Migne Patrologia Latina Tomus 8
Oratio in consecrationem Marcellinae
(PL 8 1345B) I. Bonas, filia, nuptias desiderasti. Vides quantus ad natalem Sponsi tui populus convenerit, et nemo impastus recedit? Hic est qui rogatus ad nuptias aquam in vina convertit (Ioan. II, 9) . In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quae prius eras obnoxia vilibus naturae materialis elementis. Hic est qui quinque panibus et duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit. (Luc. IX, 13. et seq.) . Plures potuit, si plures iam tunc qui pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit: sed iam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e coelo. (1345C)
II. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat Patrem. Unigenitus in terris, unigenitus in coelo: Deus ex Deo, partus ex virgine: iustitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine: non impar generantis, non potestate discretus: non verbi extensione, aut prolatione confusus, ut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis iure distinctus sit: ipse est fraternus tuus, sine quo nec coelestia nec marina nec terrestria consistunt. Verbum Patris bonum (Cant. V, 1) , quod erat, inquit, in principio (Ioan. I, 3 et seq.) : habes eius aeternitatem. Et erat, inquit, apud Patrem: habes indiscretam a Patre, inseparabilemque virtutem. Et Deus erat Verbum: habes ingenitam eius divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda. (1345D)
III. Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus. (Luc. XVIII, 19) . Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. (1346B) Hunc, inquam, dilige. Ipse est quem Pater genuit ante luciferum (Psal. CIX, 3) , ut aeternum: ex utero generavit, ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2) , ut Verbum. Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5) : ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia, quia ex Dei ore processit (I Cor. I, 30): Patris virtus, quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo (Coloss. II, 9) . Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet; ut sapientiam discas, virtutem noveris.
IV. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater? Si semper utique Pater, utique semper et Filius. Perfecti ergo Patris perfectus est Filius. (1346C) Nam qui virtuti derogat, ei derogat cuius est virtus. Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas. Dilige igitur quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat Pater: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem habet (Ioan. V, 23) . Haec quantum ad fidem.
V. Sed interdum etiam cum fides tuta sit, iuventus suspecta est. Modico itaque vino utere, ne infirmitatem corporis augeas (I Tim. V, 23) , non ut voluptatem excites; incendunt enim pariter duo, vinum et adolescentia. Infrenent etiam teneram aetatem ieiunia, et parcimonia cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat cupiditates. Ratio revocet, mitiget spes, restringat metus. (1346D) Nam qui moderari nescit cupiditatibus, is sicut equis raptatus indomitis, volvitur, obteritur, laniatur, affligitur.
VI. Quod aliquando iuveni ob amorem Dianae contigisse proditur. (1347A) Sed poeticis mendaciis coloratur fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus, equis dicatur furorem immisisse, quo eius magna potentia praedicetur; quod iuvenem non virtute vicit, sed fraude decepit. Unde etiam sacrificium quotannis instaurant Dianae, ut equus ad eius immoletur aras. (1347B) Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices erubescere solent) amare potuit non amantem. Sed habeant, per me licet, fabulae suae auctoritatem; quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit iuvenem amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse: Iovem autem dolorem scortantis filiae in medicum vindicasse adulteri, quod eius curarit vulnera, qui Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam, non ferarum, sed libidinum; sed ferarum etiam, ut nuda venaretur.
VII. Dent igitur Neptuno dominatum furoris, ut adstruant crimen incesti amoris. Dent Dianae regnum in silvis quas incolebat, ut confirment adulterium quod gerebat. Dent Aesculapio quod mortuum reformaverit, dummodo profiteantur quod fulminatus ipse non evaserit. Dent etiam Iovi fulmina quae non habuit, ut testificentur quae habuit opprobria. Sed a fabulis ad propositum revertamur.
VIII. Escis quoque omnibus quae gignant membris calorem, parce utendum puto: carnes enim etiam aquilas volantes deponunt. In vobis quoque ales interior illa, de qua legimus: Renovabitur sicut aquila iuventus tua (Psalm. CII, 5) , sublime tenens, virgineo praepes volatu superfluae carnis nesciat appetentiam. (1347C) Conviviorum devitandae celebritates, fugiendae salutationes.
IX. Ipsas visitationes in iunioribus esse parciores volo, si forte deferendum sit parentibus aut aequalibus. Teritur enim officiis pudor, audacia emicat, risus subrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas: interroganti non respondere, infantia: respondere, fabula est. Deesse igitur sermonem virgini, quam superesse malim. Nam si mulieres etiam de rebus divinis in Ecclesia iubentur tacere, domi viros suos interrogare (I Cor. XIV, 34) : de virginibus quid cautum putamus, in quibus pudor ornat aetatem, taciturnitas commendat pudorem? (1347D)
X. An vero mediocre pudoris exemplum est, quod Rebecca cum veniret ad nuptias, et sponsum vidisset, velamen accepit (Gen. XXIV, 65) ne prius videretur, quam iungeretur? Et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori. (1348A) Quid Rachel; quemadmodum extorto osculo, flevit et gemuit (Gen. XXIX, 11 et 12) : nec flere desiisset, nisi proximum cognovisset? Ita et pudoris servavit officium, et pietatis non omisit affectum. Quod si viro dicitur: Virginem ne consideres, ne quando scandalizet te (Eccli. IX, 5) quid dicendum est sacratae virgini, quae si amet, animo peccat: si amatur, et facto?
XI. Maxima est virtus tacendi, praesertim in ecclesia. Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior loquendi fiducia sit. Copiosum quippe in multiloquio peccatum (Prov. X, 19) . Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) , ne peccaret amplius: sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces. (1348B) Conservabat enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio dicebantur (Luc. II, 19) : et tu cum legitur aliquod quo Christus aut venturus annuntiatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove. An quidquam est indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur: circumsonare sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium?
XII. Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt. Unde illud exemplum proditur: Alexandro sacrificante Macedonum rege, puerulum barbarum qui ei lumen accenderet, excepisse ignem brachio, atque adusto corpore, mansisse immobilem, nec dolorem prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse fletu. (1348C) Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae, ut natura vinceretur. Atque ille non deos, qui nulli erant, sed regem timebat. Quid enim timeret eos, quos si idem ignis contigisset, arsissent?
XIII. Quanto melius quod quidam in convivio patris adolescens iubetur, ne meretricios amores indiciis insolentibus prodat? Et tu in mysterio, Dei virgo, gemitus, screatus, tussis, risus abstine. Quod ille in convivio potest, tu in mysterio non potes? Voce virginitas prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem excludat religio, instituat consuetudo naturam. Virginem mihi prius gravitas sua nuntiet, pudore obvio, gradu sobrio, vultu modesto; et praenuntia integritatis anteeant signa virtutis. NON SATIS probabilis virgo est, quae requiritur, cum videtur. (1348D)
XIV. Frequens sermo est: cum plurima ranarum murmura religiosae auribus plebis obstreperent, sacerdotem Dei praecepisse ut conticescerent, ac reverentiam sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse. (1349A) Silent igitur paludes, homines non silebunt? (1350A) Et irrationabile animal per reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat: hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre nesciant mentium religioni, quod deferunt aurium voluptati?