PIUS EPISCOPUS
recensereservus servorum Dei
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
QUO PRIMUM tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum esse maxime deceat), necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus.
Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis omnibus cum vetustis Nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit vel debet alias quam juxta Missalis a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exenptae, Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica adprobata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut praefatam celebrandi constitutionem vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati. Capitulique universi consensu, ut quibusvis non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnio rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper editio, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus. Mandantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, de antent ac legant; neque in Missae celebratione alias caelemonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant.
Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostoloca, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi et compelli, praesentesve litterae ullo unquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo exsistant robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducento annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostrae constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro et Sanctae Ecclesiae Romanae Domino mediate, vel immeditate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Camerae Apostoliae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrari nostri poenis, ne sine nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impresspri Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnum impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica et tenore praesentium similibus inhibemus.
Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur.
Nulli ergo omnio hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis, mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temeratio contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Patri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto.
H. Cumin Caesar Glorierius
Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papae V anno ejus quinto, retroscriptae litterae publicatae et affixae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.
Scipio de Octavianis,
Magister Cursorum.
CLEMENS PAPA VIII
recensereAD PERPETUAM REI MEMORIAM
Cum sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem saeculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus us observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quae his proximi annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemnis praelectus est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita praefixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostulica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versati, et ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitati potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirun typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitati in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum existentes, exconimunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, preterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi vel detrahi permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut non factae per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuis licentiae copia initio, vel in calce cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione, ut praefertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitatc ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides haberetur, quae ipsis praesentibus haberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII julii MDCIV, Pontificatus Nostri anno XIII.
M. Vestrius Barbianus
URBANUS PAPA VIII
recensereAD PERPETUAM REI MEMORIAM
Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, darius explicatae: praeterea collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat industria; propterea dilecto filo Andreae Brugiotto Typographiae Nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi praesentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quae ipsis praesentibus adbiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.
M. A. Maraldus
PIUS EPISCOPUS
recensereservus servorum Dei
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus; [1] verum etiam ex more jam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox [2] atque psalmodia, ejus hymnodiae, filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII appellatur, [3] quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur. [4] Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum. [5]
Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; ... at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum) fructus in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius, [6] qui recte ibidem addit: Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet. [7] Itaque Augustinus in Confessionibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis. [8] Etenim, quem non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa majestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili justitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus ejus tam alte praedicatur? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro exspectatis humiles fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores poenitentis animae? Quem non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis munera in populum Israel atque in omne hominum genus profecta narrat, cumque caelestis sapientiae dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cujus quidem Augustinus [9] vocem in omnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel loetanlem in spe, vel suspirantem in re audiebat? Jure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores Nostri S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recognoscendo Breviario Romano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur.
Etenim procedente tempore continenter crevit inter fideles eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, caelicolis accensere et populo christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim propagari coeperunt, unde fere factum est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Officia silerent, ideoque non pauci negligerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait, [10] benedictio populi, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. De hujusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque virorum querimoniae, quod non modo hominibus sacri ordinis tot subtraherentur praesidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptissima; sed etiam quod optabilis illa in orando varietas desideraretur, ad digne, attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime opportuna. Nam, ut Basilius habet, in aequalitate torpescit saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas, renovatur ejus desiderium et attentio instauratur. [11]
Minime igitur mirum, quod complures e diversis orbis partibus Sacrorum antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo vetus recitandi per hebdomadam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum jam gravius laboranti, non majus imponeretur onus. Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra quoque ante susceptum Pontificatum fuerant, itemque precibus, quae deinceps ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione integri Psalterii hebdomadae spatio conclusa, ex una parte quicquam de Sanctorum cultu decederet, neve ex altera molestius divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implorato suppliciler Patre luminum, corrogatisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos vestigiis insistentes decessorum Nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut, consiliis studiisque collatis certam aliquam reperirent rei efficiendae rationem, quae Nostris optatis responderet. Illi autem commissum sibi munus e sententia exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt; quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscendis praepositi diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente Nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus omnibus, id est, quod ad ordinem ac partitionem Psalmorum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis et Regulis, ejusque editionem authenticam in Nostra typographia Vaticana adornari et indidem evulgari jussimus. Quoniam vero Psalterii dispositio intimam quandam habet cum omni Divino Officio et Liturgia conjunctionem, nemo non videt per ea, quae hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Romani Breviarii et Missalis emendationem: sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem, ut ajunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla jam in presenti instauranda censuimus, prout in appositis Rubricis praescribilur: atque imprimis quidem ut in recitando divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurrentibus debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recuperarent. Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii ordinem, qualis in Breviario Romano hodie est, abolemus ejusque usum, inde a Kalendis Januariis anni millesimi nongentesimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex ilto autem die in omnibus ecclesiis cleri saecularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, congregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas juxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt, novum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari jubemus. Simul vero poenas in jure statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie Horas canonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos officio, nisi Nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant.
Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ecclesiarum Praelatis, ne Cardinalibus quidem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque Dioecesi, ecclesia vel coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ceteris omnibus, quoscumque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id major capituli pars sibi placere ostenderit, novum Psalterii ordinem, statim post ejus editionem, rite usurpare licebit. Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus et specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae abolitionis, revocationis, permissionis, jussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo undecimo, Kalendis Novembribus, in Festo Sanctorum Omnium, Pontificatus Nostri anno nono.
A. Cardinalis Agliardi
S. R. E. Cancellarius Fr. Seb. Cardinalis Martinelli
S. R. C. Praefectus
Visa
M. Riggi C. A. Not.
Reg. in Canc. Ap. N. 571
[1] Hebr. 13, 15.
[2] Homil. in Ps. 1, n. 2.
[3] Bulla Divinam psalmodiam.
[4] Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor., n. 10.
[5] In Psalm. 144, n. 1.
[6] Epist. ad Marcell. cit., n. 2.
[7] Op. cit., n. 12.
[8] Lib. IX, cap. 6.
[9] In Psalm. 42, n. 1.
[10] Enarrat, in Ps. 1, n. 9.
[11] Regulae fusius tractatae, interrog. 37, n. 5.
DE ANNO ET EJUS PARTIBUS
Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim temporis intervallo sol zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercalaris, bissextus, vel bissextilis dicitur. De anni correctione, ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intellegendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.
Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem; qui causam dederunt ut aequinoctium vernum sedem suam mutaverit. Cui malo occurens Gregorius XIII, non solum aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii Kalendas aprilis fuerat constitutum, et xiv lunam paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et aequinoctium vernum, et xiv luna paschalis a propriis sedibus nunquam removentur. Ut enim aequinoctium vernum ad xii Kalendas aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense octobris ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.
Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii Kalendas aprilis aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600 anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadrigentis quibusque annis perpetuo conservaretur.
Quatuor Tempora
Quatuor Tempora celbrantur quarta et sexta feria ac sabbato post tertiam dominicam Adventus, post primam dominicam Quadragesimae, post dominicam Pentecostes, post dominicam tertiam septembris.
De Nuptiarum celebratione
Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. – 2 Solemnis tantum Nuptiarum benedictio vetatur a dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. – 3 Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus, eam permittere ex justa causa, monitis sponsis, ut a nimia pompa abstineant.
De Cyclo decennovennali aurei numeri
Cyclus decennovennalis aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur aureus, est 1: anno sequenti 1578 est 2; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc. Igitur ut aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo.
6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 1 2 3 4 5
Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit aureum numerum quaesitum.
Modus brevis cognoscendi aureum numerum cujusque anni
Numero anni de quo quaeris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit aureus numerus ipsius anni: si nihil superest, erit aureus numerus 19.
De Epactis et Noviluniis
Epacta nihil aliud est quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno novilunia contingant 11 diebus prius quam anno primo. Ex quo fit epactam secundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet 11 diebus, qui additi ad 11 dies primi anni efficiunt 22: ac proinde, finito hoc anno, novilunia contingere 22 diebus prius, quam primo anno: epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adiciantur, efficietur numerus 33; a quo si reiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim epactae omnes per continuum augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando reici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam epactam aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex lunationes embolimicae, non redirent novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii romani. Sunt autem novemdecim epactae, quot et aurei numeri, respondebantque ipsis aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt.
Tabella epactarum respondentium aureis numeris
ante Kalendarii correctionem
Aur. num.
Epactae 1
xi 2
xxii 3
iii 4
xiv 5
xxv
6
vi 7
xvii 8
xxviii 9
ix 10
xx 11
i 12
xii
13
xxiii 14
iv 15
xv 16
xxvi 17
vii 18
xviii 19
xxix
Quia vero cyclus decennovennalis aurei numeri imperfectus est, cum novilunia post 19 annos solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 epactarum. Quam ob rem ita emendatus est, ut in posterum loco aurei numeri, et dictarum 19 epactarum, utamur 30 numeris epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima epacta, sive quae ordine est trigesima notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla epacta esse possit 30. Variis autem temporibus ex his 30 epactis respondent decem et novem aureis numeris variae decem et novem epactae, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit; quae quidem decem et novem epactae progrediuntur, ut olim per eundem numerum 11, addunturque semper 12 illi epactae, quae respondet aureo numero 19, ut habeatur sequens epacta respondens aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet aureos numeros, et epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares epactae mutentur in martio, re ipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum aureo numero, in cujus locum hae nostrae epactae succedunt. Tabella epactarum respondentium aureis numeris ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) inclusive, usque ad annum 1700 exclusive.
Aur. num.
Epactae 6
xxvi 7
vii 8
xviii 9
xxix 10
x
11
xxi 12
ii 13
xiii 14
xxiv 15
v 16
xvi 17
xxvii
18
viii 19
xix 1
i 2
xii 3
xxiii 4
iv 5
xv
Itaque si epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae, quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub aureo numero in inferiori ordine tabellae reperietur epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa epacta vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die novilunium fiet. Invenietur autem aureus numerus vel ex antecedenti canone, vel ex tabella epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur epacta sine aureo numero, si prima epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo ejus usus incipit, et secunda epacta sequenti anno, etc. Exemplum: Anno correctionis 1582 aureus numerus est 6, nempe primus primae tabellae, cujus usus incipit ab idibus octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc epacta xxvi, quae sub aureo numero 6 collocatur, fietque novilunium die 27 octobris, et 26 novembris, et 25 decembris. Item anno 1583 jam correcto aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est epacta vii, quae toto eo anno in Kalendario novilunia indicabit: ut in januario die 24, in februario die 22, in martio die 24, etc. Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1700 inclusive, usque ad annum 1900 exclusive
Aur. num.
Epactae 10
ix 11
xx 12
i 13
xii 14
xxiii
15
iv 16
xv 17
xxvi 18
vii 19
xviii 1
- 2
xi
3
xxii 4
iii 5
xiv 6
xxv 7
vi 8
xvii 9
xxviii
Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1900 inclusive,
usque ad annum 2200 exclusive
Aur. num.
Epactae 1
xxix 2
x 3
xxi 4
ii 5
xiii
6
xxiv 7
v 8
xvi 9
xxvii 10
viii 11
xix 12
13
xi 14
xxii 15
iii 16
xiv 17
xxv 18
vi 19
xvii
Ad tollendam dubitationem de usu hujus novae tabellae epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1901 tribuatur epacta x, quae sub aureo numero 2 collocatur: fietque novilunium 21 januarii, 19 februarii, 21 martii. Item anno 1902 tribuatur epacta xxi sub aureo numero 3 collocata, quae toto eo anno in Kalendario novilunia monstrabit: ut in januario die 10, in februario die 8, in martio die 10. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurris. Rursus anno 1911, epacta non signatur numero, sed hoc signo , quod collocatur sub aureo numero 12, et in Kalendario tote eo anno novilunia indicabit, nimirum in januario die 1 et 31, in martio (nam in februario nullum tunc novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in aprilii die 29, etc. Postremo: Anno 1916 aureus numerus est 17, sub quo in ordine epactarum quartae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur epacta 25 non antiquo numero, ut aliae epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi novilunium fit, ut in januario die 6, in februario die 4, in martio die 6, in aprili die 4, etc. Quotiescumque enim epacta 25 respondet aureis numeris majoribus quam 11, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, sumenda est in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta; quando vero eadem epacta respondet minoribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad 11 inclusive, accipienda est in Kalendario epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in epacta 25, in aliis nunquam; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis Kalendarii duae epactae, scilicet xxv et xxiv sunt adscriptae.
Tabella litterarum dominicalium ab idibus octobris
anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus)
usque ad annum 1700 exclusive
c b A
g f e d c
b A g f e
d c b A
g
f e d c b
A g f e d
c b A g f
e d
Usus tabellae hic est: Anno correctionis 1582 post idus octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583 littera b secundae, et anno 1584 dentur litterae A g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurris. Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum sancti Matthiae Apostoli: inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni. Exempli gratia: Sit invenienda littera dominicalis anni 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (compuntendo geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera dominicalis anni 1616, redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille bissextilis, cum duplex littera occurat, superiorque littera c dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum S. Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni. Alia tabella litterarum dominicalium ab anno 1901 inclusive, usque ad annum 2100 exclusive f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g Usus autem hujus tabellae hic est: Anno 1901 tribuatur littera f primae cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram dominicalem propositi anni; quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicalem diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostolis, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni. De Indictione Indictio est revolutio 15 annorum, ab 1 usque ad 15 qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a januario in Bullis Pontificis. Et quoniam indictionum frequens usus est in diplomatibus et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582. Tabella indictionis ab anno correctionis 1582
10 11 12 13 14 15 1
2 3 4 5 6 7 8 9
Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in indictionem quae quaeritur.
De Festis Mobilibus
Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit xiv lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus luna vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis inclusive (hujus enim epactae xiv luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judaeis conveniamus, si forte dies xiv lunae caderet in diem dominicum) sit dies Paschae. Exemplum: Anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b. Et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur xiv lunam, nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est xxiv, et duplex littera dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta xxiv, quae e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis. Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur.
Exemplum: Anno 1606, epacta est xxi, et littera dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalis A, quae primo infra epactam xxi occurrit, reperietur e regione hujus litterae dominica Septuagesimae die 22 januarii, dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentescostes 14 maii et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic de ceteris. Item anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione epacta x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6 februarii, diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc. Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur. Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula litterae dominicalis currentis quae ratur epacta currens. Nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis d, tunc currentis, e regione epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc. Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit; ita tamen, ut Septugagesimae et diei cinerum inventae in januario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur; post festum autem S. Matthiae in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili, currente epacta xxiv vel xxv et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit v, et litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11 februarii, quae est feria IV; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, quae est dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit xxv, et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam. In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d, infra eum accurrens, reperietur e regione hujus litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc. Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in Kalendario, etc. Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.
TABULA PASCHALIS
antiqua reformata
Aur. num. Cyclus Epactar. Litterae
Dom. Septuages. Dies
Cinerum Pascha Ascensio Pentecostes. Corpus
Christi Dom.
post Pent. Dom. I
Adv.
16
5
13
2 xxiii
xxii
xxi
xx
xix
d
e
f
g
18 jan.
19
20
21
4 febr.
5
6
7
22 mart.
23
24
25
30 apr.
1 maii
2
3
10 maii
11
12
13
21 maii
22
23
24
28
28
28
28
29 nov.
30
1 dec.
2
10
18
7 xviii
xvii
xvi
xv
xiv A
b
c
d
e 22
23
24
25
26 8
9
10
11
12 26
27
28
29
30 4
5
6
7
8 14
15
16
17
18 25
26
27
28
29 28
27
27
27
27 3
27 nov.
28
29
30
15
4
12 xiii
xii
xi
x
ix f
g
A
b
c 27
28
29
30
31 13
14
15
16
17 31
1 apr.
2
3
4 9
10
11
12
13 19
20
21
22
23 30
31
1 jun.
2
3 27
27
27
26
26 1 dec.
2
3
27 nov.
28
1
9
17 viii
vii
vi
v
iv d
e
f
g
A 1 feb.
2
3
4
5 18
19
20
21
22 5
6
7
8
9 14
15
16
17
18 24
25
26
27
28 4
5
6
7
8 26
26
26
26
26 29
30
1 dec.
2
3
6
14
3 iii
ii
i
xxix b
c
d
e
f 6
7
8
9
10 23
24
25
26
27 10
11
12
13
14 19
20
21
22
23 29
30
31
1 jun.
2 9
10
11
12
13 25
25
25
25
25 27 nov.
28
29
30
1 dec.
11
19
8
25
xxv xxviii
xxvii
xxvi
xxiv g
A
b
c
d 11
12
13
14
15 28
1 mar.
2
3
4 15
16
17
18
19 24
25
26
27
28 3
4
5
6
7 14
15
16
17
18 25
25
24
24
24 2
3
27 nov.
28
29
e
f
g
A
b
c 16
17
18
19
20
21 5
6
7
8
9
10 20
21
22
23
24
25 29
30
31
1 jun.
2
3 8
9
10
11
12
13 19
20
21
22
23
24 24
24
24
24
23
23 30
1 dec.
2
3
27 nov.
28
TABULA PASCHALIS
nova reformata
Litterae
Dom. Cyclus Epactar. Septuages. Dies
Cinerum Pascha Ascensio Pentecostes. Corpus
Christi Dom.
post Pent. Dom. I
Adv.
D 23
22 21 20 19 18 17 16
15 14 13 12 11 10 9
8 7 6 5 4 3 2
1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 18 jan.
25 jan.
1 febr.
8 febr.
15 febr. 4 febr.
11 febr.
18 febr.
25 febr.
4 mart. 22 mart.
29 mart.
5 apr.
12 apr.
19 apr. 30 Apr.
7 Maii
14 Maii
21 Maii
28 Maii 10 Maii
17 Maii
24 Maii
31 Maii
7 Junii 21 Maii
28 Maii
4 Junii
11 Junii
18 Junii 28
27
26
25
24 29 nov.
29 nov.
29 nov.
29 nov.
29 nov.
E 23 22
21 20 19 18 17 16 15
14 13 12 11 10 9 8
7 6 5 4 3 2 1
- 29 28 27 26 25 xxv 24 19 jan.
26 jan.
2 febr.
9 febr.
16 febr. 5 febr.
12 febr.
19 febr.
26 febr.
5 mart. 23 mart.
30 mart.
6 apr.
13 apr.
20 apr. 1 Maii
8 Maii
15 Maii
22 Maii
29 Maii 11 Maii
18 Maii
25 Maii
1 Junii
8 Junii 22 Maii
29 Maii
5 Junii
12 Junii
19 Junii 28
27
26
25
24 30 nov.
30 nov.
30 nov.
30 nov.
30 nov.
F 23 22 21
10 19 18 17 16 15 14
13 12 11 10 9 8 7
6 5 4 3 2 1 *
29 28 27 26 25 xxv 24 20 jan.
27 jan.
3 febr.
10 febr.
17 febr. 6 febr.
13 febr.
20 febr.
27 febr.
6 mart. 24 mart.
31 mart.
7 apr.
14 apr.
21 apr. 2 Maii
9 Maii
16 Maii
23 Maii
30 Maii 12 Maii
19 Maii
26 Maii
2 Junii
9 Junii 23 Maii
30 Maii
6 Junii
13 Junii
20 Junii 28
27
26
25
24 1 dec.
1 dec.
1 dec.
1 dec.
1 dec.
G 23 22 21 20
19 18 17 16 15 14 13
12 11 10 9 8 7 6
5 4 3 2 1 * 29
28 27 26 25 xxv 24 21 jan.
28 jan.
4 febr.
11 febr.
18 febr. 7 febr.
14 febr.
21 febr.
28 febr.
7 mart. 25 mart.
1 apr.
8 apr.
15 apr.
22 apr. 3 Maii
10 Maii
17 Maii
24 Maii
31 Maii 13 Maii
20 Maii
27 Maii
3 Junii
10 Junii 24 Maii
31 Maii
7 Junii
14 Junii
21 Junii 28
27
26
25
24 2 dec.
2 dec.
2 dec.
2 dec.
2 dec.
A 23 22 21 20 19
18 17 16 15 14 13 12
11 10 9 8 7 6 5
4 3 2 1 0* 29 28
27 26 25 xxv 24 22 jan.
29 jan.
5 febr.
12 febr.
19 febr. 8 febr.
15 febr.
22 febr.
1 mart.
8 mart. 26 mart.
2 apr.
9 apr.
16 apr.
23 apr. 4 Maii
11 Maii
18 Maii
25 Maii
1 Junii 14 Maii
21 Maii
28 Maii
4 Junii
11 Junii 25 Maii
1 Junii
8 Junii
15 Junii
22 Junii 28
27
26
25
24 3 dec.
3 dec.
3 dec.
3 dec.
3 dec.
B 23 22 21 20 19 18
17 16 15 14 13 12 11
10 9 8 7 6 5 4
3 2 1 * 29 28 27
26 25 xxv 24 23 jan.
30 jan.
6 febr.
13 febr.
20 febr. 9 febr.
16 febr.
23 febr.
2 mart.
9 mart. 27 mart.
3 apr.
10 apr.
17 apr.
24 apr. 5 Maii
12 Maii
19 Maii
26 Maii
2 Junii 15 Maii
22 Maii
29 Maii
5 Junii
12 Junii 26 Maii
2 Junii
9 Junii
16 Junii
23 Junii 27
26
25
24
23 27 nov.
27 nov.
27 nov.
27 nov.
27 nov.
C 23 22 21 20 19 18 17
16 15 14 13 12 11 10
9 8 7 6 5 4 3
2 1 * 29 28 27 26 25
xxv 24 24 jan.
31 jan.
7 febr.
14 febr.
21 febr. 10 febr.
17 febr.
24 febr.
3 mart.
10 mart. 28 mart.
4 apr.
11 apr.
18 apr.
25 apr. 6 Maii
13 Maii
20 Maii
27 Maii
3 Junii 16 Maii
23 Maii
30 Maii
6 Junii
13 Junii 27 Maii
3 Junii
10 Junii
17 Junii
24 Junii 27
26
25
24
23 28 nov.
28 nov.
28 nov.
28 nov.
28 nov.
RITUS SERVANDUS
recenserein celebratione Missae
I — De Praeparatione Sacerdotis celebraturi
Sacerdos celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet; et Orationes inferius positas pro temporis opportunitate dicat. Deinde accedit ad locum in Sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit Missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens Orationem inferius positam. Deinde preparat Calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum Patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super ejus os ponit Purificatorium mundum, et super illud Patenam cum Hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva Palla linea, tum Velo serico; super Velo ponit Bursam coloris paramentorum intus habentem Corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habenti facultatem, simul cum Palla benedictum.
- 2 Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habenti, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit Praelatus saecularis, supra Rochettum, si sit Praelatus regularis vel alius Sacerdos saecularis, supra Superpelliceum, si commode haberi possit, alioquin sine eo supra vestes communes, dicens ad singulas Orationes inferius positas.
- 3 Ac primum accipiens Amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est Crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub brachiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum Alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram brachio dextero, et sinistram sinistro imponens. Aibam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et Cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat Albam super Cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac ejus fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit Manipulum, osculatur Crucem in medio, et imponit brachio sinistro. Deinde ambabus manibus accipiens Stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium ejus collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem Stolae extremitatibus Cinguli hinc inde ipsi Cingulo conjungit.
- 4 Si Celebrans sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, non ducit Stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat Stolam, accipit parvam Crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante Stolam, nisi in Missis Defunctorum, sed accipit ad Altare, cum in Confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur. — Postremo Sacerdos accipit Planetam.
- 5 Si sit Episcopus, vel Abbas, ut supra habens usum Pontificalium, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali.
II — De Ingressu Sacerdotis ad Altare
Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in Sacristia erit, capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite cooperto faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale.
- 2 Cum pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem, extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris, et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet.
- 3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit.
- 4 Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolae, Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolae, descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat Confessionem.
- 5 In Missa solemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et alia necessaria praeparentur in Credentia cooperta linteo, antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus junctas ante pectus; Acolythi vero ante eos deferunt candelabro cum candelis accensis, quae deinde collocantur super Credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit cum ipsis (ut infra) Confessionem.
- 6 In Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinantur: cujus Pontificalis ordinem Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.
III — De Principio Missae, et Confessione facienda
Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum Altaris, convertit se ad ipsum Altare, ubi stans in medio, junctis manibus ante pectus, extensis et junctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando junguntur manus, praeterquam post consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel Altari profunda reverentia, vel si in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.
2 Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum Altaris a cornu Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad Altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco jurisdictionis, stans ante infimum gradum a cornu Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad Atare incipit Missam.
3 Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in Ecclesiis eorum jurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo Confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinatur.
4 Stans igitur Celebrans ante infimum gradum Altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intelligibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a Ministris.
5 Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad Altare, et benedicit Oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super Altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis junctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter junctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.
6 Postquam dixerit: In nomine Patris, etc. ut supra, jungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce Antiphonam: Introibo ad altare Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni Ministri hinc inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Deinde Sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim Psalmum: Judica me, Deus, usque ad finem, cum Gloria Patri. Quo finito, repetit Antiphonam Introibo cum ministris, ut supra. Qui Psalmus numquam praetermittitur, nisi in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis inclusive usque ad Sabbatum sanctum exclusive, in quibus semel tantum dicta Antiphona Introibo cum ministris, ut supra, Sacerdos statim subjungit V/. Adjutorium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine Psalmi dicit Gloria Patri, etc. caput Cruci inclinat.
7 Repetita Antiphona Introibo, dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus, dicit V/. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R/. Qui fecit caelum et terram. Deinde Altari se profunde inclinans, junctis manibus dicit: Confiteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel Ministris dictum sit Misereatur. Cum incipitur a Ministris Confiteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.
8 Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolice, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum Provincia, Civitate vel Dioecesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, Pater; similiter in fine ubi dicit: vos, frafres, dicat: te, Pater; quod dicens Summo Pontifici genuflectit, aliis Praelatis profunde se inclinat.
9 Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex), respondent Confiteor, dicunt tibi, Pater, et te, Pater, aliquantulum conversi ad Celebrantem.
10 Facta a circumstantibus Confessione, Celebrans stans respondet: Misereatur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit: Indulgentiam, etc.; et si est Episcopus, vel Abbas, ut supra, accipit Manipulum, osculando illum in medio. Et stans inclinatus junctis manibus prosequitur: Deus, tu conversus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad Orationem Aufer a nobis, etc.; et cum dicit: Oremus, extendit et jungit manus.
11 Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Praelatis, ut supra celebret, facta Summo Pontifici genuftexione, aliis Praelatis profunda reverentia, accedit ad medium Altaris ante infimum gradum, et ibi incipit secreto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missae.
IV — De Introitu, Kyrie, eleison, et Gloria in excelsis
Dum dicit: Aufer a nobis, etc., Celebrans junctis manibus ascendit ad medium Altaris, et ibi inclinatus, manibusque item junctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae Altaris tangant, residuo manuum inter Altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus junctae super Altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc., et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur Altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis: quod semper servatur, quando osculatur Altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disjunguntur. In omni etiam deosculatione sive Altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.
2 Osculato Altari, accedit ad cornu ejus sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus Altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intelligibili voce Introitum Missae et prosequitur junctis manibus. Cum dicit: Gloria Patri, tenens junctas manus, caput inclinat versus Crucem. Cum repetit Introitum, non signat se, ut prius, et eo repetito, junctis manibus ante pectus accedit ad medium Altaris, ubi stans versus illud similiter manibus junctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eleison, ter Christe, eleison, et iterum ter Kyrie, eleison, alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, Celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.
3 Dicto ultimo Kyrie, eleison, Sacerdos stans in medio Altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Gloria in excelsis. Cum dicit Deo, jungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans junctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Jesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Jesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in gloria Dei Patris. Amen.
4 In Missa solemni Sacerdos facta Confessione ascendit cum ministris ad medium Altaris: ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato Altari, ponit incensum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, et Thuriferario thuribulum; Diaconus, parum inclinatus versus Celebrantem, dicit: Benedicite, Pater reverende, et osculatur cochlear, et manum Celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulum, dicens interim: Ab illo benedicaris, etc., et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea Diaconus, dimissa navicula, accipit thuribulum, et dat Celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat Altare, ter ducens thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabro, a medio ejus usque ad cornu Epistolae: ubi demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad Altare, elevans manum incensat ejus planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus Altaris triplici ductu usque ad cornu Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius cornu Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabulae partem versus medium Altaris, ut fecit in cornu Epistolae: deinde manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem ejus partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a cornu Evangelii usque ad medium Altaris, et, facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad cornu Epistolae: ubi, reddito thuribulo ipsi Diacono, ab eo ipse solus incensatur.
5 Si vero in Altari fuerint Reliquiae, seu Imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio Altaris, primum incensat eas quae a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, quae sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolae: deinde prosequitur incensationem Altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures Reliquiae, vel Imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.
6 Si in Altari fuerit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium Altaris.
7 Diaconus et Subdiaconus hinc inde assistunt Celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde Celebrans, Diacono a dexteris ejus, Subdiacono a dexteris Diaconi stantibus in cornu Epistolae, legit Introitum et Kyrie, eleison. Cum vero intonat Hymnum Gloria in excelsis Deo, Diaconus et Subdiaconus, unus post alium, stant a tergo Celebrantis: postea ascendunt ad Altare, et hinc inde, Diaconus a dexteris, Subdiaconus a sinistris, cum Celebrante Hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dominus vobiscum, Oratio, Praefatio, et Pater noster, Diaconus et Subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo Celebrantis.
V — De Oratione
Dicto Hymno Gloria in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, Celebrans osculatur Altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus junctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit cornu Epistolae, et extendens, ac jungens manus ante pectus, ut prius, dicit voce praedicta: Dominus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est Hymnus Gloria in excelsis). R/. Et cum spiritu tuo, et junctis ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad librum, ubi eas extendens, et jungens ante pectus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum extendit manus ante pectus, ita ut palma unius manus respiciat alteram, et digitis simul junctis, quorum summitas humerorum altitudinem distantiamque non excedat, quod in omni extensione manuum ante pectus servatur. Stans autem, ut supra, extensis manibus, dicit Orationem. Cum dicit: Per Dominum nostrum, jungit manus, easque junctas tenet usque ad finem: Si aliter concluditur Oratio, Qui tecum vel Qui vivis, cum dicit: in unitate, jungit manus.
2 Cum nominatur nomen JESUS, caput versus Crucem inclinat: quod etiam facit cum nominatur in Epistola. Et similiter ubicumque nominatur nomen B. Mariae, vel Sanctorum de quibus dicitur Missa, vel fit Commemoratio: item in Oratione pro Papa, quando nominatur, semper caput inclinat, non tamen versus Crucem; nisi in loco principali Altaris habeatur simulacrum vel imago B. M. V. aut Sancti, ad quam caput inclinatur. Si plures Orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.
3 Si Altare sit ad Orientem, versus populum, Celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad Altare, cum dicturus est Dominus vobiscum, Orate, fratres, Ite, Missa est, vel daturus benedictionem; sed, osculato Altari in medio, ibi expansis et junctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.
4 In Quatuor Temporibus, vel alias, quando dicendae sunt plures Orationes cum Prophetiis, dicto Kyrie, eleison, in medio Altaris, revertitur ad cornu Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et junctis ante pectus manibus, caput Cruci inclinans, dicit: Oremus, Flectamus genua et illico, manibus super Altare extensis, ut se ipsum ad Altare sustineat, genuflectit, et sine mora surgens, eadem voce ministro respondente: Levate, manibus extensis dicit Orationem, ut supra, et in conclusione eas jungit. Dum autem legit Prophetias, tenet manus super librum, vel Altare positas, ut mox dicetur de Epistola.
5 In Missa solemni cum dicitur Dominus vobiscum et Oratio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem. Flectamus genua dicitur a Diacono, a Subdiacono vero Levate, illo primum genuflectente, hoc primum surgente; Celebrans vero non genuflectit.
VI— De Epistola, Graduali, et aliis usque ad Offertorium
Dictis Orationibus, Celebrans positis super librum, vel super Altare manibus, ita ut palmae librum tangant, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intelligibili voce, et respondetur a ministro: Deo gratias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur Graduale, Alleluja, et Tractum, ac Sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis, Sacerdos, si privatim celebret, ipsemet, seu minister portat librum Missalis ad alteram partem Altaris in cornu Evangelii, et dum transit ante medium Altaris, caput Cruci inclinat, et Missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum cornu Altaris, et non ad parietem, sive ad partem ejus contra se directam.
2 Locato Missali in Altari, Celebrans redit ad medium Altaris, ibique stans junctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Jube, Domine, benedicere, Dominus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum Missalis, ubi stans versus illum, junctis manibus ante pectus, dicit intelligibili voce: Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Deinde pollice dexterae manus signo crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequentia, vel Initium sancti Evangelii, etc., R/. Gloria libi, Domine. Tum junctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quo finito, minister stans in cornu Epistolae post infimum gradum Altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et Sacerdos elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens: Per Evangelica dicta etc., praeterquam in Missis Defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et Celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per Evangelica dicta. Cum autem nominatur JESUS, caput versus librum inclinat; et eodem modo versus librum genuflectit, cum in Evangelio est genuflectendum.
3 Dicto Evangelio, stans in medio Altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo; cum dicit: in unum Deum, jungit manus, et caput Cruci inclinat; quo erecto stans ibidem junctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Jesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnatus est, usque ad et homo factus est, inclusive, genuflectit. Cum dicit: simul adoratur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam venturi saeculi. Amen, producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.
4 In Missa solemni Subdiaconus circa finem ultimae Orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et facta Altari genuftexione in medio, vadit ad partem Epistolae contra Altare, et cantat Epistolam, quam etiam Celebrans interim submissa voce legit, assistente sibi Diacono a dexteris, et item Graduale, Tractum etc. usque ad Munda cor meum. Epistola cantata, Subdiaconus facit iterum genuflexionem Altari in medio, ac redit ad Celebrantem, et genuflectens osculatur ejus manum, et ab eo benedicitur, praeterquam in Missis Defunctorum.
5 Postea idem Subdiaconus accipit Missale Celebrantis, defert ad cornu Evangelii in Altari, et ibi ministrat Celebranti, qui in medio Altaris submissa voce dicto Munda cor meum etc., et deinde lecto Evangelio, quod in fine non osculatur, delato etiam per Diaconum libro Evangeliorum ad Altare, imponit incensum in thuribulum. Postea Diaconus genuflexus ante Altare dicit: Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de Altari, petit benedictionem a Celebrante similiter genuflexus in superiori gradu Altaris; et osculata illius manu, praecedentibus Thuriferario, et duobus Acolythis cum candelabris accensis de Credentia sumptis, vadit cum Subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra Altare versus populum, ubi Subdiacono librum tenente medio inter duos Acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dominus vobiscum, junctis manibus. Cum dicit: Sequentia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, junctis manibus. Interim Celebrans post datam Diacono benedictionem retrahens se ad cornu Epistolae, ibi stat, junctis manibus. Et cum Diaconus dicit: Sequentia sancti Evangelii, Sacerdos etiam signat se: et cum nominatur JESUS, caput inclinat versus Altare. Finito Evangelio Sacerdos osculatur librum a Subdiacono sibi delatum, dicens: Per Evangelica dicta, etc., et a Diacono ter incensatur. Si sit coram Praelato in sua residentia, liber defertur ad Praelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea stans in medio Altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum Diacono et Subdiacono, deinde ad Altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Gloria in excelsis.
6 Si autem sit praedicandum, Contionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive contione expleta, dicatur Credo, vel, si non sit dicendum, cantetur Offertorium.
7 Cum vero in Symbolo cantatum fuerit: Et incarnatus est, Diaconus accepta Bursa de Credentia, ambabus manibus eam defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium Altaris, in quo explicat Corporale, et revertitur ad Celebrantem. Cum non dicitur Credo, Subdiaconus defert Bursam simul cum Calice, ut infra dicetur.
8 Si quandoque Celebrans cantat Missam sine Diacono et Subdiacono, Epistolam cantet in loco consueto aliquis Lector Superpelliceo indutus, qui in fine non osculatur manum Celebrantis; Evangelium autem cantat ipse Celebrans ad cornu Evangelii, qui et in fine Missae cantet Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, aut Requiescant in pace, pro temporis diversitate.
VII — De Offertorio, et aliis usque ad Canonem
Dicto Symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium Celebrans osculatur Altare in medio, et junctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra) vertit se ad populum, et extendens ac jungens manus dicit: Dominus vobiscum, et junctis manibus revertitur per eandem viam ad medium Altaris, ubi extendens et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum junctis, ut prius, manibus, dicit Offertorium, et omnia, quae usque ad finem Missae in medio Altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad Altare, nisi ubi aliter ordinatur.
2 Dicto Offertorio, discooperit Calicem et ad cornu Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam Pallam desuper Hostiam, accipit Patenam cum Hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.
3 Si fuerint aliae Hostiae non super Patenam, sed super Corporale, vel in alio Calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, Calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc., ut in Ordine Missae. Quo dicto, Patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super Corporale, et deponit Hostiam circa medium anterioris partis Corporalis ante se, et Patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus Corporale; quam, exterso Calice, ut dicetur, cooperit Purificatorio. Si autem adsit vas seu Calix cum aliis Hostiis, ipsum cooperit alia Patena, vel Palla.
4 Deinde in cornu Epistolae accipit Calicem, Purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum Celebrantis) et ponit vinum in Calicem. Deinde eodem modo tenens Calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantiae, et infundens parum aquae in Calicem prosequitur: Da nobis per hujus aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro Defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens Orationem ut supra.
5 Imposita aqua in Calicem et finita Oratione praedicta, accipit manu dextera Calicem discoopertum; et stans ante medium Altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua Oratione dicta, facit signum crucis cum Calice super Corporale, et ipsum in medio post Hostiam collocat, et Palla cooperit. Deinde junctis manibus super Altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens easque in altum porrectas, statim jungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et benedic, signat manu dextera communiter super Hostiam et Calicem, sinistra posita super Altare.
6 Tum junctis ante pectus manibus, accedit ad cornu Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens Psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Gloria Patri, etc.; qui versus Gloria Patri praetermittitur in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica de Passione usque ad Sabbatum sanctum exclusive.
7 Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus junctis, revertitur ad medium Altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus junctis super Altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto Orationem: Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super Altare positis, osculatur illud in medio; tum, junctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et jungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc. perficit circulum, revertens, junctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium Altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse Celebrans submissa voce dicit: Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad Orationem, stans in medio Altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione Orationem, vel Orationes secretas. Cum dicit Per Dominum, jungit manus: cum dicit Jesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima Oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.
8 Pervento autem in conclusione ultimae Secretae ad verba illa: Per omnia saecula saeculorum exclusive, Sacerdos stans in medio Altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intelligibili voce Praefationem. Cum dicit: Sursum corda, elevat manus hinc inde extensas usque ad pectus; ita ut palma unius manus respiciat alteram. Cum dicit: Gratias agamus Domino, jungit manus; cum dicit: Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et justum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur Praefationem propriam, vel communem, ut tempus requirit. Cum dicit: Sanctus, junctis ante pectus manibus, et inclinatus voce mediocri prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedictus qui venit in nomine Domini, etc. erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
9 In Missa solemni dicto Oremus, Diaconus et Subdiaconus accedunt ad Altare in cornu Epistolae: Diaconus amovet Calicem, si est in Altari, vel, si est in Credentia, ut magis decet, accipit eum, de manu Subdiaconi, qui illum cum Patena et Hostia, coopertum Palla et Velo a collo sibi pendenti manu sinistra tenens, et alteram manum superponens Velo, ne aliquid decidat, de Credentia detulit, comitatus ab Acolytho ampullas vini et aquae portant[e]; ipse Diaconus Calicem detegit, et dat Patenam cum Hostia Celebranti, osculando ejus manum: Subdiaconus extergit Calicem Purificatorio; Diaconus, accepta ampulla vini de manu Subdiaconi, imponit vinum in Calice: Subdiaconus interim ampullam aquae ostendens Celebranti, dicit: Benedicite, Pater reverende: qui facto versus eam signo crucis, dicit Orationem: Deus, qui humanae, etc., interim Subdiaconus infundit paululum aquae in Calicem; Diaconus illum Celebranti dat, et pedem Calicis tangens, seu brachium dexterum Celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Domine, etc., quem postea positum in Altari, ut supra Palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in cornu Epistolae ponit in dextera manu Patenam, quam cooperit extremitate Veli ab ejus humero pendentis: qui vadit post Celebrantem ante medium Altaris, et, facta genuftexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem Orationis Dominicae, ut dicetur. In Missis autem Defunctorum et in Feria VI Parasceve, Patena non tenetur a Subdiacono.
10 Dicto Veni, sanctificator, ut supra, Celebrans, ministrante Diacono naviculam, et dicente: Benedicite, Pater reverende, ponit incensum in thuribulum, dicens: Per intercessionem, etc. ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum Diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam, incensat oblata, ter ducens thuribulum super Calicem et Hostiam simul in modum crucis, et ter circum Calicem et Hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (Diacono interim pedem Calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te, benedictum. In tertia: ascendat ad te, Domine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et Altare, ut dictum est supra, assistente eodem Diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc.; et cum incensatur Crux, Diaconus amovet Calicem ad partem Epistolae, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum Diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde Diaconus incensat Chorum, et postremo Subdiaconum, tenentem Patenam, et ipse Diaconus incensatur a Thuriferario, et Thuriferarius postea incensat Acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus Acolythis ampullam aquae, cum pelvicula et manutergio.
11 Cum dicitur Praefatio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad Altare, ubi cum Celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde Diaconus accedit ad sinistram Celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius Sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post Celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post Celebrantem.
VIII— De Canone Missae usque ad Consecrationem Finita Praefatione, ut supra, Sacerdos stans ante medium Altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus junctis et super Altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te igitur etc. ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accepta habeas et benedicas, etc., prius osculatur Altare in medio, deinde erigit se, et stat junctis manibus ante pectus. Cum dicit: Haec + dona, haec + munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super Hostiam et Calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.
2 Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antistite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si Celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuant omnes, ut sequitur: et omnibus orthodoxis, etc.
3 Cum dicit: Memento, Domine, elevans et jungens manus usque ad faciem vel pectus, sic junctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreta commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam Celebrans, si pro pluribus orare intendit, nec circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.
4 Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Jesu Christi, caput Cruci inclinat: in conclusione, quando dicit: per eundem, jungit manus. Cum dicit: Hanc igitur oblationem, expandit manus simul super oblala, ita ut palmae sint apertae versus ac super Calicem et Hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum, Dominum nostrum. Tunc enim jungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, communiter signat ter super Hostiam et Calicem simul: deinde cum dicit: ut nobis Corpus, separata signat semel super Hostiam tantum; et cum dicit: et Sanguis, semel super Calicem tantum: deinde elevans et jungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filli tui, Domini nostri Jesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super Corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus Hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium Altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum, Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens Hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.
5 Si adsit vas cum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat Hostiam, discooperit manu dextera Calicem, seu vas aliarum Hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super Altare positis, stans capite inclinato, distincte, reverenter et secreto profert verba consecrationis super Hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et Hostiam suam pollicibus et indicibus tantam tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam inter pollices et indices praedictos super Altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul junctis (et Hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super Corporale vel in alio vase aut Calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam: et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.
6 Reposita Hostia consecrata super Corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum Hostiarum, Patena vel Palla cooperit, ut supra. Interim dum Celebrans elevat Hostiam, accenso prius intorticio (quod non exstinguitur, nisi postquam Sacerdos Sanguinem sumpserit, vel alios communicaverit, si qui erunt communicandi in Missa), minister manu sinistra elevat fimbrias posteriores Planetae, ne ipsum Celebrantem impediat in elevatione brachiorum; quod et facit in elevatione Calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque Sacerdos deponat Hostiam super Corporale, et similiter postmodum ad elevationem Calicis.
7 Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit Calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat; et stans erectus dicit: Simili modo, postquam coenatum est, et ambabus manibus accipiens Calicem juxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc. Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedixit, sinistra Calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum; et prosequens: deditque discipulis suis, etc., et ambabus manibus tenens Calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super Altare positis, et capite inclinato, profert attente, continuate et secreto, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit Calicem super Corporale, dicens secreto: Haec quotiescumque feceritis, etc., genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens Calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super Corporale in locum pristinum, et manu dextera Palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.
8 In Missa solemni ad finem Praefationis accenduntur duo saltem intorticia ab Acolythis, quae exstinguuntur post elevationem Calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam jejuniorum, et in Missis pro Defunctis tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem Celebrans dicit: Quam oblationem, etc., Diaconus accedit ad ejus dexteram et ibi in superiori gradu Altaris genuftexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias Planetae elevat, et quando opus est, se erigens, Calicem discooperit et cooperit, et cum Celebrante genuflectit. Subdiaconus genuflectit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in cornu Epistolae ter incensat Hostiam, cum elevatur, et similiter Calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione. Reposito Calice, Diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt, et stant in locis suis. IX — De Canone post Consecrationem usque ad Orationem Dominicam Reposito Calice et adorato, Sacerdos stans ante Altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et memores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, jungit manus ante pectus: et cum dicit: Hostiam + puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam, manu sinistra posita super Altare intra Corporale, dextera signat ter communiter super Hostiam et Calicem, et semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aeternae, et Calicem + salutis perpetuae; deinde stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propitio, etc. Cum dicit: Supplices te rogamus, etc. inclinat se ante medium Altaris, manibus junctis super illo positis. Cum dicit: ex hac Altaris participatione, osculatur Altare, manibus hinc inde super Corporale positis. Cum dicit: sacrosanctum Filii tui, jungit manus, et dextera signans semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem, sinistra super Corporale posita, dicit: Cor+pus, et San+guinem sumpserimus, et cum dicit: omni benedictione + caelesti, seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra posita infra pectus et prosequitur: et gratia repleamur. Cum dicit: Per eundem, jungit manus.
2 Cum dicit: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, etc., extensis et junctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et intentis oculis ad Sacramentum super Altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo, etc. et in fine ad: Per eundem, jungit manus, et caput inclinat. 3 Cum dicit: Nobis quoque peccatoribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super Corporale, et prosequitur secreto: famulis tuis, etc. stans manibus extensis, ut prius. Cum dicit: Per Christum, Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, jungit manus ante pectus: deinde manu dextera ter signans communiter super Hostiam et Calicem, dicit: sancti+ficas, vivi+ficas, bene+dicis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super Calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per + ipsum, et cum + ipso, et in + ipso. Et similiter cum Hostia signat bis inter Calicem et pectus, incipiens a labio Calicis, et dicit: est tibi Deo Pa+tri omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti. Deinde tenens manu dextera Hostiam super Calicem, sinistra Calicem, elevat eum aliquantulum simul cum Hostia, dicens: omnis honor et gloria, et statim utrumque deponens, Hostiam collocat super Corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et indices ut prius jungens, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.
4 In Missa solemni cum Celebrans dicit: Per quem haec omnia, etc., Diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est discooperit Calicem, et cum Celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genuflectit. Cum incipit: Pater noster, idem vadit retro post Celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur Oratio Dominica. X — De Oratione Dominica, et aliis usque ad factam Communionem Celebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super Altare intra Corporale positis, dicit intelligibili voce: Per omnia saecula saeculorum, et cum dicit: Oremus, jungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum intentis, prosequitur usque ad finem. Responso a ministro: Sed libera nos a malo, et a Celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disjunctis, Patenam aliquantulum Purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos; quam tenens super Altare erectam, sinistra super Corporale posita, dicit secreto: Libera nos, quaesumus, etc.
2 Antequam Celebrans dicat: Da propitius pacem, elevat manu dextera Patenam de Altari, et seipsum cum ea signat signo crucis, dicens: Da propitius pacem in diebus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus; deinde Patenam ipsam osculatur, et prosequens: ut ope misericordiae tuae, etc., submittit Patenam Hostiae, quam indice sinistro accommodat super Patenam, discooperit Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat; tum se erigens, accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super Calicem tenens, reverenter frangit per medium, dicens: Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super Patenam; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens: Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem majorem, quam sinistra tenet, adjungit mediae super Patenam positae, interim dicens: in unitate Spiritus Sancti Deus; et particulam Hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intelligibili voce dicit: Per omnia saecula saeculorum. R/. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium Calicis, dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Responso per ministrum: Et cum spiritu tuo, particulam quam dextera manu tenet, immittit in Calicem dicens secreto: Haec commixtio, et consecratio Corporis, etc. Deinde pollices et indices super Calicem aliquantulum tergit et jungit, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans junctis manibus ante pectus, capite inclinato versus Sacramentum, dicit intelligibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi; et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super Corporale posita, dicit: miserere nobis, et deinde non jungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserere nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.
3 Tunc manibus junctis supra Altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Domine Jesu Christe, etc. Qua Oratione finita, si est daturus pacem, osculatur Altare in medio et instrumentum pacis ei porrecturum a ministro juxta ipsum ad dexteram, hoc est, in cornu Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spiritu tuo. Si non adsit qui hujusmodi instrumento pacem recipiat a Celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat; nec osculatur Altare, sed, dicta praemissa Oratione, statim subjungit alias Orationes ut in Ordine Missae.
4 Si vero celebret pro Defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis requiem, nec dicit primam Orationem: Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc., non dat pacem, sed dicit alias duas sequentes Orationes: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, etc. et Perceptio Corporis tui, etc. Quibus Orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto: Panem caelestem accipiam, etc.; quo dicto, dextera manu accipit de Patena reverenter ambas partes Hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus Patenam inter eundem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes hujusmodi super Patenam inter pectus et Calicem, parum inclinatus, dextera tribus vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Domine, non sum dignus, et secreto prosequitur: ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictae Hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra Patenam signat seipsum signo crucis, ita tamen ut Hostia non egrediatur limites Patenae dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen: et se inclinans, cubitis super Altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se, junctis indicibus et pollicibus, ambas quoque manus ante faciem jungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et interim discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Patenam, inspicit Corporale, colligit fragmenta cum Patena, si quae sint in eo, Patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super Calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.
5 Si vero adsint Hostiae consecratae super Corporale positae pro alio tempore conservandae, facta prius genuflexione, reponit eas in vas ad hoc ordinatum, et diligenter advertit ne aliquod fragmentum, quantumcumque minimum, remaneat super Corporale: quod si fuerit, accurate reponit in Calicem. Post extersionem Patenae, junctis pollicibus et indicibus, Calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra Patenam, dicens: Calicem salutaris, etc., et signans se signo crucis cum Calice, dicit: Sanguis Domini nostri, etc. et manu sinistra supponens Patenam Calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in Calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc., et super Altare porrigit Calicem ministro in cornu Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super Calicem, quos abstergit Purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et Calicem Purificatorio: quo facto Purificatorium extendit super Calicem et desuper Patenam ac super Patenam parvam Pallam; et, plicato Corporali, quod reponit in Bursam, cooperit Calicem Velo, et Bursam desuper ponit, et collocat in medio Altaris, ut in principio Missae.
6 Si qui sunt communicandi in Missa, Sacerdos post sumptionem Sanguinis, antequam se purificet, facta genuflexione, ponat particulas consecratas in Pyxide, vel, si pauci sint communicandi, super Patenam, nisi a principio positae fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim minister ante eos extendit linteum seu velum album, et pro eis facit Confessionem dicens: Confiteor Deo, etc. Tum Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis vertens se ad populum in cornu Evangelii, dicit: Misereatur vestri, et Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum, etc., et manu dextera facit signum crucis super eos. Postea genuflectens, accipit manu sinistra Pyxidem seu Patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super Pyxidem seu Patenam, et conversus ad communicandos in medio Altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super Pyxidem vel Patenam, et simul dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen. Omnibus communicatis, revertitur ad Altare, nihil dicens: et non dat eis benedictionem, quia illam daturus est in fine Missae. Si particulae positae erant super Corporale, extergit illud cum Patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in Calicem immittit. Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc., et se purificat, dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc., et alia facit ut supra. Minister autem dextera manu tenens vas cum vino et aqua, sinistra vero mappulam, aliquanto post Sacerdotem eis porrigit purificationem, et mappulam ad os abstergendum.
7 Si in Altari remaneant particulae in Calice, seu in alio vase usque ad finem Missae, serventur ea, quae in Feria V Coenae Domini praescribuntur circa finem Missae. 8 In Missa solemni Diaconus stans retro post Celebrantem cum in Oratione Dominica dicitur: et dimitte nobis debita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram Celebrantis, et Subdiaconus circa finem Orationis Dominicae, facta itidem genuflexione, revertitur ad Altare, et stans in cornu Epistolae porrigit Patenam Diacono, qui eam discooperit, et Purificatorio abstergens dat Celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit Calicem, et cum Celebrante adorat. Subdiaconus, reddita Patena et deposito Velo, quod ab humeris ejus pendebat, genuflectit, et descendit retro post Celebrantem, et cum dicitur: Pax Domini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram Celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post Celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum Celebrans osculatur Altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra Corporale, et a Celebrante dicenti: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spiritu tuo. Postea iterum Sacramento in Altari adorato, vertit se ad Subdiaconum retro post Celebrantem, et similiter dat ei pacem. Subdiaconus accepta pace a Diacono et facta Altari genuflexione, comitatus ab Acolytho vadit ad Chorum, et dat pacem primo cujusque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis; et reversus ad Altare, facta genuflexione, dat pacem Acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis Acolythis circa Altare dat pacem: deinde Subdiaconus vadit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est, discooperit Calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando Celebrans vult purificare. Diaconus post datam pacem Subdiacono vadit ad librum: et, dum Celebrans se communicat, stant ipse et Subdiaconus profunde inclinati versus Altare.
9 In Missa Pontificali, Assistens accipit et defert pacem, ut in Caeremoniali habetur. Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet Diaconum et Subdiaconum, deinde alios per ordinem: et Diaconus purificationem eis ministret. Interim a Choro cantatur Antiphona quae dicitur Communio. XI — De Communione et Orationibus post Communionem dicendis Celebrante purificato, dum Calicem collocat in Altari, liber Missalis defertur per ministrum ad cornu Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genuflectit juxta cornu Evangelii, ut in principio Missae. Deinde Celebrans, stans junctis manibus, legit Antiphonam quae dicitur Communio; qua lecta, junctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium Altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dominus vobiscum, et per eandem viam redit ad librum, dicit Orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut supra dictae sunt Collectae. Quibus finitis, claudit librum, et jungens manus ante pectus, revertitur ad medium Altaris, ubi eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dominus vobiscum, quo dicto, stans junctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicenduin est: Ite, Missa est, et per eandem viam revertitur ad Altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dominus vobiscum, revertitur eodem modo per eandem viam ad medium Altaris, ubi stans versus ad illud, junctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino. In Missis autem Defunctorum eodem modo stans versus Altare, dicit: Requiescant in pace.
2 In Quadragesima autem a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV Majoris Hebdomadae in feriali Officio, postquam Celebrans dixit Orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dominus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliate capita vestra Deo, caput inclinans, et extensis manibus, subjungit eadem voce Orationem super populum, ibidem positam, qua finita, osculatur Altare, et vertens se ad populum dicit: Dominus vobiscum, et alia ut supra. 3 In Missa solemni Diaconus defert librum Missalis ad cornu Epistolae, deinde vadit retro post Celebrantem, Subdiaconus vero vadit ad cornu Evangelii, ubi Calicem mundat, aptat cum Purificatorio, Patena et Palla cooperit, plicat Corporale, reponit in Bursam, et illam ponit super Calicem coopertum Velo, quem collocat in Altari, vel super Credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post Diaconum: qui cum dicit: Ite, Missa est, cum Celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per Celebrantem Oremus, Diaconus in cornu Epistolae vertens se ad populum, junctis manibus dicit ut supra: Humiliate, etc.; quo dicto vertit se versus Altare a tergo Celebrantis, et Celebrans dicit Orationem super populum.
XII — De Benedictione in fine Missae et Evangelio sancti Joannis Dicto Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, ut supra, Celebrans ante medium Altaris stans junctis manibus super eo, et capite inclinato, dicit secreto: Placeat tibi, sancta Trinitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super Altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et jungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intelligibili: Benedicat vos omnipotens Deus, et junctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera, junctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus. R/. Amen; et circulum perficiens accedit ad cornu Evangelii, ubi dicto Dominus vobiscum, et R/. Et cum spiritu tuo, pollice dextero signans primum signo crucis Altare, seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Initium sancti Evangelii secundum Joannem, vel Sequentia sancti Evangelii, ut dictum est in Rubricis generalibus, et R/. Gloria tibi, Domine, junctis manibus legit Evangelium: In principio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genuflectit versus cornu Evangelii, et surgens prosequitur ut prius: quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo gratias.
2 Si Celebrans in Altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio Altaris; deinde accedit ad cornu Evangelii, et dicit Evangelium S. Joannis. 3 Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinale, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in Provincia, Civitate, vel Dioecesi sua exsistenti, Celebrans dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc., dicit: Benedicat vos omnipotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus, benedicens astantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti. Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo extra eorum Provinciam, Civitatem, vel Dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit. 4 Si autem celebravit pro Defunctis, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, ut supra, et osculato Altari, accedit ad cornu Evangeii, et dicit Evangelium S. Joannis, praetermissa benedictione, quae in Missis Defunctorum non datur.
5 Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, hujusmodi reverentiam praetermittit. 6 Quibus omnibus absolutis, exstinguuntur per ministrum candelae: interim Sacerdos accipit sinistra Calicem, dexteram ponens super Bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum Altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectit); et, facta reverentia, accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad Sacristiam, interim dicens Antiphonam Trium puerorum et Canticum Benedicite. Si vero sit dimissurus paramenta apud Altare ubi celebravit, finito Evangelio praedicto, ibidem illis se exuit, et dicit Antiphonam Trium puerorum cum Cantico et aliis Orationibus, ut suo loco ponuntur.
7 In Missa solemni Celebrans, eadem voce et modo quo in Missis privatis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus, vel Abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Joannem, vel alio, ut supra, ministrante Subdiacono librum, si opus est, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.
8 Episcopus autem, vel Abbas, ter benedicit populo, etiam in Missis privatis.
XIII — De his, quae omittuntur in Missa pro Defunctis
In Missa pro Defunctis ante Confessionem non dicitur Psalmus Judica me, Deus, sed, pronuntiata Antiphona: Introibo ad altare Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetificat, etc., dicitur V/. Adjutorium nostrum, et Confessio, cum reliquis ut supra. Cum Celebrans ad Altare incipit Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem benedicens. Non dicitur: Gloria Patri, sed post Psalmum repetitur: Requiem aeternam; nec dicitur Gloria in excelsis, nec Alleluia, nec Jube, Domine, benedicere, nec Dominus sit in corde meo; nec osculatur librum in fine. Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in Calicem fundenda; dicitur tamen Oratio: Deus, qui humanae substantiae, etc. Cum lavat manus, in fine Psalmi Lavabo inter innocentes, non dicitur Gloria Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserere nobis, cujus loco dicitur: dona eis requiem; nec tertio: dona nobis pacem, cujus loco dicitur: dona eis requiem sempiternam; neque percutitur pectus. Non dicitur prima Oratio ante Communionem, scilicet: Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc., nec datur pax. In fine non dicitur: Ite, Missa est, nec Benedicamus Domino, sed: Requiescant in pace. Et non datur Benedictio: sed dicto Placeat, et osculato Altari, dicitur, ut supra: In principio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.
2 In Missa solemni non incensatur Altare ad Introitum, et Subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum Celebrantis, nec benedicitur: Diaconus non petit benedictionem, nec osculatur Celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum Acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris Subdiaconi tenentis librum Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine Celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus. Oblata et Altare incensantur ut supra: incensatur solus Celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet Patenam post Celebrantem; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in cornu Epistolae, illud incensat. Ministri cum aliquid porrigunt Celebranti, in hac Missa non osculantur ejus manum, neque rem quae porrigitur.
3 Si distribuendae sunt candelae, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit Absolutio. Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante Absolutionem.
4 Finita Missa, si facienda est Absolutio, Celebrans retrahit se ad cornu Epistolae, ubi exuitur Casula, et, deposito Manipulo, accipit Pluviale nigrum. Subdiaconus medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis defert Crucem, sicut in Processionibus, pracedentibus duobus aliis Acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio: sequitur Celebrans, facta prius Altari reverentia, et Diaconus a sinistris ejus. Subdiaconus cum Cruce sistit se ad pedes tumuli, seu lecticae mortuorum contra Altare, medius inter dictos Acolythos tenentes luminaria: Celebrans vero ex alia parte in capite loci inter Altare et tumulum, aliquantulum versus cornu Epistolae, ita ut Crucem Subdiaconi respiciat: a sinistris ejus Diaconus, et prope eum alii duo Acolythi deferentes thuribulum et vas aquae benedictae. Interim cantatur R/. Libera me, Domine, et circa illius finem Celebrans ponit incensum in thuribulum, benedicens illud more solito, ministrante Diacono naviculam: et finito Kyrie, eleison, incipit intelligibili voce: Pater noster, et secreto prosequendo reliqua, accipit aspersorium de manu Diaconi, et facta Altari reverentia, comitante eodem Diacono a dexteris, et tenente fimbriam anteriorem Pluvialis, circuiens tumulum, aspergit illum aqua benedicta, ter a parte dextera, et ter a sinistra. Cum transit ante Crucem, profunde se inclinat, Diaconus vero genuflectit: postea de manu ejusdem Diaconi accipit thuribulum, et eodem modo qua asperserat, incensat. Et rediens ad pristinum locum, Diacono tenente librum, junctis manibus dicit Versus et Orationem, ut eodem loco notatur. Post Orationem autem, faciens Crucem manu dextera supra tumulum, dicit Versum Requiem aeternam et, dicta per Cantores Requiescat in pace et Amen, subjungit Versum Anima ejus, ut ibidem notatur. Tunc inchoat Antiphonam Si iniquitates, et cum clero recitans Psalmum De profundis, praecedente Cruce, redit cum aliis ad Sacristiam. Ibi, ab omnibus repetita Antiphona, Sacerdos, antequam paramentis exuatur, dicit Preces, quae item post Missas Defunctorum infra habentur. Antiphona tamen Si iniquitates et Psalmus cum Precibus non dicuntur, si absolutio facta fuerit pro omnibus Defunctis.
Ordo Missae
Sacerdos paratus cum ingreditur ad Altare, facta illi debita reverentia, signat se signo crucis a fronte ad pectus, et clara voce dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Deinde, junctis manibus ante pectus, incipit Antiphonam:
Introibo ad altare Dei.
Minister respondet:
Ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Postea alternatim cum Ministris dicit sequentem
Ps. 42, 1-5
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
M. Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
S. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
M. Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
S. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?
M. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
S. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
M. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saecula saeculorum. Amen.
S. repetit Antiphonam:
Introibo ad altare Dei.
R/. Ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Signat se, dicens:
V/. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
Deinde junctis manibus profunde inclinatus facit Confessionem.
¶ In Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis usque ad Sabbatum sanctum exclusive, omittitur Psalmus Judica me, Deus, cum Gloria Patri, et repetitione Antiphonae, sed dicto In nomine Patris, Introibo et Adjutorium, fit Confessio, ut sequitur:
Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Ministri respondent:
Misereatur tui omnipotens Deus, et, dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.
Sacerdos dicit: Amen, et erigit se.
Deinde Ministri repetunt Confessionem: et ubi a Sacerdote dicebatur vobis, fratres, et vos, fratres, a Ministris dicitur tibi, pater, et te, pater.
Postea Sacerdos, junctis manibus, facit absolutionem, dicens:
Misereatur vestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
R/. Amen.
Signat se signo crucis, dicens:
Indulgentiam, absolutionem et dimissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.
R/. Amen.
Et inclinatus prosequitur:
V/. Deus, tu conversus vivificabis nos.
R/. Et plebs tua laetabitur in te.
V/. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R/. Et salutare tuum da nobis.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.
Et extendens ac jungens manus, clara voce dicit: Oremus, et ascendens ad Altare, dicit secreto:
Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras: ut ad Sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Deinde, manibus junctis super Altare, inclinatus dicit:
Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, (Osculatur Altare in medio) quorum reliquiae hic sunt, et omnium Sanctorum: ut indulgere digneris omnia peccata mea. Amen.
¶ In Missa solemni, Celebrans, antequam legat Introitum, benedicit incensum, dicens:
Ab illo bene + dicaris, in cujus honore cremaberis. Amen.
Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Altare, nihil dicens. Postea Diaconus, recepto thuribulo a Celebrante, incensat illum tantum. Deinde Celebrans signans se signo crucis incipit Introitum: quo finito, junctis manibus, alternatim cum Ministris dicit:
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Postea in medio Altaris extendens et jungens manus, caputque aliquantulum inclinans, dicit, si dicendum est, Gloria in excelsis Deo, et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Jesu Christe, et Suscipe deprecationem, inclinat caput; et in fine dicens: Cum Sancto Spiritu, signat se a fronte usque ad pectus.
Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris. Amen.
Deinde osculatur Altare in medio, et versus ad populum dicit: V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Postea dicit: Oremus, et Orationes, unam aut plures, ut ordo Officii postulat. Sequitur Epistola, Graduale, Tractus, vel Alleluja cum Versu, aut Sequentia, prout Tempus aut qualitas Missae postulat.
His finitis, si est Missa solemnis, Diaconus deponit librum Evangeliorum super medium Altaris, et Celebrans benedicit incensum, ut supra: deinde Diaconus genuflexus ante Altare, manibus junctis, dicit:
Munda cor meum ac labia mea, omnipotens Deus, qui labia Isaiae Prophetae calculo mundasti ignito: ita me tua grata miseratione dignare mundare, ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Postea accipit librum de Altari, et rursus genuflexus petit benedictionem a Sacerdote, dicens:
Jube, domne, benedicere.
Sacerdos respondet:
Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis: ut digne et competenter annunties Evangelium suum: In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen. Et, accepta benedictione, osculatur manum Celebrantis: et cum aliis Ministris, incenso et luminaribus accedens ad locum Evangelii, stans junctis manibus, dicit: V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Et pronuntians: Sequentia sancti Evangelii secundum N., sive Initium, pollice dexterae manus signat librum in principio Evangelii, quod est lecturus, deinde seipsum in fronte, ore et pectore: et dum Ministri respondent: Gloria tibi, Domine, incensat ter librum, postea prosequitur Evangelium junctis manibus. Quo finito, Subdiaconus defert librum Sacerdoti, qui osculatur Evangelium, dicens: Per evangelica dicta deleantur nostra delicta. Deinde Sacerdos incensatur a Diacono.
Si vero Sacerdos sine Diacono et Subdiacono celebrat, delato libro ad aliud cornu Altaris, inclinatus in medio, junctis manibus dicit: Munda cor meum, ut supra, et Jube, Domine, benedicere. Dominus sit in corde meo et in labiis meis: ut digne et competenter annuntiem Evangelium suum. Amen. Deinde, conversus ad librum, junctis manibus, dicit: V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Et pronuntians: Initium, sive Sequentia sancti Evangelii, signat librum, et se in fronte, ore et pectore, et legit Evangelium, ut dictum est. Quo finito, respondet Minister: Laus tibi, Christe, et Sacerdos osculatur Evangelium, dicens: Per evangelica dicta, ut supra.
¶ In Missis Defunctorum dicitur Munda cor meum, sed non petitur benedictio, non deferuntur luminaria, nec Celebrans osculatur librum. Deinde ad medium Altaris extendens, elevans et jungens manus, dicit, si dicendum est, Credo in unum Deum, et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Deum, caput Cruci inclinat: quod similiter facit, cum dicit Jesum Christum, et simul adoratur. Ad illa autem verba Et incarnatus est, genuflectit usque dum dicatur Et homo factus est. In fine ad Et vitam venturi saeculi, signat se signo crucis a fronte ad pectus. Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. (Hic genuflectitur). Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Ex expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.
Deinde osculatur Altare, et versus ad populum, dicit: V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Postea dicit: Oremus, et Offertorium. Quo dicto, si est Missa solemnis, Diaconus porrigit Celebranti Patenam cum Hostia: si privata, Sacerdos ipse accipit Patenam cum Hostia, quam offerens, dicit:
Suscipe, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabilibus peccatis, et offensionibus, et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus christianis vivis atque defunctis: ut mihi, et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. Amen.
Deinde faciens crucem cum eadem Patena, deponit Hostiam super Corporale. Diaconus ministrat vinum, Subdiaconus aquam in Calice: vel si privata est Missa, utrumque infundit Sacerdos, et aquam miscendam in Calice benedicit signo crucis, dicens:
Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti: da nobis per hujus aquae et vini mysterium ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps, Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
¶ In Missis Defunctorum dicitur praedicta Oratio: sed aqua non benedicitur. Postea accipit Calicem, et offert dicens:
Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam: ut in conspectu divinae majestatis tuae, pro nostra et totius mundi salute, cum odore suavitatis ascendat. Amen.
Deinde facit signum crucis cum Calice, et illum ponit super Corporale, et Palla cooperit: tum, junctis manibus super Altare, aliquantulum inclinatus, dicit: In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine: et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus. Erectus expandit manus, easque in altum porrectas jungens, elevatis ad caelum oculis et statim demissis, dicit: Veni, sanctificator omnipotens aeterne Deus: Benedicit Oblata, prosequendo: et bene + dic hoc sacrificium, tuo sancto nomini praeparatum. Postea, si solemniter celebrat, benedicit incensum, dicens:
Per intercessionem beati Michaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum, incensum istud dignetur Dominus bene + dicere, et in odorem suavitatis accipere. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Oblata, modo in Rubricis generalibus praescripto, dicens:
Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, Domine: et descendat super nos misericordia tua.
Deinde incensat Altare, dicens:
Ps. 140, 2-4
Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis: ut non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.
Dum reddit thuribulum Diacono, dicit:
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae caritatis. Amen.
Postea incensatur Sacerdos a Diacono, deinde alii per ordinem. Interim Sacerdos lavat manus, dicens:
Ps. 25, 6-12
Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum, Domine:
Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me et miserere mei.
Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
¶ In Missis Defunctorum, et Tempore Passionis in Missis de Tempore omittitur Gloria Patri.
Deinde, aliquantulum inclinatus in medio Altaris, junctis manibus super eo, dicit:
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis Jesu Christi, Domini nostri: et in honorem beatae Mariae semper Virginis, et beati Joannis Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et istorum et omnium Sanctorum: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et illi pro nobis intercedere dignetur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Postea osculatur Altare, et versus ad populum extendens, et jungens manus, voce paululum elevata, dicit:
Orate, fratres: ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
Minister, seu circumstantes respondent: alioquin ipsemet Sacerdos:
Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis (vel meis) ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque Ecclesiae suae sanctae.
Sacerdos submissa voce dicit:
Amen.
Deinde, manibus extensis, absolute sine Oremus subjungit Orationes secretas. Quibus finitis, cum pervenerit ad conclusionem, clara voce dicit: Per omnia saecula saeculorum, cum Praefatione, ut in sequentibus.
Praefationem incipit ambabus manibus positis hinc inde super Altare: quas aliquantulum elevat, cum dicit: Sursum corda. Jungit eas ante pectus, et caput inclinat, cum dicit: Gratias agamus Domino, Deo nostro.
Deinde disjungit manus, et disjunctas tenet usque ad finem Praefationis: qua finita, iterum jungit eas, et inclinatus dicit: Sanctus. Et cum dicit: Benedictus, qui venit, signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
CANON MISSAE
Finita Praefatione, Sacerdos extendens, elevans aliquantulum et jungens manus, elevansque ad caelum oculos, et statim demittens, profunde inclinatus ante Altare, manibus super eo positis, dicit:
Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, Osculatur Altare et, junctis manibus ante pectus, dicit: uti accepta habeas et benedicas, Signat ter super Hostiam et Calicem simul, dicens: haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata, Extensis manibus prosequitur: in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Commemoratio pro vivis
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur: et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
¶ Per Annum ut infra +.
________________________________________
INFRA ACTIONEM
In Nativitate Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) celebrantes, quo (qua) beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Epiphania Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Paschate:
Communicantes, et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) celebrantes Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Ascensione Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster, unigenitus Filius tuus, unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Pentecoste:
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis innumeris linguis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
+ sed [et Beati Joseph, ejusdem Virginis Sponsi,] et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Jungit manus. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Hanc igitur, extra Pascha et Pentecosten, ut infra.
In Paschate et Pentecoste tantum, tenens manus expansas super Oblata dicit:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Jungit manus. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Quam oblationem.
Sic dicitur in recensitis Festivitatibus, nempe in Nativitate, Epiphania et Ascensione Domini et per totam Octavam in omnibus Missis, quae de Octava vel de Dominica infra Octavam celebrentur, aut cum utriusque vel alterutrius Commemoratione habeantur; a Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis inclusive in omnibus Missis, quae de Octava celebrentur, aut cum ejus Commemoratione habeantur; a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum inclusive in omnibus Missis, quae de Vigilia vel de Octava celebrentur, aut cum alterutrius Commemoratione habeantur.
Extra praedictas Festivitates dicitur infra Actionem: + Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed [et Beati Joseph, ejusdem Virginis Sponsi,] et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Jungit manus. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen. Tenens manus expansas super Oblata, dicit: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Jungit manus. Per Christum, Dominum nostrum. Amen. Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, Signat ter super Oblata, bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: Signat semel super Hostiam, ut nobis Cor + pus, et semel super Calicem, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui, Jungit manus, Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, Accipit Hostiam, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, Elevat oculos ad caelum, et elevatis oculis in caelum ad te Deum, Patrem omnipotentem, Caput inclinat, tibi gratias agens, Signat super Hostiam, bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes. Tenens ambabus manibus Hostiam inter indices et pollices, profert verba consecrationis secrete, distincte, et attente super Hostiam, et simul super omnes, si plures sint consecrandae. Hoc est enim Corpus meum Quibus verbis prolatis, statim Hostiam consecratam genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, reponit super Corporale, et genuflexus iterum adorat: nec amplius pollices et indices disjungit, nisi quando Hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum. Tunc, detecto Calice, dicit: Simili modo postquam coenatum est, Ambabus manibus accipit Calicem, accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item Caput inclinat, tibi gratias agens, Sinistra tenens Calicem, dextera signat super eum, bene + dixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes. Profert verba consecrationis super Calicem, attente, continuate, et secrete, tenens illum parum elevatum. Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum Quibus verbis prolatis, deponit Calicem super Corporale, et dicens secrete: Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et genuflexus iterum adorat. Deinde disjunctis manibus dicit: Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui, Domini nostri, tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis, Jungit manus, et signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, Signat semel super Hostiam, dicens: Panem + sanctum vitae aeternae, et semel super Calicem, dicens: et Calicem + salutis perpetuae. Extensis manibus prosequitur:
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Profunde inclinatus, junctis manibus et super Altare positis, dicit: Supplices te rogamus, omnipotens Deus: jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae: ut, quotquot Osculatur Altare, ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Jungit manus, et signat semel super Hostiam, et semel super Calicem, Cor + pus, et San + guinem sumpserimus, Seipsum signat, dicens: omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Jungit manus. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen. Commemoratio pro defunctis Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Jungit manus, orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit, deinde extensis manibus prosequitur: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur. Jungit manus, et caput inclinat, dicens: Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Manu dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens:
Nobis quoque peccatoribus Extensis manibus ut prius, secrete prosequitur: famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia, et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Jungit manus. Per Christum, Dominum nostrum.
Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, Signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: sancti + ficas, vivi + ficas, bene + dicis et praestas nobis.
Discooperit Calicem, genuflectit, accipit Hostiam inter pollicem et indicem manus dexterae: et tenens sinistra Calicem, cum Hostia signat ter a labio ad labium Calicis, dicens:
Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so
Cum ipsa Hostia signat bis inter se et Calicem, dicens:
est tibi Deo Patri + omnipotenti
in unitate Spiritus + Sancti
Elevans parum Calicem cum Hostia, dicit:
omnis honor, et gloria
Reponit Hostiam, Calicem Palla cooperit, genuflectit, surgit, et dicit intelligibili voce vel cantat:
Per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.
Jungit manus.
Oremus.
Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere.
Extendit manus.
Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
R/. Sed libera nos a malo.
Sacerdos secrete dicit: Amen.
Deinde manu dextera accipit inter indicem et medium digitos Patenam, quam tenens super Altare erectam, dicit secrete:
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, Signat se cum Patena a fronte ad pectus, da propitius pacem in diebus nostris: Patenam osculatur, ut, ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi.
Submittit Patenam Hostiae, discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Hostiam, et eam super Calicem tenens utraque manu, frangit per medium, dicens:
Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum.
Et mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super Patenam. Deinde ex parte, quae in sinistra remanserat, frangit particulam, dicens:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.
Aliam mediam partem, quam in sinistra manu habet, adjungit mediae super Patenam positae et particulam parvam dextera retinens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit intelligibili voce vel cantat:
Per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.
Cum ipsa particula signat ter super Calicem, dicens:
Pax + Domini sit + semper vobis + cum.
R/. Et cum spiritu tuo.
Particulam ipsam immittit in Calicem, dicens secrete:
Haec commixtio, et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, fiat accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen.
Cooperit Calicem, genuflectit, surgit, et inclinatus Sacramento, junctis manibus, et ter pectus percutiens, intelligibili voce dicit:
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.
In Missis Defunctorum non dicitur miserere nobis, sed ejus loco dona eis requiem, et in tertio additur sempiternam.
Deinde, junctis manibus super Altare, inclinatus dicit secrete sequentes Orationes:
Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae; eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris: Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Si danda est pax, osculatur Altare, et dans pacem, dicit: Pax tecum. R/. Et cum spiritu tuo.
In Missis Defunctorum non datur pax, neque dicitur praecedens Oratio.
Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te numquam separari permittas: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.
Perceptio Corporis tui, Domine Jesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in judicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
Genuflectit, surgit, et dicit:
Panem caelestem accipiam, et nomen Domini invocabo.
Deinde parum inclinatus, accipit ambas partes Hostiae inter pollicem et indicem sinistrae manus, et Patenam inter eundem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, ter dicit devote et humiliter:
Domine, non sum dignus,
Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Postea dextera se signans cum Hostia super Patenam, dicit:
Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.
Et se inclinans, reverenter sumit ambas partes Hostiae: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se jungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione Ss.mi Sacramenti. Deinde discooperit Calicem, genuflectit, colligit fragmenta, si quae sint, extergit Patenam super Calicem, interim dicens:
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Accipit Calicem manu dextera, et eo se signans, dicit:
Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.
Et sinistra supponens Patenam Calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. Quo sumpto, si qui sint communicandi, eos communicet, antequam se purificet. Postea dicit:
Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.
Interim porrigit Calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat: deinde prosequitur:
Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potavi, adhaereat visceribus meis: et praesta; ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem: extergit os et Calicem, quem, plicato Corporali, operit et collocat in Altari ut prius: deinde prosequitur Missam.
Dicto, post ultimam Orationem, V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo, dicit pro Missae qualitate, vel Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino. R/. Deo gratias.
In Missis Defunctorum dicit: V/. Requiescant in pace. R/. Amen.
I Tempore Paschali, hoc est a Missa Sabbati sancti usque ad Sabbatum in Albis inclusive in Missis de Tempore
Ite, Missa est, alleluja, alleluja.
II In Festis solemnibus; III In Festis duplicibus; IV In Missis B. Mariae Virginis; V In Dominicis infra annum, in Festis semiduplicibus et infra Octavas, quae non sint beatae Mariae Virginis; VI In Festis simlicibus
Ite, Missa est.
VIII In omnibus Feriis extra Tempus Paschale, in Litaniis majoribus et minoribus, in Vigiliis communibus item extra Tempus Paschale, atque, si omissum fuerit Gloria in excelsis, in Missis votivis, quae pro re gravi et publica simul causa non sint; IX In Dominicis Septuagesimae, Sexagesimae et Quinquagesimae; X In Vigilia Nativitatis Domini, etiamsi in Dominica occurrat, in Festo Ss. Innocentium et in Missis votivis pro re gravi et publica simul causa, quando non dicitur Gloria in excelsis.
Benedicamus Domino.
X In Missis Defunctorum
Requiescant in pace.
Dicto Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, Sacerdos inclinat se ante medium Altaris, et manibus junctis super illud, dicit secrete:
Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae: et praesta; ut sacrificium, quod oculis tuae majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Deinde osculatur Altare: et elevatis oculis, extendens, elevans et jungens manus caputque Cruci inclinans, dicit: Benedicat vos omnipotens Deus, et versus ad populum, semel tantum benedicens, etiam in Missis solemnibus, prosequitur: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus. R/. Amen.
In Missa Pontificali ter benedicitur, ut in Pontificali habetur.
Deinde Sacerdos in cornu Evangelii, junctis manibus dicit: V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
Et signans signo crucis primum Altare vel librum, deinde se in fronte, ore et pectore, dicit:
+ Initium sancti Evangelii secundum Joannem.
Vel si aliud Evangelium legendum sit: Sequentia sancti Evangelii etc. R/. Gloria tibi, Domine.
Junctis manibus prosequitur:
Joann. 1, 1-14
In principio erat Verbum, et Verbum erat apu Deum, Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenbris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo, missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate vir, sed ex Deo nati sunt. Genuflectit dicens: Et Verbum caro factum est, Et surgens prosequitur: et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. R/. Deo gratias.
In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiescant in pace, dicit: Placeat tibi, sancta Trinitas; deinde, osculato Altari, legit Evangelium sancti Joannis.
Finito Evangelio sancti Joannis, discedens ab Altari, pro gratiarum actione dicit Ant. Trium puerorum, cum reliquis, ut habetur in principio Missalis.
De defectibus in celebratione Missarum occurrentibus
I
Sacerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiae consecrandae, et ex parte formae adhibendae, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo Sacerdotalis in conficiente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.
II - De defectibus Materiae
Defectus ex parte materiae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite: et ut hujusmodi materia consecranda, in actu consecrationis, sit coram Sacerdote.
III - De defectu Panis
Si panis non sit triticeus, vel, si triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.
2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.
3 Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat.
4 Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.
5 Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur: et illam priorem, si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione Sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur.
6 Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie: ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.
7 Si Hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta ejus prius oblatione, ut supra.
IV - De defectu Vini
Si vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquae ut vinum sit corruptum; non conficitur Sacramentum.
2 Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat.
3 Si Celebrans ante consecrationem Sanguinis, quamvis post consecrationem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Calice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Simili modo, etc.
4 Si post verba consecrationis advertat vinum non fiusse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in Calice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo, etc.
5 Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel hujusmodi aquae: apponat aliam Hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in Calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel, si Missa celebretur in loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum poterit apponere vinum cum aqua, et facta oblatione ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera.
6 Si quis percipiat ante consecrationem, vel post consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum: idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in Calice.
7 Si autem Celebrans ante consecrationem Calicis advertat, non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem Calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti.
Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecrationem Corporis, ulterius procedi non debet: si post consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera jam consecrata: tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.
V - De defectibus Formae Defectus ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem Consecrationis, quae sunt forma hujus Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba non idem significarent, non conficeret Sacramentum. Si vero aliquid adderet, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret. 2 Si Celebrans non recordetur se dixisse ea quae in consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam consecrationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem sub tacita condicione. Si autem non sunt de necessitate Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius. VI - De defectibus Ministri Defectus ex parte Ministri possunt contingere quoad ea quae in ipso requiruntur. Haec autem sunt: In primis intentio, deinde dispositio ainimae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere.
VII - De defectu Intentionis
Si quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae Hostiae ex oblivione remaneant in Altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua Hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae videt: item si quis habeat coram se undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet Sacerdos talem semper intentionem habere debet, scilicet, consecrandi eas omnes quas ante se ad consecrandum positas habet.
2 Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem invenerit fuisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae, quia ad idem sacrificium spectant.
3 Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum aliis reponat: si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est consecraturus, relinquat: vel, si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice seu Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero sumatur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere.
4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem intentionem adhibeat.
VIII - De defectibus Dispositionis Animae
Si quis suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice impeditus celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat, tam propter Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum, quae sibi erat interdicta.
2 Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali, graviter peccat.
3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si conteratur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri.
4 Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.
5 Si recordetur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet Missam incoeptam deserere.
IX - De defectibus Dispositionis Corporis
Si quis non est jejunus post mediam noctem, non potest communicare nec celebrare, salvis casibus a jure admissis, juxta Constitutionem Apostolicam "Christus Dominus" diei 6 Januarii 1953.
2 Si autem ante mediam noctem cibum aut potum sumpserit, etiamsi postmodum non dormierit, nec sit digestus, non peccat: sed ob perturbationem mentis, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquando abstinendum.
3 Si reliquiae cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt Communionem, cum non transglutiantur per modum cibi, sed per modum salivae.
4 Si plures Missas in una die continuo celebret, in unaquaque Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, et in ultima tantum percipiat purificationem. Si plures Missas in una die cum intermissione celebret, potest in prioribus Missis duas ablutiones a rubricis praescriptis sumere, sed tantum adhibita aqua.
Si vero Sacerdos, qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam vinum quoque in ablutione sumat, non vetatur quominus secundam et tertiam Missam celebret.
5 Si praecesserit pollutio nocturna, quae causata fuerit ex praecedenti cogitatione, quae sit peccatum mortale, vel evenerit propter nimiam crapulam, abstinendum est a Communione et celebratione, nisi aliud Confessario videatur. Si dubium est, an in praecedenti cogitatione fuerit peccatum mortale, consulitur abstinendum, extra tamen casus necessitatis. Si autem certum est, non fuisse in illa cogitatione peccatum mortale, vel nullam fuisse cogitationem, sed evenisse ex naturali causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et celebrare, nisi ex illa corporis commotione tanta evenerit perturbatio mentis, ut abstinendum videatur.
X - De defectibus in Ministerio ipso occurrentibus
Possunt etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut, si celebretur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel in Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram usque ad unam horam post meridiem communiter; si Celebrans saltem Matutinum cum Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habenti potestatem benedictae; si non adsit Clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit Calix cum Patena conveniens, cujus cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non aerea vel vitrea; si Corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habenti potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est; si celebret capite cooperto sine dispensatione; si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.
2 Si, Sacerdote celebrante, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa; post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus aliis.
3 Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato, id accidit, Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos qui Missam supplet, dividat Hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit Sacerdos, quia non est facta consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eundem Calicem repetat integram formam ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est, vel posset super alium Calicem praeparatum integram formam proferre, et Hostiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac deinde Calicem relictum semiconsecratum.
4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat.
5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Calicem ante consecrationem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calicem, misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post consecrationem ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio hujusmodi in sacrarium projiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullum periculum timeat, sumat cum Sanguine.
6 Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, vel quod provocaret vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum aqua apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno linteo, vel stuppa tamdiu servetur, donec species vini fuerint desiccatae, et tunc stuppa comburatur, et combustio in sacrarium projiciatur.
7 Si aliquid venenatum contingerit Hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo, loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in sacrarium.
8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium Calicis eum adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et sumat.
9 Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter appareat, talis Hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia accipiatur et offeratur: quod si illius Hostiae jam erat facta oblatio, eam post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem Hostia appareat confracta, accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.
10 Si propter frigus, vel negligentiam Hostia consecrata dilabatur in Calicem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacerdos Missam prosequatur, faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte Hostiae quae non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cum Calice, et dicens: Corpus et Sanguis Domini nostri, etc.
11 Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope Altare, dummodo in Calicem non intret, donec liquefiat.
12 Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum Altaris, et ad aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium: linteamina ter abluantur ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium projiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis sacerdotalibus ceciderit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium projici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.
13 At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est, etc., facta prius tamen Calicis oblatione, ut supra.
14 Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant, reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium projiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur.
15 Si Hostia consecrata, vel aliqua ejus particula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradatur, et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immitatur. Si ceciderit extra Corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliud linteum, mappa vel linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur.
16 Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in superioribus Rubricis copiose dictum est.