Migne Patrologia Latina Tomus 121
Orationes
Orationes (Adventius Metensis), J. P. Migne 121.1150A
121.1149A| CAPUT PRIMUM.
Vos scitis, et multis in plurimis regnis est cognitum, quantos et quales eventus tempore senioris nostri, quem hactenus habuimus, pro causis notissimis communiter sustinuimus, et quanto dolore, quantaque angustia de illius infausta morte nuper cordibus perculsi sumus. Unde unicum refugium, et singulariter salubre consilium, rege et principe nostro destituti ac desolati, nobis omnibus esse consideravimus, ut jejuniis et orationibus ad eum nos converteremus, qui est adjutor in opportunitatibus in tribulatione, et cujus est consilium, ac cujus est regnum, et, ut scriptum est, cui voluerit dabit illud (Dan. IV); et in cujus manu corda sunt regum, et facit unanimes habitare in domo, solvens medium 121.1149B| parietem, et faciens utraque unum: deprecantes ipsius misericordiam, ut daret nobis regem ac principem secundum cor suum, qui in judicio et justitia nos in omni ordine ac professione regeret, salvaret atque defenderet juxta voluntatem ejus, et corda omnium nostrorum unanimiter in eum inclinaret atque uniret, quem ipse ad salutem et profectum nostrum praescitum et electum atque praedestinatum habeat secundum misericordiam suam.
121.1150A| CAPUT II.
Quia denique voluntatem Dei, qui voluntatem timentium se facit, et deprecationes eorum exaudit, in concordi unanimitate nostra videmus, hunc regni ejus haeredem esse legitimum, cui nos sponte commisimus, domnum videlicet praesentem regem ac principem nostrum Carolum, ut nobis praesit et prosit: videtur nobis, si vobis placet, ut sicut post illius verba vobis manifestabimus, signo certissimo demonstremus, quia illum a Deo electum et nobis datum principem credimus, et eidem largitori Deo ex suis beneficiis non simus ingrati; sed, gratiarum actiones illi referentes, oremus quatenus et eum nobis ad salutem et defensionem sanctae suae Ecclesiae, et ad auxilium atque profectum omnium nostrum 121.1150B| cum salute ac pace, et tranquillitate nobis conservet diutius, et nos fideli devotione illi obsequentes, atque optata salvatione fruentes, sub illius administratione in suo gubernet servitio.
CAPUT III.
Et si illi placet, dignum ipsi et necessarium nobis esse videtur, ut ex ejus ore audiamus, quod a Christianissimo rege, fideli et unanimi in servitio illius populo, unicuique in suo ordine convenit audire, ac devota mente suscipere.