem quam ruperit, cum dicit Pax Domini, mittit in calicem, faciendo crucem ter. 50. Tunc sic agitur, quando aegritudo pontificis non fuerit. Stat pontifex ante altare. Diaconus ponit patenam super altare. Pontifex vero oblationes quas confringere solus debet ponit in patena, et confringet. Deinde stant diacones in parte dextra, et in (0960A)parte sinistra archipresbyteri, et secundus vel quartus, vel quem voluerit pontifex; et dat unicuique eorum singulas oblationes, et confringunt cum ipso super altare in corporale; caeteras oblationes, quas superfluas habuerit, ponit episcopus, seu archidiaconus, vel qui fuerit de diaconibus, in sacculis, quos tenent acolythi; et sic ipsi deferunt ad caeteros presbyteros, qui subterius stant ad confringendum. Si autem aegritudo fuerit pontificis, ordinem quo agere debeat superius scriptum habemus. 51. Igitur diaconus quando dixerit Per omnia saecula saeculorum, post Gloria in excelsis Deo, levant planetas in scapulas, et stant juxta pontificem; similiter levant et subdiaconi, sed cum sinu. Subdiaconus vero de schola, statim ubi imposuerit Antiphonam (0960B)ad Introitum, levat planetam cum sinu. Ad completionem Alleluia vel Responsoria, parat se diaconus ad Evangelium legendum. Si autem diaconus ibidem non fuerit, presbyter, sicut diaconus, stat juxta pontificem, sed non levata planeta. At ubi Evangelium relegerit, ibi se non parat ubi et diaconus, sed statim venit ante altare vestitus planeta, ornat altare, sicut diaconus. (