There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Ordo Romanus (III)
saeculo VIII
editio: incognita
fons: []

Supplementum

recensere

ln diebus autem festis, id est pascha, pentecosten, sancti Petri, natalis domini, per has quatuor sollemnitates habent colligendas presbyteri cardinales, unusquisque tenens corporalem in manu sua et venit archidiaconus et porregit unicuique eorum oblatas tres. Et, accedente pontifice ad altare, dextra levaque circumdant altare et simul cum illo canonem dicunt, tenentes oblatas in manibus, non super altare, ut vox pontificis valentius audiatur, et simul consecrant corpus et sanguinem domini, ed tantum pontifex facit super altare crucem dextra levaque.

Cum autem acolyti acceperint hostias ab archidiacono de altare, vadunt ad presbyteros accipientes calices tres qui priores sunt. Diaconibus vero frangentibus in patena, vertit se archidiaconus ad scolam, ut incipiant Agnus Dei, quod tamdiu cantatur usquedum complent fractionem. Nam, si necesse fuerit, licet archidiacono quemlibet vocare ad confrangendum in patena, ibi tamen ubi pontifex non fuerit. Mox ut perfregerint, diaconi, excussis manibus in patenam, aspexerint, statim facit signum cum manu primus scolæ et finiunt Agnus Dei.

Quando dixerit: et ab omni perturbatione securi, tunc qui in ordine fuerit diaconus iunior vertit se et recepit patenam de subdiacono et deosculans tenet eam in brachia sua. Et dum dixerit: Per omnia sæcula sæculorum ad complendum, rumpit oblatam a latere dextro et partem quam ruperit et dixerit: Pax domini, mittit in calicem faciendo crucem ter.

Tunc sic agitur quando egritudo pontificis non fuerit. Stat pontifex ante altare; diaconus ponit patenam super altare. Pontifex vero oblationes, quas confrangere solus debet, ponit in patenam et confrangit. Deinde stant diaconi in parte dextera et in parte sinistra archipresbyter et secundus vel quartus vel cui voluerit pontifex et dat unicuique eorum singulas oblationes et confrangunt cum ipso super altare in corporale. Ceteras oblationes quas superfluas habuerit, ponit episcopus seu archidiaconus vel qui fuerit de diaconibus in sacculis quos tenent acolyti et ipsi deferunt ad ceteros presbyteros qui subterius stant ad confrangendum. Si autem egritudo fuerit pontificis, ordinem quo agere debeat superscriptum habemus.

Igitur diaconi, quando dixerit: Per omnia sæcula sæculorum, post Gloria in excelsis Deo, levant planetas in scapulas et stant iuxta pontificem. Similiter levant et subdiaconi, sed cum sinu. Subdiaconus vero de scola, statim ubi inposuerit antiphonam ad introitum, levat planetam cum sinu.

Ad completionem Alleluia vel responsorii, parant se diaconi ad evangelium legendum. Si autem diaconus ibidem non fuerit, presbyter sicut diaconus stat iuxta pontificem, sed non relevata planeta. At ubi evangelium legere debet, ibi se parat ubi et diaconus; sed, statim ubi perlegerit evangelium, venit ante altare, revestita planeta, et ornat altare sicut diaconus.