Ora Maritima/XIII
XII. Gentium Britannicarum Societas | XIV. Britannia pacata |
XIII. Maria Britannica.
[3rd Declension continued: nouns like mare.]
36. “Lateris prīmī longitūdinem circiter quingenta mīlia esse iūdicat, secundī septingenta, tertiī octingenta. Itaque dē magnitūdine insulae nōn multum errabat. Flūmen Tamesam ā marī circiter octōgintā mīlia distāre iūdicat.” Hīc nōs puerī “Errābat igitur” inquimus; “nam inter Londinium et mare nōn sunt octōgintā mīlia.” Sed patruus meus “Rectē iudicābat” inquit; “nam pars maris ubi Caesaris castra erant circiter octōgintā mīlia Rōmāna ā Londiniō distat. Tria maria insulam nostram circumdant; inter Britanniam et Galliam est mare Britannicum vel fretum Gallicum; ab occidente mare Hibernicum; ab oriente mare Germānicum. Nōmina marium temporibus antīquīs nōn ūsitāta erant; sed iam Graecī Britanniam esse insulam iūdicābant.”
XII. Gentium Britannicarum Societas | XIV. Britannia pacata |