I.
recensereFeria V ad matutinum non dicunt: Domine, labia mea, nec invitatorium, neque Gloria ad psalmum, neque Tu autem, domine, nec orationem, neque Kyrie eleison per circuitum, sed tantum: Christus factus est pro nobis.
II.
recensereItem ad missa hora quasi septima egreditur apostolicus de Lateranis et descendit per sanctum Iohannem ad secretarium et diaconi et subdiaconi cum planetis ante ipsum usque ad secretarium.
III.
recenserePostea quam de secretario exeunt, subdiaconi cum albis vestibus procedunt et diaconi cum dalmaticis et ant domnum apostolicum VII acoliti cum VII candelabris.
IV.
recensereEt post Kyrie eleison, domnus apostolicus dicit: Gloria in excelsis Deo, et omnia sicut in aliis festis, preter Alleluia et chrisma quod eo die benedicitur.
V.
recensereEt cum dicit: Pax domini sit semper, confringit unam oblatam in duas partes et dat eam archidiacono et ille mittit eam in patenam quam tenet minister.
VI.
recensereReliquas vero oblationes ipse archidiaconus expendit per presbiteros et postea frangit tam ipse quam omnes presbiteri.
VII.
recensereEt, cum tota oblatio fracta fuerit, communicat solus apostolicus et sic benedicit chrisma et iubet de ipso aut de annotino oblationario aut sub ambe expendere per titulos et per alias eclesias.
VIII.
recensereSimiliter et de sancto sacrificio quod servant in sexta feria et communicant et vadunt in tabernacula sua.
IX.
recensereFeria VI, hora quasi VIII, descendit domnus apostolicus de Lateranis in sanctum Iohannem, verumtamen discalciatus, tam ipse quam reliqui ministri sanctæ æcclesiæ, et veniunt ante altare.
X.
recensereEt precipit domnus apostolicus ascendere lumen ex ungiario et ascendit ex ipso lumen cui ipse iusserit duas faculas albas, quas portent duo clerici de cubiculo ante domnum.
XI.
recensereEt procedent de sancto Iohanne psallendo. Beati immaculati, archidiacono tenente sinistram manum domni apostolici et ipso pontifice in dextera sua portante turibulum cum incenso et alio diacono post dorsum domni apostolici portante lignum pretiosæ crucis in capsa de auro cum gemmis ornata: crux vero ipsa de ligno pretioso desuper ex auro cum gemmis, intus cavam habens confectionem ex balsamo satis bene olentem.
XII.
recensereEt, dum perveniunt ad Hierusalem, intrant æcclesiam et ponit diaconus ipsam capsam ubi est crux super altare et sic aperit eam domnus apostolicus.
XIII.
recensereDeinde prosternit se ante altare ad orationem et, postquam surgit, osculatur eam et vadit et stat circa sedem.
XIV.
recensereEt per eius iussionem osculantur episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi super altare ipsam crucem.
XV.
recensereDeinde ponunt eam super arcellam ad rugas et ibi osculatur illam reliquus populus.
XVI.
recensereTamen feminæ ibi non introeunt, sed postea portant eam oblationarii et alii subdiaconi et osculatur a feminis.
XVII.
recensereVerumtamen, ut a domno apostolico fuerit osculata, statim ascendit subdiaconus in ambonem et incipit legere lectionem Oseæ prophetæ, post cuius descensum ascendit cantor et canit gradale Domine audivi, cum versibus suis.
XVIII.
recensereEt iterum ascendit subdiaconus et legit aliam lectionem Deuteronomii, post quem cantor ascendens incipit tractatum Qui habitat.
XIX.
recensereQuo completo, vadit diaconus discalciatus cum evangelio et cum eo duo subdiaconi et legit passionem domini secundum Iohannem.
XX.
recensereEt, dum completa fuerit, dicit domnus apostolicus orationem: Oremus pro æclesia sancta Dei, et dicit archidiaconus: Flectamus genua, et postea dicit: Levate, et reliqua omnia in ordine suo, et ad finem tantum dicit: Dominus vobiscum, et respondent: Et cum spiritu tuo.
XXI.
recensereEt procedent iterum ad Lateranis, psalendo Beati inmaculati.
XXII.
recensereAttamen apostolicus ibi non communicat nec diaconi. Qui vero communicare voluerit, communicat de capsis de sacrificio quod V feria servatum est. Et qui noluerit ibi communicare, vadit per alias æcclesias Romæ seu per titulos et communicat.
XXIII.
recensereSabbato sancto, hora quasi VII, ingreditur clerus æclesiam, nam domnus apostolicus non.
XXIV.
recensereEt vadunt ad secretarium diaconi scilicet et subdiaconi in planetis et accendent duo regionarii per unumquemque faculas de ipso lumine, quod de VI feria absconditum est, et veniunt ad altare.
XXV.
recensereDiaconi stant ad sedem et episcopi sedent in choro.
XXVI.
recensereEt ascendit lector in ambonem et legit lectionem grecam.
XXVII.
recensereSequitur In principio, et orationes et Flectamus genua et tractum.
XXVIII.
recensereEt dum hoc completum fuerit, descendent ad fontes et dicit scola cantorum lætania III vicibus, Christe audi nos, et reliqua.
XXIX.
recenserePostea benedicit domnus papa fontem et dum venit in eo loco, ubi dicit: Descendat in hanc plenitudinem, deponent faculas regionarii qui illas tenent in fontes.
XXX.
recensereEt, dum complet, sparget de aqua super populum et sic initiat baptizare.
XXXI.
recensereEt, postquam baptizat IV aut V infantes, exiet foras et baptizant presbiteri et duo diaconi et ille postea consignat et chrismat.
XXXII.
recenserePostea facit clerus lætanias II et in tertia intrant ad missam iam sero et dicit Gloria in excelsis Deo et Alleluia, Confitemini domino, tractum Laudate dominum.
XXXIII.
recensereEt Agnus Dei cantat scola cantorum et respondent IV accoliti stantes ad rugas, tenentes sciphos et gimellares, quæ postea tenent ad confirmandum populum.