Animadverto iampridem initio dicendi Illustres Magnifici & Spectabiles domini, cęterique doctissimi auditores q[uam] intolerabile ac ętna gravius humeris meis onus imposuerit excellenti humanitate praeditus ille praceptor noster vir literatissimus Io. Reuchlin Phorcensis Legum Imperialium doctor egregius, quem Latini Gręcique Capnionem appellant. Cum in tanta frequentia, tam splendido consessu tantae nobilitatis tot praeclarissimorum hominum. Cum quibus neq[ue] aetate neq[ue] ingenio neq[ue] autoritate comparari debeam, Oratio mihi habenda sit. Quippe in tam summa causa pro tam summo viro. Quis enim vel Demosthenes vel illo audacior Aeschines aliquis non tum fieret ullo verecundię rubore suffusus. Cum has ornatissimas sedes atq[ue] subsellia tot dignitatibus tantis honoribus referta hominum non tantum incredibili prudentia, veru[m] etiam aurium singulari iudicio pollentium & oculis aspiceret & mente cogitationeq[ue] intueretur. Ego autem confisus omnium vestrum benevolentia. Primum, q[uod] faciIe pro innata & consueta benignitate quęuis errata mihi co[n]donabitis quae fuerit sincero & amico animo a me, & officio quasi [fol. 2v] debito admissa. Deinde q[uod] etsi forte non omnes ubiq[ue], tamen multos & bonos viros hoc in loco noverim. Quis hominis honori fautores, qui non modo singulos vos quosq[ue] salvos esse optet, sed etiam ad id huc advenerit, ut multiformibus variarum linguarum elementis literis & doctrinis ornatos florentesq[e] universos si volueritis efficiat, & omnia non ad sui quęstum sed ad vestri profectum & utilitatem agat. Certe plausibilius eo me orantem suscipietis, q[uod] solo ipse obseque[n]di studio nulla temeritate trahor in haec vobiscum colloquia, in has Omilias: & in hunc prologi sermonem quem is pro quo dicturus sum mihi demandavit. Cui quicquam negare piaculi duxerim loco. Id ita commonui, ne cui vestrum mirum esse videatur, q[uod] praeter huiusce splendidissimi gymnasii morem, cum lectiones suas quispiam alter incepturus sit, qui tum maiori dignitate, tum ornatiori venustate ac fertiliore dicendi copia, si vellet, initia sua proponeret, ego eius comparatio[n]e semissis homo & longe post illum habendus, apud vos lecissimos viros & studiorum severissimos iudices ausim earum lectionu[m] non ut rei magnitudo iure deposceret, sed quantu[m] pro mea virili queam, sermone trito & humili principium concionari. Antiquitatis enim amator & priscorum imitator authorum Capnion, voluit laborum suorum alios esse precones aliosq[ue] oratores. Se vero alienigenam & peregrinum apud vos atq[ue] ignotum hominem, per notos vobis & domesticos fieri notiorem. Quare p[ro] se ipso verba facere distulit [fol. 3r] exemplo & more maiorum. Sic Aristophanes Sophocli Tragoediarum exordia posuit, qui consueverat absq[ue] prologis, mox ad actus procedere. Sic Euripides & ipse Tragicus nullam suis operibus pręfationem dixit, haud secus Aristophanes Comicus. Et ut obmissis Gręcis latinos co[m]memorem, nonne vir tanta facundia & tam laudato ingenio Archias ille Antiochenus, cum pro se ipso abunde potuisset apud Praetorem populi Romani & Consultissimos iudices orationem eruditam & copiosam habere, tamen ipse discipulum quem ante docuerat, Ciceronem elegit suae causae patronum. Quare haud ab eruditissimorum co[n]suetudine alienum est, q[uod] Capnion plane alteri, atq[ue] adeo quidem mihi ipsi ex ultroneis ministris suis electo, p[ro] se habendam orationem de doctrinis & lectionibus suis utraq[ue] in lingua tam Graeca q[uam] Hebraica tradendis commiserit. Utar igitur hac in causa & amplius & audacius vestra benignitate, vestraq[ue] insigni partientia, quo simul Capnionem hunc nostrum paulo uberiore dicendi conatu in amicitiam vestram arctius redigam, quem & amare & venerari no[n] cessabitis. Si ob quam rem ad nos & Engelstadiensem Universitatem nostram accesserit apertius cognoscatis. Equidcm res omnis uti facta est breui recensebo. Nam post quinque[n]nem nuper miseriam calamitatem & erumna[m] Stoccardie, quę Wirtembergensis territorii prima civitas est, ubi & noster ipse annos prope duo de quadraginta Civis sederat, cum neq[ue] famem neq[ue] seditiones neq[ue] bella neq[ue] saevae [fol. 3v] pestilitaris minas evitare p[er] mala fata liceret. Indignus tandem visus est philosopho ille locus que[m] deinde & Musę sanctiores & politiores literę in media barbarie incolerent, ubi in partem peiorem liquitur aetas & aethernis succumbunt omnia plagis. Quo agitatus Capnion recte secum co[n]stituit ut semetipsum bibliothecę q[uę] suę aliquot libellos ab iminentibus tot & tantis incendiorum & devastationum periculis aliqua[n]do eriperet, atq[ue] alio proriperet, aedibus suis & omni agro req[ue] familiari ac universis bonis externis cum multiplici chartacea supellectile domi relictis. Nihil enim spei supererat, posse post bis victam a Suevis nuper urbem, reductis exulibus & profugis, in tanta Civium seditione ac intestinis odiis & simultatibus, alioqui popularitate gratum se, illaeso statu permanere, plurimu[m] sane metuentem sibi ab avaricia Sicariorum, quibus libidinandi licentia in optimum quenq[ue] conceditur certe sęvo dominatu, quasi a victoribus Boiis illuc translatae fuissent Coloniae. Quae res ne temperari quidem potest. Qua[n]do ei regioni expectanda quotidie est exacti Ducis secundam restitutione[m] desyderantis subita irruptio. Accesserat aliud malum, ingens profecto, quod nulla ratione, nullo consilio, nec vel prudentissimi cuiusq[ue] viri ulla cogitatione vitari, nisi fugiendo potest. Epidimia gręce nominatur, quod latin interpretatur publica invasio, sive grassatio, & Lucretio Romano, subita clades novaq[ue] pestilitas, quae (ut nebula ac nubes) paulatim repit, & omne qua graditur conturbat & [fol. 4r] immutare coactat. Cum igitur aliquo se vertendi oblata esset non tam occasio q[uam] & necessitas, tum petebatur a patriciis & Consularibus viris inclyti Boiorum Ducis Willelmi, ea tempestate ad Suevica magnae confęderationis bella Imperatoris electi bis Victoris & Triumphatoris, ut in Boios se co[n]ferret,ubi pro rei suę familiaris opportunitate: non incassum speranda sibi foret eiusdem Principis clementissima liberalitas. Quorum votis ut obsequeretur, recepta iterum in ditionem confoederationis Stoccardia collocatisq[ue] ad pręsidia militibus multo pluribus q[uam] civitas ferre posset, abiit, secessit, & circiter quintum Idus Novembres, iugum Harcynium transcendit nebulis opertum & nivibus, glacie, algu, geluq[ue] horridum, per duras & scabras silices & confragosa itinera,usq[ue] dum ad Danubii ripas consisteret, brevi familia & quadriga comitatus. Quibus in montibus, obmissa superioris Baioariae via, inferiorem arripuit, ut nostrum Gymnasium perlustraret, & qua posset opera, studio, cura & diligentia omne genus optimarum literarum & antiquissimarum disciplinaru[m] huic urbi no[n] sine summa laude inferret, maxime nobilioribus in linguis Latina, Gręca, & Hebręa. Quanquam latinam linguam callentibus facu[n]dissimis hominibus & summa ingenii praeditis gloria non careat haec civitas, qui peracto labore, frequenti studio, multa exercitatione, plurimis experimentis, profunda sapientia & divinis animi dotibus, possint altissima poetarum arcana latine scrutari & aenigmata retegere, & [fol. 4v] solvere nodos,qui deniq[ue] possint om[n]es Rhetorum Veneres, suada (ut aiu[n]t) medulla Romane ac latialiter imitari, diserte omnia dicere, non sine summa quadam auditorum admiratione. Copiosam vero co[n]cinnare om[n]i de re orationem, id non unius tantum, sed multarum gentium & linguarum institutione fit, & potissimu[m] Gręca & Hebraica, ut cum de media philosophia quędam nobis veniant promenda, Gręcis abu[n]demus. Et quę de vera Theologia perspicaciter cognoscere oporteat, non aliunde nisi de Hebraeorum antiquitate liceat expiscari. Eiuscemodi nanq[ue] linguis (credite vera dice[n]ti) Poetarum, Philosophorum, & Theologorum crescit oratio & facultas, quod testantur antiquissimorum libri, sapientum voces, exemplorum vetustas, & sanctoru[m] firmat expressa scriptura. Earum linguarum in hoc nostro Gymnasio (pace omnium dixero) nunq[uam] sortiti sumus ullum doctorem, quinimo ne in tota quidem ante Germania hoc uno Ioanne Reuchlin priorem vel fama quidem accepimus, qui longissimis iam annis domi se continuit, negociis sęcularibus & iuredicundo impeditus. Nunquam autem ipse post sumptam virilem togam usq[ue] ad haec tempora Paedagogus, aut erudiendis iuvenibus aliqua i[n] schola publicus voluit esse Pręceptor aut Ludimagister. Co[m]mune igitur hoc nostru[m] cum omnibus Germaniae studiis incommodum fuit, ut nullus in hanc usq[ue] aetate[m] nobis contigerit doctor, qui simul & gręce de pulpito & Hebraice praeciperet, hoc solo excepto tempore, quo nuper idem ille [fol. 5r] Capnion, unus & primus ad nos primo accessit, ut olim Apollonius ad Indos. Haud absq[ue] suo literario thesauro, quo hanc nostram Universitatem sua pręsentia faceret illustriorem. Quis igit[ur] tam agresti, tam duro, tam imbecillo erit animo? qui eum virum quem Principes Illustrissimi, quem Civitates magnificentissimae, quem aliae quoq[ue] generalium studiorum Universitates quantavis humanitate ac liberalitate ad se cupiu[n]t allicere, non id pariter agat omni fide ac pręcellenti conatu, ne frustremur ingenti hac laude, inter primos Capnionem habuisse Praeceptorem, quod cedet in summum Gymnasii nostri decus & gloriam.Nam si olim Sicyonia eo existimata est conspicabilior & angustior, q[uod] & plures & fama nobiliores coluerit statuas, & mutas imagines, non ligneas, ut aliorum more solebant, sed aereas. Illic enim Pan Lycęus, que[m] Lysippus ex orichalco fabrefecit, & Aesculapii effigies, & somni & Artemidis, & Veneris, & Antiopę, & Epopeos, & Iunonis, illius Adrasti opus, & Solis, licet ex albo lapide ficti & compluria varii generis signa. De quibus Pausanias in Corinthiacis festive conscripsit, si inquam, si ea regio nobilium statuarum cultu fuit habita celebrior, quae sunt mortuorum imagines, quid de Engelstadio nostro futurum arbitramini, si vivorum hominum formas, quinimo Deorum & quide[m] verę divinitatis imagines, illa doctissima & sapientissima simulacra, viros scilicet in omni genere scie[n]tiarum & linguarum institutos, omni studio, consilio, opera, cura, cogitatione, totis deniq[ue] [fol. 5v] viribus nobis co[n]ciliemus. Homines tu putas, Dii sunt, mortalibus nobis mortales missi, ea co[n]ditione & iis facultatibus, qui nos possint a secordia & inertia excitare ad meliorem frugem, a barbarie ad mores ingenuos, a cęcitate ad lucem, ab infantia ad facundiam, ab ignorantia detestabili ad veram divinarum humanarumq[ue] rerum cognitionem, quae antiquissimoru[m] voluminibus adhuc nostro sęculo sunt recondita. Si enim nostrum scire, antiquorum est reminisci, quonia[m] nihil est dictum, quod non sit dicum prius, quomodo recordabimur antiquorum sensa, qui sermones verba & linguas antiquorum ignoramus. Sed sępe dum errantes sequimur interpretes, gravi quoq[ue] nos ipsi errore implicamur. Huic audio astipulatum esse Augustinu[m] qui de doctrina Christiana sic scribat. Plerunq[ue] a sensu authoris, devius aberrat interpres si non sit doctissimus. Nam multa quae ab authoribus libroru[m] interpretata non sunt nomina hebręa, non est dubitandum habere non parvam vim, atq[ue] adiutorium ad solvenda aenigmata scripturarum. Si quis possit ea interpretari, quibus apertis & interprctatis, multę in scripturis figuratę locutiones manifestantur. Contra ignota enim signa propria, magnu remedium est, linguarum cognitio. Haec Augustinus non indoctis laudi dedit, ut haud obscure agnoscitis. Sed de linguarum peritissimis co[n]scripsit, non de illis qui faciunt intelligendo, ut nihil intelligant, qui ne quid videantur nescire, quin potius ut videantur omnia scire, non verecundiae [fol. 6r] sibi ducunt, omnia stulte aut verius perverse interpretari. Sic audacia velant ignorantiam, ut caecis caeci ducatum prębea[n]t, & ex rudibus imperitiores efficia[n]t. Videte quos fingant morsus Diaboli, cum tam lepide sibi blandiuntur posse gręca exponere. Duo inquiunt, mordet Diabolus. Ideo dictus est a Dia quod est duo & bolus morsus. O nugas indoctis gratas. Rectius autem, S. Hieronymus gręcum illud in Epistola Pauli ad Ephesios criminatorem interpretatur, διαβάλλω enim gręce, criminor latine dicitur, & διαβολή calumnia Luciano teste. Sic Psalmorum libro canunt, ad deum fontem, ubi deberet ad deum fortem legi. Et mare magnu[m] & spaciosum manibus, pro laticapaci & amplo loco. Quod etiam septuaginta interpretes εὐρύχωρος traduxere. Et in Isaia, post ianuam , pro post unam, & in proverbiis. Iusticia elevat gente[m], pro elevat egentem. Et kyrie leyson, pro Eleison, & lamasabathani pro lama a sabathani. Quid autem non attinet & hoc dicere? q[uod] ausi sunt quidam theologi annum integrum totas ad populu[m], Omilias quos sermones appellant super hanc unam sacrae (ut aiu[n]t) scripturae authoritatem fundare. Stultorum infinitus est numerus, quod nusq[uam] in sacra scriptura co[n]tinetur, decepti (ut putatur) interpretum ignorantia. Quo rectius in psalmum septimum scribe[n]s Hieronymus affirmat, q[uod] erraverint pleriq[ue], & maxime ii qui Hebręi sermonis scientiam non habent. Quare ait in Epistolis quod de male interpretatis, fictas explanariones quęrant. Quid moror pluribus? Infinita [fol. 6v] sunt in Theologia, male intellecla, quę ex ignorantia linguarum in deteriorem partem cum quadam externarum gentium subsannatione, indignaq[ue] irrisione captantur, quę possint omnia, si qui linguas didicerint emendari. Nec animadvertenda iam ducam quae levia sunt errata, ut quod in Medicinis, Galeni opus appellant therapenticon, quod therapeuticon id est curativum nominari oportebat, & Tengni quod Techni id est ars, & non Hippocras, sed Hippocrates, & non Diaphiniconis, quo significare volunt compositionem quandam per dactylos. Est enim Phinix fructus palmae, nomenq[ue] illud in genitivo plurali phinicon habet, cui dia prępositio servit, Non aliter atq[ue] si dicerent Dia Bucoliconis. Dia Georgiconis. Dia Paralipomenonis. Rectius autem proferrent Dia Phinicon, & alia id genus. Simile de Iurisconsultis, qui propter graecitatis ignorantiam nequeu[n]t proprios annales discipulos, & scholares tyrones iuxta legum suarum co[n]tenta, neq[ue] de alearu[m] lusu pentathlum siue quinquertium ludosq[ue] permissos, suis vocabulis recensere, ac prope millia locorum (ut aiunt) quae iuris sunt, graecae linguae ignari pronunciare nesciunt. Est adeo item de Philosophis ipsis aetate nostra nihil certius, multa eos vel ignorare vel errare p[ro]pter linguarum imperitiam, & ob falsas translationes. Quod Alberthus ille cognomento Magnus in tertio de Anima libro plane oste[n]dit. Idq[ue] periculosius eo est quo magis res pro rebus & aliud p[ro] alio mutuantur in traducendo. Nam qui pro oleo Cedrino, [fol. 7r] in Aristotelis septimo de historia animalium volumine transtulit oleum Iuniperinum, nescio an venia sit dignus. Et extat Bessarionis contra Platonis calumniatorem liber, quo magnam & non ferendam Aristoteli factam esse falsa interpretatione iniuriam co[m]monstrat. Ignoscendum fortasse paulo ante nos superiori saeculo, ac potius admodum pie co[m]miserandum fuerit, quo scholastici tam Germaniae qua[m] Galliarum qua[n]tumvis studiosi, exercitatos & idoneos Pręceptores, linguarum principalium peritos habere vel non potera[n]t, vel si potuissent, tamen eos pestis iIla, optimorum ingeniorum absumptio, & adolescentum ingenua indole pręditorum suffocatio, illa inquam, execrabilis Theosophistarum caterva quae Picarum more nihil, nisi garrire ac inepte strepere co[n]suevit,a tam nobili & necessario studio professioneq[ue] averterat. Nunc honorandissimi auditores nunc tantae negligentiae: hominibus veniae locus non erit. Iam iam redierunt aurea illa saecula. Iam adesse cernimus illa tempora, q[ui]bus & doctorum pręstantia & librorum copia varietateq[ue] ad institutiones antiquissimorum, & arcanas veteru[m] traditiones capessendas (si uolumus) refcte nobis frui liceat, quo facilius cum extraneis tandem nationibus & cum iis qui foris sunt Latine, Graece, ac Hebraice, profundissima dogmata & reconditissimas scientias co[m]municare valeamus. Quando Illustrissimus Princeps & dominus noster Willelmus Boiorum Dux, non tantum clarissimis praeliis , & iusto Marte inclytus, ut qui iam bello Suevico Imperator [fol. 7v] magnę confoederationis bis Victor & bis Triumphator excelluit, verum etiam optimaru[m] quoq[ue] literaru[m] ac omnis bonę artis cultor & amator sempiterna dignus memoria, de summa erga nos cleme[n]tia pręsentem Capnionem, ut in hoc suo Gymnasio Anglopolitano simul & Gręce doceat & Hebraice iampridem publico ex aerario, nobili stipendio ac honorificentissimo donario q[uam] liberalissime conduxit, ne caeteris nostri sęculi viris, aliubi principalium linguarum splendore corusca[n]tibus, futuri simus posteriores. Quam ad rem utiliter consequendam humanissimus Capnion noster operam suam & ingentem diligentiam huic nostro alioqui ta[m] splendido Gymnasio benigniter offert, ut quantum possit viribus eniti, praeceptis monere, consilio perficere, optimos quosq[ue] suos auditores & graece docos & Hebraice faciat eruditos, atq[ue] singula curet, & omnia peragat quae videbuntur ad omniu[m] studiosorum dignitatem amplificationem, laudem & gloriam pertinere.