I.
recensereIn primis, quod non illi sed diaconibus procedunt cum cereostata vel turibulo.
II.
recensereSecundum namque quod non sedit in sede post altare.
III.
recensereTercio, non dicit orationem post altare, sed in dextro latere altaris.
IV.
recensereQuartum, non ipse episcopus sed diaconus in eo loco, ubi consuetudo est, cinnat.
V.
recensereQuinto loco, ubi dicitur post finitum canonem ubi dicit: Per quem hæc omnia, domine, non levatur calix ab archidiacono.
VI.
recensereSexto loco, quando dici debet: Pax domini sit semper vobiscum, deportatur a subdiacono oblationario particula fermenti, quod ab apostolico consecratum est et datur archidiacono. Ille vero porrigit episcopo. At ille, consignando tribus vicibus et dicendo: Pax domini sit semper vobiscum, mittit in calice.
VII.
recensereNam et hoc dissimiliter facit, quod apostolicus non confrangit; ipse vero super pallam, quæ corporalis dicitur, in altare confrangit.
VIII.
recensereDeinde communicant omnes præter episcopum tantum, quod non sua manu communicat; si in ipsius manu mittit partem et ipse se communicat cum propria manu. Similiter facit presbiter presbitero et diaconus diacono; nam reliqua omnia similiter ut summus pontifex facit.
IX.
recensereSimiliter etiam et a presbitero agitur, quando in statione facit missas, preter Gloria in excelsis Deo, quia a presbitero non dicitur nisi in pascha.
X.
recensereEpiscopi, qui civitatibus præsedent, ut summus pontifex ita omnia peragunt.