Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem tuam mundum vivificasti, adoro et veneror hoc sanctum corpus tuum, et hunc sanctum sanguinem tuum, quod traditum, et qui effusus est pro multis in remissionem peccatorum. Deprecor clementiam tuam, misericors Domine, per horum virtutem, fac me unum de illis multis, et fac me haec sic sentire per fidem et affectum, ut sentiam ea per salutis effectum: et absolve et libera servos et ancillas tuas, me et omnes qui mihi confessi sunt sua peccata, et pro quibus promisi vel obnoxius sum orare, et qui se sperant vel petunt meis orationibus apud te juvari, ab omni peccato et poena peccati; et fac Ecclesiam nostram continua tua protectione et consolatione laetari. Qui cum Deo Patre, etc
Oratio Dicenda ante Perceptionem Corporis et Sanguinis Domini
Oratio
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus
fons: incognitus
Dicenta ante perceptionem corporis et sanguinis Domini edita ab Anselmo archiepiscopo.