There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio pro crepitu ventris
habita ad Patres Crepitantes
1694

editio: anni 1767
fons: librum vide

CUm semper Crepitum Ventris ab urbe exsulantem & profugum, atque à consortio & hominum consuetudine ejectum expulsumque, ægerrimè tulerim; hoc præcipuè tempore, Patres Crepitantes, in quo ὀσπριοφαγίαν τεαταρακοϛὴν de more celebramus, & gravius visum est, & Reipublicæ incolumitati perniciosius. Quid enim tam acerbum, tam deplorandum, ac ne oculis quidem ferreis aspiciendum, quàm delicias populi, publicæ libertatis conservatorem, vel, quod dicere vereor: dicam tamen; salutis aram, ab urbe, à Republica, ab hominum conventu eliminasse, explosisse, exsibilasse? Aliis in urbe pestibus grassari impunè licet; optimo civi, atque optimè quidem de singulis merito, patriâ perfrui aura non licet. Siquidem eò insaniæ atque vecordiæ hominum devenit audacia, ut nisi vobis, Patres Crepitantes, aut cura aliqua Crepitûs conservandi, aut libido fuisset; jam de ejus nomine vel incolumitate actum videretur. Rem sanè omnium difficillimam agnosco, ea quæ communi hominum arbitratu atque sententiâ inveterata sunt, vel funditûs evellere, vel aliò quàm infixa mentibus opinio permittit, detorquere. Sed cùm sæpe vel ignorantià, vel cæco eorum qui suggerunt livore, sententiæ huc illuc facilè distrahantur; ingentem animo fiduciam haud temerè concepi, à me, si receptam vulgò de Crepitu opinionem diluerim ac debellárim, revocatum iri ac restitutum. Quod haud equidem ambigo mihi ex animi sententia eventurum, si ejus ortum, educationem, liberalium disciplinarum peritiam, animi dotes, virtutis splendorem, dignitatem, auctoritatem, reique quà publicæ, quà privatæ utilitatem demonstráro. Necnon male feriatorum capitum calumnias, & convitia in eum jacta veritate duce, ac fortuna comite dissipavero. Ac primum, Patres Crepitantes, de eius antiquitate mihi dicendum judico. Crepitum, quis tam rationis expers, tam plumbeus, esse possit qui non origine, hominis æqualem fateatur? Statim enim ac supremus rerum conditor vitalem illum spiritum inanimi atque inerti moli insufflavit, virtusque illa infusa, naturalia munia exercere occœpit; quis credat, munus illud tantopere necessarium, aera inclusum atque interceptum, naturæque ipsi adeò perniciosum, foras ejectandi, vel ignorâsse, vel omisisse? Præsertim verò cùm ipse humani exordii parens, & ruboris & urbanitatis inscius, nec illum exsultantem ac erumpere gestientem, vel compresserit, vel jugularit. Sermone antiquiorem fuisse, priusque Crepitum invaluisse, quàm verba homines proferrent, vel ex Aristophanis Ranis addiscere possumus, quando nihil sciebant, nisi

Προσπαρδεῖν γ᾿ ες τὸ ϛομα, καὶ μινθῶσαι τον ξύναιτον [1]

Quod ad genus attinet, haud obscuræ conditionis parentes sortitus est. Mitto eorum nugas, qui à Jove stercoreo, sive (ut cum Orpheo) εἰ λυμένῳ κόπρῳ [2] originem ducere arbitrantur. Parentes quidem habuisse, tum apud omnes auctoritate, tum generis splendore ac nobilitate præstantes; omnibus in confesso est: quamvis & nonnihil ii qui nobis tradiderunt, vel aberrent, vel discrepent. Aristophanes quidem in Pluto pultis filium facit; nam cùm dixisset:

Κᾳγὼ τὸτ᾿ ἣδη τῆς ἀθάρης πολλὴν ἔφλων. [3]

Subjungit postea: — μὲγα πάνυ
Ἁπεπαρδον· ἡ γαςἠρ γὰρ ἐπεφὺσητὸ μου
[4]

Si Chamæleonti Pontico poëtæ fides adhibenda, Fabæ filium appellabimus, qui refert Asinum cùm quendam fabas comedentem aspexisset, adeò illarum desiderio affectum fuisse, ut ad crepitus ejectandos provocaretur. Telemachus etiam Acharnensis ut illos in numerato haberet, diuturno fabarum alimento confovebat. Rapis Diphilus Siphnius medicus honorem hunc tribuit. Si Zenonem Stoïcorum Principem audire velimus, Lupinorum filium reperiemus, qui ut eam quam de Crepitûs libertate legem promulgaverat, reapse statueret atque obfirmaret, iisdem vesci consueverat. Ego tamen ne tot tantorumque virorum auctoritati adversari videar; ejus parentes haud temerè appellare audeam allia, cepe, lupinos, fabas, rapa, pultem, aliaque id genus πνευματικά.

Habetis genus Patres Crepitantes, nobilissimamque tanti herois prosapiam intuemini, ut si qua habes nequam fortassis hominum persidià atque improbitate in honestissimam familiam irrepsisset, judicii nostri spongiá penitùs abstergatur. Nam quod aliqui objiciunt de Crepitu illo polentario, ex eadem familia, qui à Plauto ignominiosè, ut ipsi arbitrantur, in theatrum addudus est, quum Curculio sua ageretur; plenum quidem dedecoris & probri videri posset; nisi id ipsum olim fecissent Cypriorum Reges in apparatissima illa Alexandri Magni pompa in Phœniciam regressi. (testante Plutarcho). Et Nero atque Heliogabalus Impp. aliique principes viri. Quid? Nonne Augustus aliquando respondit, immunes verberum histriones? Quin & Histrioniam non fuisse pudori in Græcia, Livius tradidit. Quid? in Græcia? immo nec usquam gentium qui in scenam prodibant olim inter turpes habitos, Macrobius in Cœnis comprobavit. At demus obscuros esse, & Censoriâ notâ inustos. Illi sanè ignominiæ & dedecoris notâ urendi, qui ultrô in scenam se sisterent, ac Histrionicam artem atque institutum sectarentur: non verò Reus noster, qui attractus, & quasi per vim in scenam detrusus à spurcissimæ conditionis homine, helluone, gurgite, mensarum assecla, & fcurra è trivio, parasito scilicet Curculione.

Illa difficilis admodùm est, tantopere exagitata quæstio, cujusnam sit ille coloris, quâ facie, quâ corporis habitudine. Quæ ut diluerentur, gallus gallinaceus advocari oporteret, qui… quânto magis hunc, qui crassissimo nidore (absit verbo invidia) prætextatus incedit. Nihilominus, si in re adeò perplexa vel Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/10 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/11 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/12 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/13 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/14 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/15 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/16 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/17 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/18 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/19 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/20 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/21 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/22 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/23 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/24 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/25 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/26 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/27 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/28 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/29 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/30 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/31 Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/32

  1. In os oppedere, & merda sodalem fœdare.
  2. Fimo delibuto.
  3. Ego tum bonam partem pultis absorbsi.
  4. — Mirum in modo
    Pepedi: nam venter meus intumuerat.