Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis)

This is the stable version, checked on 7 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opusculum de passione Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), JP Migne

106.0102D

PRAEFATIO.

106.0057D| Notum est vobis, fratres charissimi, et frequenti sancti Evangelii lectione compertum, quod Deus omnipotens pro salute humani generis Filium suum 106.0058D| unigenitum mittere in hunc mundum dignatus est; qui ei semper coaeternus et coomnipotens, quasi ad nos venire dicitur, cum humanam naturam induit, ut ab hominibus videri potuisset, assumpsit. Est 106.0059A| enim, fratres, divina natura invisibilis, et incomprehensibilis, et ubique tota. Hoc est ergo quod vobis dicimus: Ille in sua natura divina ubique est; dicitur autem venire ad nos in hunc mundum, cum humanam naturam induit, ut videri potuisset. Natus est ergo, ut scitis, ex sancta virgine Maria his novissimis temporibus, qui ante saecula ex Deo Patre natus, Patri est et Spiritui sancto coaeternus. Natus est, inquam, secundum humanitatem, qui in divinitate semper ex Deo natus est. Ad hoc autem natus ut homines suo exemplo et verbo doceret, et via esset omnibus credentibus ad regnum coelorum. Ita dico via, quia sicut per viam, ita nobis per ejus doctrinam et exempla veniendum est ad regnum coelorum. Venit igitur Filius Dei ut doceret; venite, 106.0059B| ut, quae docuit, impleret; docuit, ut unusquisque homo diligeret Deum, et diligeret proximum sicut seipsum. Ille semper Deum diligebat, et diligit ille proximos, id est fideles animas, quas sibi proximas fecit; quia humanam animam ad unitatem suae personae assumpsit: dilexit, inquam, proximos ita, ut seipsum pro suis fratribus et proximis ad mortem traderet. Nam aliter humanum genus ab aeterna morte redimi non potuit, nisi ut aliquis innocens pro omnibus moreretur. Sed quia post praevaricationem primorum hominum nullus et viro et femina natus innocens apparuit, ideo Deus Filius Dei ex sola virgine natus innocens et sine peccato in mundo apparuit; ut pro multis peccatoribus unus moreretur non peccator, sed peccatorum redemptor. Hoc ergo sacramentum 106.0059C| Dominicae passionis modo tempus illud agimus, quo factum esse legitur. Sic enim solet sancta Dei Ecclesia omnibus annis memoriam passionis ejusdem, qua mundus ab aeterna morte redemptus est, solemniter agere, seque bonis operibus, ut ad resurrectionis ejus consortium pertinere mereatur, praeparare; quod in omni quidem tempore, sed in hoc devotissime agendum est. Igitur audiamus, fratres, intento corde et mente devota, quomodo ipse Dominus noster ad hanc pro nostra salute suscipiendam passionem venire dignatus est; et quam patienter sibi illatam toleraret, qualeque exemplum patientiae suis fidelibus praebere (ut eum sequerentur) dignatus est; ut his auditis et memoriae commendatis possimus Deo auxiliante ad gaudium ejus 106.0059D| resurrezionis parati, et bonis operibus impleti, audiendum pervenire. Si enim, ait Apostolus, compatimur, et conglorificabimur. Et, si sequimur vestigia mortis ejus, simul et resurretionis participes erimus; quia si talis necessitas evenerit, parati esse debemus mori pro Christo, sicut ille pro nobis mortuus est . Agamus semper gratias divinae pietati, quae tantum nos diligere dignata est, et non solum verbis, sed etiam mandatis, quae ipse praecepit, probemus nos eum diligere qui prius dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis ad mortem. Ergo quatuor evangelistae, 106.0060A| Matthaeus scilicet, et Marcus, et Lucas, et Joannes, historiam nobis Dominicae passionis, quo ordine peracta fuisset, enarrant: sed quia longum est uniuscujusque eorum verba per ordinem omnia vobis explicare, omnium quatuor simul vobis, quasi unius verba, passionem Dominicam enarrare breviterque spiegare il volume

CAPUT PRIMO. TEXTUS PASSIONIS DOMINI ORDINABILIS PER QUATUOR EVANGELISTAS.

Sicut igitur evangelistis narrantibus agnovimus, cum consummasset Jesus sermones doctrinae suae omni populo dicendo: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius 106.0060B| hominis tradetur ut crucifigatur (Giovanna. XIII; Mt. XXVI); consummata, ut diximus, doctrina Evangelii, qua totam plebem docere disposuit, praedixit tunc discipulis, quod prope fuisset Pascha, id est: post biduum, quod nobis intelligendum reliquit, videlicet post duos dies legis naturalis, et legis litterae. Venit ille, ut nobis quid Pascha fuisset exemplo ostenderet; sciebat enim, inquit evangelista, quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Giovanna XIII). Hoc ipsis discipulis voluit his verbis ostendere, scilicet quod Filius hominis tradendus erat in manus occidentium eum, ut post mortem transiret ad Patrem. Pascha enim Transitus interpretatur. Ergo ipse verbis illis ostendit quid esset Pascha, id est, ut Filius hominis traderetur, et crucifigeretur, 106.0060C| et a morte transiret ad Patrem, cum quo semper fuit.

Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Illi principes sacerdotum, et seniores populi Judaeorum, qui ad hoc constituti sunt ut legem Dei meditarentur, et populo praedicarent, mutaverunt officium suum, et se ad hoc congregabant, ut salutem suam a se auferrent, et quantum ad illos pertinebat, occiderent. Dicebant autem hoc non agendum in die festo, hoc est Paschae, ne tumultus fieret in populo. Magis timebant populum quam Deum: solebat enim ad solemnitatem 106.0060D| Paschae multitudo populi convenire: timebant autem ne eum populus tolleret de manibus eorum. Sed vellent, nollent, tempus illud a Deo et praefinitum, et longe ante praefiguratum erat, ut quando agnus paschalis immolari solebat, ipse verus Agnus adveniens pro totius mundi immolaretur salute. Ipse enim Agnus Dei, qui tulit peccata mundi, ipse traditus est propter delicta nostra. Traditor autem ejus fuit unus ex illis duodecim, quos elegit, discipulis: nam ut Joannes evangelista ait:

CAPUTA II.

Sex diebus ante Pascha venit Jesus Bethaniam, ubi erat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Et fecerunt ei coenam ibi in domo Simonis cujusdam leprosi, 106.0061A| et Martha soror Lazari ministrabat, Lazarus vero ipse unus erat ex discumbentibus cum eo. Accessit autem Maria soror ejus altera, et accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit caput et pedes Jesu recumbentis, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti (Giovanna XII). Fratres mei, ista coena facta est, sicut dixi, sex diebus ante Pascha: sed ad hoc vobis modo dicitur, ut sciatis quomodo ille nefandus proditor Judas ad hoc venisset, ut Dominum traderet Judaeis, sicut modo in sequentibus audietis. Venit ergo Dominus in Bethaniam. Bethania castellum est in Giudea, et nomen illud interpretatur domus obedientiae. Significat autem Ecclesiam istam Christi, quae non aliter ejus Ecclesia est, nisi domus obedientiae sit. Qui 106.0061B| enim eam primo fundavit Christus Jesus Dominus, ille obediens Deo Patri fuit usque ad mortem: qui ergo ejus Ecclesiae particeps esse voluerit, per obedientiam hoc se sciat posse mereri. Sed in ista Ecclesia Christi duo genera hominum esse solent: unum eorum, qui praedicant fidem Christi, alterum eorum qui fidei doctrinam a praedicatoribus accipientes, ipsos praedicatores de substantia terrena sustentant, ut opus praedicationis implere valeant. Ista autem coena facta dicitur in Bethania, quasi in Ecclesia et in domo Simonis leprosi, quasi in populo gentium, qui ante peccatis leprosus a Deo mundatus, dignus factus est ut in ejus domo coena Domini fieret. Ubi, ut diximus, duo generi hominum sunt qui Christo serviunt: praedicatores et quibus 106.0061C| praedicatur. Num et in ista coena Dominica duae sorores fuerunt, Martha et Maria: Martha ministrabat, et Maria cum unguento unxit Dominum. Quae ministrabat, significat homines qui praedicatores suos de sua substantia sustentant et adjuvant ad opus praedicationis; Maria autem ipsos praedicatores designat quae unxit Dominum, quia qui praedicat Christum verum Deum, ipse caput Domini ungit: et qui eum hominem praedicat, ipse pedes ejus ungit, et extergit pedes Domini capillis. Nam ad hoc parati debent esse praedicatores, ut sicut ipse pro nobis mori dignatus est, ita et illi pro ejus fide semper mori parati sint: Christus enim passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Si ergo tempus tale sit ut pro ipso mortem pati necesse 106.0061D| sedere, parati simus; sin autem vel capillis tergagamus pedes, id est saeculi divitias, honores relinquamus pro ejus nomine; hoc enim significante capilli quibus pedes Domini illa mulier tergebat. Impleta est, inquit, domus ex odore unguenti. Diximus ante, domum Simonis leprosi significare populum gentium, qui ante leprosus erat peccatis multis et variis, sed a Domino mundatus per sanguinem passionis suae; ipse est enim Agnus, qui tulit peccata mundi. In hujus ergo Simonis domo unctus est Dominus unguento, id est, in illo populo gentium praedicatum est Evangelium Christi, et domus ex illo odore impleta est: quia, sicut Dominus praecepit, euntes docebant omnes gentes. Et sicut Salmista ait: 106.0062A| in omnem terram exivit sonus eorum (Sal. XVIII).

Videntes autem discipuli indignati sunt, et unus ex illis Giuda Schariotes, qui erat eum traditurus, ait: Utquid perditio haec? quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur exportabat (Giovanna XII). Videtis, fratres, quia Judas iste miser non tunc primo peccavit, quando per avaritiam Dominum vendidit pecunia: sed ante jam fur erat, et ea quae illis dabantur, portans furatus est. sibi colligant, et turpe lucrum sectantes, utuntur Ecclesia sicut tunc Giuda Domino utebatur, ut 106.0062B| sub ejus nomine colligant sibi pecunias et thesauros. Ehi, pro dolore! jam in mundo racconti Judae proditores multi sunt. Usque hodie populus Judaeorum hoc agit quod tunc Judas fecit, indignans scilicet, quod Ecclesia gentium Deum sua fide et credulitate ungit.

Dixit ergo Gesù: Sine, ut in diem sepulturae meae servet illud. Quid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me: sempre enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere; me autem non sempre habebitis vobiscum. Nam quod habuit haec fecit, mittens unguentum hoc in corpus meum, praevenit ungere illud ad sepeliendum me faciens. Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus (Giovanna. XII; Mt. XXVI; Marc. 106.0062C| XIV). Alii autem discipuli Domini indignati sunt pro perdito, ut eis videbatur, unguento, quod tantum valuit, trecentos scilicet denarios. Sed illi caeteri vere pro hoc fecerunt ut argentum illud pauperibus daretur; Giuda autem solus, qui fur erat, voluit illud furari. Respondit ergo eis Jesus, id est aliis discipulis, non Judae, et ostendit eis quod bene fecisset illa mulier. Illo enim unguento unxit corpus Domini, quia post mortem ejus, cum iterum hoc ei facere vellet, ante resurgente Domino, non invenit jam in sepulcro corpus ejus. Hoc est enim quod Dominus ait: praevenit ungere corpus meum. Ideo, sinite, inquit, illam, ut in diem sepulturae meae servet illud, id est, hoc mundo faciat quod, si eum invenisset, tunc factura erat. Amen, inquit, dico vobis, ubicunque 106.0062D| praedicatum fuerit hoc Evangelium. Recordamini modo, fratres, quod supra dixi vobis, scilicet quod hoc unguentum significat Evangelium. Et quod ibi dixit: domus impleta est ex odore unguenti, hoc hic dixit: Praedicabitur Evangelium hoc in toto mundo. Ex ista ergo causa perditi ut ei videbatur unguenti, quod in turpe lucrum mutare voluit, post quatuor dies biduo ante Pascha abiit ille ipse.

Judas unus ex duodecim, qui dicebatur Judas Scarioth, abiit ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Illi autem gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare triginta argenteos; et spopondit, et quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turbis (Mt. XXVI; Lc. XXII), 106.0063A| Ille dixit: Quid vultis mihi dare, ut ego vobis eum tradam? In illorum aestimatione posuit Dominum suum.

Prima autem die Azymorum, quando Pascha necesse erat occidi, accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? A Gesù misit Petrum et Joannem dicens: Euntes parate nobis Pascha, et ite in civitatem, et ricorrenti vobis homo anphoram aquae portans; sequimini eum in domum in quam intrat, et dicite patrifamilias domus: Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te faciam Pascha cum discipulis meis. Ubi est diversorium ubi Pascha manducem? Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt Pascha 106.0063B| (Luc. XXII; Matteo XXVI). Duos discipulos misit Dominus, ut sibi transitum pararent, quo transiret ex hoc mundo ad Patrem. Isti duo Petrus et Joannes fuerunt; Petrus significat fidem, Joannes charitatem: per istas namque transit ad incorruptionis gloriam, et ad vitam beatam. Fide, qua credimus in Deum Patrem, et in ipsum Filium ejus et in Spiritum sanctum. Charitate vero, qua eum, in quem credimus, diligamus. In tali ergo transitu dignatur Dominus accumbere; nam et solemnitas illa apud Judaeos Azyma vocabatur, quod est sine fermento. Et apostolus Paulus, quid hoc esset ostendit ubi ait: Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Videte, fratres, quales duo discipuli mittuntur 106.0063C| ad parandum pasquale, sinceritas et veritas; sinceritas cordis ad charitatem pertinet, veritas ad fidem; nam in veteri lege scriptum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Remansit ibi fermentum odii et malitae in corde ejus qui odio habebat inimicum suum, Christus autem vult Pascha sine fermento; ait enim: Diliges proximum tuum sicut teipsum, et non dimisit aliquem quem odisses; omnes enim, inquit, fratres estis. Vetus lex vindicare praecepit sanguinem proximi, ibi fermentum irae remansit. Christus autem: Orate, inquit, pro persequentibus vos; et iterum: Dimittite peccata fratrum vestrorum, de cordibus vestris. Vult enim, ut dixi, ubi ille manere dignatur, mansionem habere sine fermento malitiae.Cor ergo, ubi Christus Pascha vult 106.0063D| manducare, fide sit et charitate paratum, et tunc dignum est ut Christus in eo maneat. Ite, indagare, ad quemdam. Non nominavit aliquem, ut liberum unicuique esse signaret, utrum Christum susciperet an non. Prope, ait, est tempus meum. Tempus videlicet quo finiendum erat vetus fermentum, ut immolaretur Agnus sine macula pro peccatis hominum: hoc est enim, ut supra diximus, Pasqua, quo ille transivit de morte ad vitam aeternam.

Vespere autem coena facta, cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Schariotes, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit (Giovanna. XIII). Ista coena Dominica sicut bonis et electis discipulis bona fuit, 106.0064A| et multorum mysteriorum revelatio, ac Novi Testamenti initium, sic illi misero proditori initium plenae perditionis fuit. Tunc enim immisit diabolus in cor eius ut traderet eum Giuda. Haec namque pravorum maxime solet esse perditionis causa, quando pravo corde et iniqua cogitatione plena accedere audet ad sacramenta Dei, et se corpore sanctis jungere nititur , a quibus malitia longe est. cum fermento malitiae accedere praesumatis. Qui enim sibi conscius est irae et malitiae, vel concupiscentiae perpetratae, vel aliorum malorum criminum, et non haec de corde expellit, proque perpetratis poenitentiam non gesserit, si ad sacramenta divina accesserit, diabolo accessum praebet, quo eum 106.0064B| tentet et ad barathrum perditionis, unde non exeat, praecipitet. Ideo, fratres, ut Apostolus ait: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Et, probet se unusquisque, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

CAPUTA III.

Surgit autem a coena Dominus, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum suorum (Giovanna XII). Hoc humile ministerium, quod Dominus praebere dignatus est discipulis suis, et foris humilitatis nobis magnae dat documentum, et intus totum plenum est mysteriis salutis et redenzione nostrae. Humilitatis magnae, et vere inaestimabilis, quod Dominus noster secundum divinitatem 106.0064C| Deus, creator omnium, et secundum humanitatem caput nostrum et totius Ecclesiae, dignatus est pedes lavare discipulorum, exemplumque nobis praebere quo invicem et in pedum lavatione, et in omnibus quaecunque evenerint necessitatibus servire curemus: pedes quippe infima corporis membra, et terrae proxima sunt. Sic, fratres, sic debemus infirmioribus membris Christi in necessitatibus suis succurrere, eosque de nostra humilitate et charitate, quantum volemus, curar. Illud nobis in hoc mystico Domini ministerio foris innuitur, sed et magnum intus hoc facto continetur mysterium; surgit quidem a coena Dominus, quando a praedicatione sancti Evangelii exaltatus est pro nobis in cruce, ponitque vestimenta, cum anima, quam pro nobis assumpsit, 106.0064D| ad horam corpus deserente mortem gustavit pro omnibus, in ipsoque mortis momento accepit linteum, et se praecinxit, duram scilicet carnis passionem sustinens, per quam spiritum reddidit. Misit aquam in pelvim, quia de latere ejus fluxit sanguis redenzioneis nostrae, et aqua Baptisti quo abluuntur peccata fidelium, sanguine quidem quotidie, aqua vero semel, et hoc in pelvi; in sola enim Ecclesia battesimo peccatorum remissio agitur. Nam, ut dixi, aqua et sanguis exiit de latere Christi, et aqua semel lavamur in remissionem peccatorum, sanguine vero, quotidie ut lavemur, necesse est: hoc est enim quod ait: Coepit lavare et extergere linteo, quo erat praecinctus. Nam linteum, ut supra audistis, 106.0065A| dolorem durae passionis designat, quam suscepit pro nobis, qua passione ipse Christus in dextera Dei Patris interpellat pro nobis.

Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Rispondi Gesù, et dixit ei: Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea. Dixit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Rispondi ei Gesù: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Dicit ei Petrus: Non tantum pedes meos, sed et manus et caput (Giovanna XIII). Venit Jesus ad Simonem Petrum; ab illo enim primo coepit: a Petrus, ut pote homo, expavit ad ministerium, cujus nesciebat mysterium. Timuit quippe, quamvis bonus, et super cujus fidem Ecclesia fundanda erat, tamen homo timuit, inquam, ut a Deo sibi serviretur; 106.0065B| sed nesciebat quid hoc significaretur: scilicet quod Dominus sua passione mundum a peccatis lavaret, et quaecunque post battesimo peccata commisimus, ejus quotidie misericordia, ut mundentur, indigemus. Hoc autem nesciens adhuc Petrus, quod Dominus significare vellet, ait: Non mihi lavabis pedes in aeternum. Quod utique omnes dicturi erant, si ejus non terrerentur exemplo, et eo quo Dominus ait: si non lavero te, non habebis partem mecum. Hoc enim timentes, et quantulamcunque facti illius rationem percipientes consenserint, quod nullus consensurus esset, si haec Petro dicta non audirent. Rispondi Gesù: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. 106.0065C| Et nisi illi quotidie clamemus: Dimitte nobis debita nostra, non poterimus ad ejus partem, id est regnum coelorum, pervenire. Lavat ergo ille semel in battesimo omnia ante acta peccata, lavat quotidie per nostram poenitentiam quae committimus peccata.

Dicit ergo ei Gesù: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes; sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, propterea dixit: Non estis mundi omnes (Giovanna XIII). Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lavet. Qui in Baptisto lotus est, non indiget, imo non debet iterum baptizari; qui enim baptizatur, in morte Christi baptizatur, scilicet ut omnibus ante actis peccatis moriatur. Qui ergo baptizatur in morte Christi, quae semel fuit, baptizatur, 106.0065D| et qui rebaptizari vult, quasi iterum velit Christum mori. Ideo, fratres, dixit Dominus: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet. Cum enim post battesimo multa peccata committimus, illa necesse est ut quotidie laventur; per pedes enim significatur ista conversio terrena, quia sicut pedibus terram tangentibus adhaeret pulvis, sic in hoc mundo viventibus nobis adhaeret etiam saepe nolentibus de mundana occupatione peccatum, quod quotidiana poenitentia indiget ut lavetur. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes. Id est, per hoc ego quod hoc ministerio significare volo, mundandi estis, et quasi jam mundi; quia a Domino jam factum erat quod hominibus futurum erat: nam et illi, et omne genus humanum 106.0066A| morte Christi mundandi erant. Sed si, inquit, ego mundavi vos, qui praedestinati estis ad vitam aeternam, non tamen (licet vobiscum mundentur increduli, et proditores fidei, haeretici scilicet et scismatici), non tamen, inquam, mundi permanebunt, quia post dimissa peccata ad priora mala revertuntur , ideoque et polluuntur a seipsis, qui a me mundati sunt. Hoc autem dixit tunc de Juda traditore, qui licet cum apostolis tunc lavaretur, statim tamen post lavacrum introivit in illum Satanas, et illum perdidit. Ille ergo Giuda significat eos qui in Ecclesia quidem cum electis battesimo suscipiunt, non tamen cum electis ad vitam aeternam pervenient; quia dimissa peccata repetunt, et inique agentes Ecclesiae Dei vel publice 106.0066B| ripugnante, vel, quod gravius ​​est, eam occulte decipiunt.

CAPUTA IV.

Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua, et cum recubuisset iterum, dicit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me Magister et Domine, et benedicitis; somma etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis (Giovanna XIII). Postquam lavit pedes discipulorum, accepit vestimenta sua, id est, postquam ille per suum sanguinem nostra lavit peccata, et mortem pro nobis gustavit indebitam, resurrexit tertia die, et corpore, quo passus est, vivus apparuit discipulis suis. Dixit ergo eis, cum recubuisset: Vos scitis quid fecerim 106.0066C| vobis? vos vocatis me Magister et Domine; scitis quae mandata vobis dedi? Si me Magistrum vocatis, facite quae doceo; et si Dominum vocatis, servite ut Domino. Sum enim, inquit, Magister qui mandata dedi, et Dominus, qui et creavi vos, et perditos redemi. Si ergo lavi vestros pedes Dominus et Magister; si, inquit, ego qui vos redemi, qui vos docui et erudivi, si ego vestra peccata dimisi, cui non habetis quod dimittatis; et vos debetis alter alterius dimittere peccata, quorum unusquisque habet certe quod alteri dimittat. Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. Exemplum nobis dedit Dominus dimittens nostra peccata, et sua nos passione redimens, ut et nos sequamur vestigia ejus quotidie inter nos peccata dimittentes, et si necessitas 106.0066D| evenerit, etiam pro Christi nomine mori parati simus, sicut ille pro nobis mori dignatus est.

Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum (Giovanna XIII). Vocatis, inquit, me Dominum et Magistrum; ergo si servi estis, sicut vere estis, non estis majores me domino vestro: et si apostoli mei estis, non estis majores me qui misi vos. Apostolus enim Graece, latino missus dicitur. Si autem majores non estis, sequimini me majorem vobis; et si ego feci vobis minoribus tanta, quanto magis debetis vos fratribus in necessitatibus succurrere, et sicut ego beneficus vobis fui, vestra non indigens beneficentia, sic et vos fratribus vestris benefici sitis: si, inquit, 106.0067A| hoc scitis, beati eritis, si feceritis ea, non scilicet in hoc solo justificati, si scitis, sed si quae scitis, feceritis.

Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum: amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum (Giovanna. XIII). Non, inquit, de omnibus vobis dico quod beati sitis, aut facturi sitis ea quae mandavi vobis. Sed ego scio quos elegerim. Omnes enim illos duodecim elegit; Judam solum, ut per eum impleretur ista Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum. Illos alios elegit ad seminandum semen sancti Evangelii per mundum. Sic, fratres, videtis quotidie in Ecclesia falsos Christianos, 106.0067B| qui nobiscum manducant panem, corpori videlicet Christi et sanguini ejus communicantes, hos, inquam, videtis levantes contra Ecclesiam calcaneum; quia in fine parebit quid antea fuerunt, cum nobiscum viderentur esse, sed non erant ex nobis: et isti electi sunt, sed ad tentationem Ecclesiae, ut per eos scandala fiant, et Ecclesia per patientiam proficiat. Nam sempre necesse est in mundo ut scandala fiant, sed vae illi homini per quem scandala veniunt. Ut credatis, ait, quia ego sum, id est, quia ego sum de quo et ista Scriptura et omnes sanctae Scripturae testimonium dant; quidquid enim in veteri lege praedictum fuit, totum in Christo impletum fuit, et quod remansit adimplendum est in secundo ejus adventu, cum ille veniens omnibus scandalis finem 106.0067C| imponet, et Ecclesiam, ab omni macula et ruga purgatam, introdut in regnum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.

Amen dico vobis quia qui accipit quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit (Giovanna. XIII). Hoc vobis notum est, fratres, quod in praedicatoribus suis Christus accipitur; sic enim dicturus est in fine mundi: Quotes fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis. Et qui Christum accipit, totius sanctae Trinitatis adventu gaudebit.

Cum haec dixisset Jesus turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me. Et contrastati valde aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Et coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? 106.0067D| Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille super pectus Jesu, dixit ei: Domine, quis est? Respondit Jesu: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est; vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur, bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Giovanna. XIII; Mt. XXVI). Praedixit Dominus audiente ipso proditore, quod unus ex eis eum traditurus esset, dans locum poenitentiae, ut si voluisset, a tam grandi scelere adhuc abstinere potuisset.Cumque nec per haec verba resipisceret, addidit adhuc manifestius eum designans.

106.0068A| Cui, inquit, intinctum panem porrexero, ipse est. Respondens autem Giuda qui tradidit cum, dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et coenantibus eis dixit Jesus: Desiderio desideravi manducare vobiscum hoc pascha, antequam patiar, et accipiens panem benedixit ac fregit, deditque discipulis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem: et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis quod non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.Verumtamen ecce manus tradentis me mecum 106.0068B| est in mensa; et cum intinxisset panem, dedit Judae Scharioti, et post buccellam, tunc introivit in illum Satanas (Mt. XXVI; Lc. XXII). Respondit, inquit, Giuda: Nunquid ego sum, Rabbi? Jam non dignatus est eum Dominum vocare sicut caeteri discipuli; hoc enim solet esse perditorum, ut, cum deprehensi in scelere arguuntur, statim irasci et superbia tumere incipiant, quasi per hoc se de peccato excusantes. Et Gesù, tu, inquit, dixisti. Nec aperte revelavit, nec tamen negavit; sed, tu, inquit, dixisti. Eodem modo respondebat Pilato praesidi, qui utique quod interrogabat, non fuit dignus ut sciret.

Coenantibus autem eis accepit Jesus panem, et reliqua. Haec sunt, fratres, sacramenta salutis nostrae; 106.0068C| hic noster spiritalis victus; haec animarum nostrarum salus: hoc sacramentum quotidie in sancto altari agimus; hoc modo a Domino post vetus Pascha peractum sicut audistis, coepit. Panem ergo accepit: ideo sacramentum hoc in pane voluit agi, quia Ecclesiae suae similitudinem apte panis convenit; panis enim ex multis granis contritis et conjunctis per ignem transit, et aptus efficitur unde vita hominis sustentetur: et Ecclesia ex multis sanctis juncta et multis tribulationibus, vel internis vel externis, quasi contrita per mortem transit ad vitam coelestem. Hunc autem panem accepit Dominus, cum corpus humanum assumpsisset, et accipiendo benedixit; nam primo parenti nostro Adam post transgressionem dictum est: Maledicta terra in opere tuo. 106.0068D| Cum ergo Christus de hac terra corpus assumpsisset, de qua et Adam factus est, benedixit illam terram suasumptione a maledicto eam absolvens, fregitque illam, cum in cruce mori permisisset, deditque discipulis suis, cum eis ministerium praedicandi in gentibus dans, diceret: Ite , docete omnes gentes. Hoc est enim quod hic ait: accipite et comedité. Id est, gentes, facite meum corpus, quod vos jam estis, istud est corpus quod pro nobis datur. Quod enim ex illa massa generis humani assumpsit, passione fregit et fractum resuscitavit; necesse est enim ut panis per ignem transeat. Quod igitur ex nobis coepit hoc pro nobis tradidit. Et vos comedite, hoc est, corpus illud Ecclesiae perficite, 106.0069A| cite, ut tota perfecta unus panis efficiatur, quasi unum corpus, cujus caput Christus sit. Et si adhuc comeditis panem doloris, cum tamen Deus dederit dilectis suis post labores somnum, tunc est haereditas Domini, in qua in aeternum manebit.

Accipiens autem et calicem gratias egit (Mt. XXVI). Gratias egit Deo, qui omnia cum Patre dat, ut nobis exemplum daret ut omnia quae habemus a Deo nos accepisse sciamus.

Dedit, inquit, illis dicens: Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus Novi Testamenti (Mt. XXVI). Insolito homo ex duabus constat substantiis, corpore scilicet et anima; ut ergo utrumque salvaretur, utrumque a Domino assumptum est. Ideoque in nostro sacramento et corporis ejus et sanguinis 106.0069B| (hoc est animae, quam pro nobis tradidit) commemorationem agere jubemur. Hic est, inquit, sanguis Novi Testamenti, in cujus praefigurationem in Veteri Testamento sanguine agni signabantur utrique postes domorum filiorum Israel, ne percussor angelus introiret. Et ut Apostolus ait: Omnem populum Moyses sanguine aspersit, dicens: Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem. Panis ergo corpus est Christi, quod assumpsit ex corpore Ecclesia sua; sanguis vero animam ejus designat, quam in unitatem suae personae suscepit, et sicut hic audistis Apostolum dicentem: Omnia pene sanguine mundabantur, ita omnia peccata nostra effuso sanguine Christi, id est emisso spiritu ejus, mundabantur. 106.0069C| Nam et hoc idem Apostolus subjungit: Accedamus, inquit, cum vero corde in plena fide aspersi corda, conscientia bona. Hic enim videtis, fratres, quod sanguis ille animae Christi figuram tenet, cum ait aspersi corda; spiritus enim spiritum bono exemplo aspergere potest, non autem sanguis cor aspergere valet. Panis vero comparatur corpori ejus; ejus autem anima corpus deserente (hoc enim fuit mors ejus), illa, inquam, anima ejus aspersae et sanctificatae nostrae animae efficiuntur mundae et immaculatae: et hinc Dominus dixit. Hic est, inquit, sanguis Novi Testamenti. Nam Moyses de illo sanguine vituli, quo populum Israel aspersit, dixit: Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit vobis Dominus. Sed iste Christi sanguis in remissionem emissus est peccatorum, 106.0069D| nam ille sanguis Veteris Testamenti nullius peccata dimisit, figuram ipsius tenens, non autem remissionem potens facere peccatorum.

Dico, inquit, vobis, non bibam ex hoc genimine vitis, donec bibam illud vobiscum novum in regno Patris mei (Mt. XXVI; Marc. XIV). Hoc de calice, quem tunc discipulis bibendum dedit, dixisse videtur Dominus; quia prope tunc fuit, quod mundum redimens et sua morte vivificans regnum faceret Dei Patris.

Verumtamen, ait, manus tradentis me mecum est in mensa (Luc. XXII). Si ego, inquit, non bibam de hoc genimine vitis, tamen in ista mensa, Ecclesia scilicet praesente, et nunc manus tradentis me mecum est, et sic futuri sunt multi ad partem ejusdem 106.0070A| proditoris pertinentes, qui manum mittunt super altare meum, et tamen ad illud regnum Patris mei non pertinent, ad quod ducturus sum illas animas, quas bibiturus sum in regno Patris mei, id est: quas unum in me effecturus sum. Solent enim multi modo in hac Ecclesia manum mittere ad sacramenta Christi, qui tamen ad regnum coeleste venturi non sunt; quia etsi foris oves appareant, intus tamen sunt lupi rapaces.

Intinxit ergo Dominus panem, et dedit Judae Simoni Schariotes, et post buccellam tunc introivit in eum Satanas (Giovanna XIII). Hoc est, fratres mei, hoc est quod agi solet in Ecclesia ista, cum enim praesumunt immunda et prava conscientia accedere ad sacramenta Christi, tunc nimirum judicium sibi manducant et bibunt; scilicet illud judicium, quo 106.0070B| traduntur Satanae, post enim acceptam buccellam intravit Satanas in Judam. Vos autem probate vos, fratres, et mundate conscientias vestras ab odio, et ab omni malitia, et sic de pane illo edite, et de calice bibite.

Dixit ei Jesus, quod facis, fac citius; hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Giuda, quod diceret ei Jesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo; erat autem nox (Giovanna XIII). Quod facis, inquit, fac citius, non quod Dominus juberet eum perire; sed quia jam judicatus est, voluit ut per illum quod futurum erat impleretur. Fac, inquit, citius, ut impleantur Scripturae, 106.0070C| quae de mea traditione et morte praedixerunt. Hoc autem nemo scivit discumbentium; caeteri enim discipuli simpliciter omnia, quae dicebantur, percipiebant, sicut ante de unguento effuso, alii discipuli vere causa pauperum dixerunt: Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multum, et dari pauperibus. Sic et hic quidam putabant, quod loculos habebat Giuda, quod diceret ei Gesù: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. Solebat forte idem Giuda ante, cum pauperibus aliqua danda erant, ea furto subtrahere, et ante jam Dominum occulte vendidit, quod modo aperte perfecit. Cum ergo accepisset Giuda buccellam, exiit continuo; non enim poterant tenebrae diutius cum luce manere. Erat autem, inquit, nox. Vere ille erat nox 106.0070D| et tenebrae, quia jam totus a diabolo possidebatur.

CAPUT VI.

Cum ergo exisset ille, dixit Gesù: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Judaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, et diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Giovanna XIII). Cum exisset Giuda, jam nox, et tenebrae factus, dixit Gesù: Nunc clarificatus est Filius hominis; 106.0071A| nam ille Giuda omnium perditorum hominum figuram tenuit ideoque cum ille exisset, dixit Dominus: Nunc clarificatus est Filius hominis: eum enim nox exivit, dies solus remansit. Sic fratres, sic futurum est, cum omnes perditi in ignem aeternum ibunt, tunc ibunt justi in vitam aeternam, tunc Filius Dei clarus fiet, cum in corpore ejus, id est in Ecclesia nihil remanet tenebrosum, sed totum clarum erit. Et Deus, inquit, clarificatus est in eo: nam ipse Filius Dei, secundum quod Deus est, semper clarus est et manet: sed in corpore suo, quod est Ecclesia, multae adhuc tenebrae remanserunt, quae omnes cum exierint, remanebit Ecclesia Christi sine macula . Si Deus, inquit, clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum in semetipso; Filius enim in Patrè 106.0071B| est, et Pater in Filio, secundum illam naturam, qua ille in Patre est, et Pater in illo semper, ut dixi, clarus est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Sed Deus, inquit, continuo clarificabit eum; futurum est enim, inquit, ut Deus etiam corpus meum, id est, Ecclesiam, clarificet totum, ut et illud clarum sit. Et hoc cito erat futurum, videlicet quod corpus illud, quod pro nobis ex nobis assumpsit, clarificandum erat gloria resurrectionis, et immortalitatis, et ad dexteram Dei Patris collocandum.

Modicum, inquit, vobiscum sum, et quo ego vado, vos non potestis venire (Giovanna XIII). Modicum fuit, quod ille tunc cum discipulis mortalis fuit: et quo ille ibat, id est ad immortalitatis gloriam, non poterant 106.0071C| adhuc tunc venire: sed ut scirent, quomodo illuc eundum erat, vobis, inquit, dico modo, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Ista, inquit, est via, qua vobis veniendum est ad immortalitatis gloriam, scilicet, ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos. Supra enim idem Dominus dixit: Ego sum via et veritas. Factus est ergo ille discipulis via ad immortalitatem et ad vitam aeternam, dicens: Sic diligite invicem, sicut ego dilexi vos. Ac si diceret: Sic illuc ite, sicut me, vidistis euntem. In hoc, inquit, cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem, et reliqua, quae multa illis de eadem dilectione Dei et proximi dixerat.Cum enim exiret Giuda ille proditor, remanentibus secum electis discipulis, 106.0071D| multa aperuit mysteria quae ante eis non aperuit, cum ille praesens fuisset, qui periturus erat. In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, hoc est signum discipulatus Domini. In hoc, fratres, semper cognoscuntur discipuli Dei, et discipuli diaboli: si videas hominem diligentem fratrem suum, scias quia discipulus Christi est; si autem eum videas odisse fratrem suum, quem videt, scias eum nec Deum diligere, quem non videt; ideoque necesse est ut diaboli sit, qui Dei non est. Sempre, fratres mei, ista verba Domini in mente tenete, sempre operibus ostendite; quia in hoc cognoscemini, si ad Deum pertineatis, si fratres vestros diligitis. Cum ergo, ut dixi, Dominus multa discipulis suis de 106.0072A| Dei et proximi dilectione dissereret, sublevatis oculis in coelum dixit:

Pater, venit hora; clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam; et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo; tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, 106.0072B| et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt; et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Cum essem cum eis, servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum in semetipsis impletum. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut 106.0072C| serve eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Santifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro his autem rogo tantum; sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu Pater in me, et ego in te: et ut ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam quam 106.0072D| dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Giovanna. XVII) .

CAPUT VII.

Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti (Mt. XXVI). Postquam hymnum laudis et orationis pro omnibus credentibus Deo offerret (sicut modo audistis, fratres), surgentes tunc ibant in montem Oliveti Illo scilicet significans quod per illam orationem qua pro illis oravit in montem misericordiae Dei ascensuri essent; oleum enim, quod in illo monte 106.0073A| abundabat, misericordiam in sancta Scriptura significare solet. In montem ergo Olivarum, quasi ad altitudinem misericordiae Dei, discipuli per viam quam tunc eis ostendebat, pervenerunt. Tunc dixit eis Gesù:

Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte; scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Mt. XXVI). Praedixit Dominus discipulis suis quod eum relicturi fuissent, et hoc in ipsa nocte. Ideo, fratres mei, eis praedicere curavit, ne cum reliquissent et in eo scandalizassent, salutem desperarent: sicut enim eos terrebat cum eos negaturos praedixisset, sic eis misericordiam promisit cum se resurrecturum et in Galilaeam 106.0073B| praecessurum eos promitteret; ac si dicat: Vos quidem me negaturi estis; sed mea tamen misericordia vos non deseret. Praecedam autem vos in Galilaeam, id est, ego fiam immortalis, et ad illam gloriam transmigrando praecedam, vosque ne timeatis, quia et illuc me sequemini: Galilaea quippe transmigratio dicitur interpretata. Cum, inquit, migravero ab hac mortalitate ad immortalitatis gloriam, tunc et vos me praecedentem sequemini.

Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt (Mt. XXVI). Non è hoc, 106.0073C| fratres, mendacii aut temeritatis, quod Petrus et caeteri apostoli promiserunt se tunc etiam cum Domino morituros, et nunquam illum negaturos; sed quia ardens erat eorum circa Dominum affectus, sed carnalis: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Habebant quidem Spiritum a Domino datum, sed plenius erant eum post Domini resurrectionem accepturi, ut pro Domino mori non timerent; quod nunc promittere quidem spiritu prompti non dubitabant, sed carne infirmi perficere non poterant. Permisit ergo Dominus Petrum tunc negare, ut disceret illum carnalem affectum, quem erga eum tunc tenebat, auferendum, et Dei amore Christum diligendum, sicut et postea fecit; et cum hoc fecisset, nulla eum mundi 106.0073D| potestas ad negandum cogere potuit. Permisit eum tunc negare, ut postea Ecclesiae princeps futurus delinquentibus ipse dimitteret, cum sibi a Domino dimissum peccatum negationis videret. Et vere quidem beatus apostolus Petrus dixit: Etsi oporteret eum mori, non Dominum se negaturum, sed nondum adhuc tempus illud advenerat. Non enim ille cum Domino mori, sed post Dominum et pro Domino debuit. Prius namque Christus pro Petro et pro omnibus fidelibus mortuus est, postea Petrus, non cum eo, sed pro eo mortuus est: nullus enim potuit mori cum Domino, quia solus sine culpa mortuus est; hominibus vero caeteris mors peccati poena est. Ille pro nostro peccato, non pro suo mortuus 106.0074A| est; et nos pro nostro peccato, non pro suo morimur.

Tunc venit Jesus cum discipulis suis in villam quae dicitur Getsemani, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis; et dixit Dominus discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et moestus esse (Mt. XXVI; Giovanna XVIII). Venit Dominus in locum qui dicitur Getsemani. Illuc venit, ubi eum sciebat traditor suus solere venire, ut ibi eum, cum quaesisset, inveniret: non enim fugiebat passionem, ad quam in mundum venit et quam se pro nobis suscepturum toties ante praedixerat. 106.0074B| Assumpsit ergo Petrum et duos filios Zebedaei; coepit contrastari et moestus esse. Ipsos discipulos ad videndam humanitatis suae veritatem assumpsit, quos ante ad videndam claritatem suam in monte, ubi cum eo Moyses et Elias in majestate visi sunt, assumpsit; ut qui fuerant testis gloriae fierent et humanitatis; et qui eum multis indiciis edocti Deum non dubitabant, scirent etiam hoc indicio tristitiae hominem esse. Contristabatur autem non pro sua morte, ad quam suscipiendam, ut praediximus, in mundum venerat, sed pro illius discipuli sui proditoris perditione, et pro illius populi obcaecatione, qui eum ad mortem tradiderat.Nam quare pro se contristaretur morituro, qui ante praedixit discipulis: Filius, inquiens, hominis tradetur ad crucifigendum? 106.0074C| Et hoc saepius discipulis ipse praedicens non se timere ostendit, quod ad perficiendum in hunc mundum venire dignatus est, sed sicut supra dixit: Filius, inquit, hominis vadit, sicut scriptum est, de hoc non est contristatus, sed de eo quod sequitur: Vae autem homini illi per quem tradetur; per Judam enim traditus est Judaeis, et per Judaeos gentibus. Pro illorum ergo perditione contristabatur, non pro sua passione, sine qua mundus salvari non potuerat. Ait ergo discipulis:

Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum (Mt. XXVI; Marc. XIV). Audistis, fratres, quod Dominus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem, non pro morte, tantum enim praeluit ei illa passio quantum ille permisit; nome 106.0074D| et ideo dixit: Coepit contrastari. Tantum enim contristabatur quantum ille voluit, et hoc inter illum distabat et caeteros homines, quod omni affectu humano tantum utebatur.

CAPUTO VIII.

Et progressus, inquit, pusillum quantum jactus est lapidis, procidit in faciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Lc. XXII; Mt. XXVI). Hoc humana natura, quam ex Judaeis assumpserat, precabatur, non ut mortem non susciperet, sed ut non ab eis eam, qui secundum carnem propinqui erant, susciperet. Verumtamen, inquit, non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Non indagare, 106.0075A| secundum voluntatem humanitatis ex Judaeis assumptae fiat; sed secundum nostram sempre unam et aeternam voluntatem fiet hoc, et omnia; omnia enim quaecunque voluit Dominus per Filium suum fecit, et una semper Patris et Filii voluntas est. fieri, et neminem vult perire.

Apparuit, inquit, illi angelus Domini de coelo confortans eum, et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII). Apparuit Domino suus angelus de coelo confortans eum, sicut ante, cum esuriret, 106.0075B| accesserunt angeli, et ministrabant ei. Quando ergo ipse voluit, adfuerunt ei coelestes illi angelici spiritus. Et factus in agonia, prolixius orabat. Pro omnibus orabat unus, Dominus pro servis, ut servis suos amicos efficeret, magna enim fuerunt peccata hominum, ideoque Christus omni genere bonitatis eorum salutem operatus est . ille corporum sanitatem omni fideliter petenti praebebat; ille orationi frequentius instabat, pernoctans aliquando; ille jejunabat; ad ultimum, sicut modo audistis, tanto pro nobis certamine orabat, ut fieret sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Haec omnia exempla praebendo nobis fecit, non horum 106.0075C| aliquo indigens ille, sed nobis, quos salvare venerat, exemplum praebens. Sudabat autem ut Adam sudantem liberaret. Ei enim dictum est: In sudore vultus tui vesceris pane. Ac si diceretur: Non ante vesceris pane coelesti quam ex tua carne natus pro te sudet. Et erat, inquit, sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Hoc enim sudore, et hoc sanguine terra, id est humanum genus, lotum est ab illa maledictione, qua primo sudanti dictum est: Maledicta terra in opere tuo; et primo sanguinem fundenti: Maledictus, inquit, eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes. Et dixit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare 106.0075D| mecum? Vigilate et orate, ne intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Mt. XXIV; Marc. XIV). Apostoli, nondum Spiritu sancto confortati, sopore oppressi sunt, quibus ait: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Hoc quotidie Ecclesia facit dicens: Ne, inquit, nos inducas in tentationem. Aliud est enim non tentari, quod in hoc saeculo fieri non potest; aliud non induci in tentationem, quod ut fiat, oramus quotidie, scilicet ne nos inducat in tentationem ut cadamus tentati, sed ut tentationem stantes viriliter pugnemus. Unde et apostolus Paulus: Vigilate, et state, inquit, in fide, et viriliter agite.Spiritus, inquit, vester promptus est, sed caro infirma. Prompt 106.0076A| ad promittendum, sed carne fragili gravatus non potest implere quae promisit.

Iterum secundo abiit et oravit dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. Et ipse relictis illis abiit et oravit tertio, eumdem sermonem dicens (Mt. XXVI, Marc. XIV). In secunda et tertia oratione ait: Fiat, Pater mi, voluntas tua; quasi diceret: Si istum calicem bibiturus sum, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; ut per gustum calicis hujus fiat in tota terra pax hominibus bonae voluntatis. Et si a Judaeis occidendus sum, in omnibus caeteris gentibus fiat voluntas tua, ut illorum delicto salus sit gentibus. Et hoc 106.0076B| tertio oravit, ut iterum plenitudine gentium intrante salvus fiat omnis Israele. Primo petit ut a Judaeis calicem mortis non acciperet. Secundo, ut si hoc suo et Patris consilio dispositum mutari non posset, fieret eorum delicto salus gentium. Iterum tertio, ut post salutem gentium fieret etiam salus Judaeorum.

Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis: Dormite jam et requiescite: sufficit. Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet (Mt. XXVI).

CAPITOLO IX.

Giuda ergo, cum accepisset eohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc, et cum eo 106.0076C| turba multa cum gladiis, et fustibus, et laternis, et facibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi (Giovanna. XVIII). Ideo cum turba multa, et cum armis Giuda venit, ne si forte cum turba populi inveniretur Dominus, aut ille comprehenderetur quasi traditor Domini sui, aut Jesus a turba defenderetur. Laternas autem et faces secum tulerunt, quia nox erat. Et apte, ipsi enim in tenebris opera egerunt tenebrarum, et ideo, sicut Joannes evangelista ait: Tenebrae non comprehenderunt lucem, ut eis luceret, sed eam quantum in illis erat, occiderunt ut aliis non luceret.

Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit eis: Quem quaeritis? Rispondente ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Gesù: Ego 106.0076D| somma. Stabat autem et Giuda, qui tradebat eum, cum ipsis; ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Videte, fratres, qualis fuit potestas illa tenebrarum contra lucem! Uno verbo, quo eis dixit: Ego sum, abierunt omnes retrorsum, et ceciderunt in terram. Talis est potestas hominum contra Deum, et ita solet fieri, ut ubicunque lux venerit, tenebrae quasi retrorsum euntes fugiant. Sed et aliud hoc agendo innuit Dominus; cum enim primo Judaeis dixisset quod ipse esset Jesus, non tunc crediderunt Judaei, sed abierunt retrorsum increduli permanentes, et ceciderunt in terrena opera. Sed:

Iterum, inquit, interrogavit eos, Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. (Giovanna. XVIII. ) 106.0077A| Tunc non ceciderunt, quia qui primo non crediderunt, in fine mundi credituri sunt.

Rispondi Gesù: Dixi vobis quia ego sum; si ergo me quaeritis, sinite hos abire: ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Giovanna. XVIII). Cum eos iterum interrogaret quem quaererent: et illi dixissent: Jesum Nazarenum. Si me, inquit, quaeritis, sinite hos abire. Potuit apostolos permittere ire, quandiu Judaei cadentes in terra jacuerunt; potuit et facere, ut cadentes non resurgerent: sed haec verba ideo dixit, ne si illos non permitteret se comprehendere, non fieret redemptio humani generis, ad quam perficiendam venerat, et si eis non diceret: Sinite hos abire, comprehenderent simul et discipulos mortique traderent ; qui ad hoc 106.0077B| fuerant praedestinati, ut per illos gentes credent. Sed et aliud potest intelligi his verbis Dominum significasse, ac si aperto diceret eis: Sinite istos primum ire, et praedicare gentibus, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc et vos convertamini et salvi sitis, ut ex omnibus quos ei Deus Pater dedit ut corpus ejus fierent, non perderet quemquam, sed salvaret utrosque, scilicet Judaeos et gentes.

Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, Et confestim accedens ad Jesum, ut oscularetur eum, dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum; dixitque illi Gesù: Amice, ad quid venisti? osculo Filium hominis tradis? (Mt. XXVI; Lc. XXII). Quia nox erat, ut scirent quem comprensiva, dedit eis ille qui 106.0077C| eum cognoverat, signum osculi. Signum pacis fecit signum belli. Quam multi hodie, fratres, labiis tangunt, et mente longe sunt; ore pacem dant, et cor eorum machinatur iniquia! Hic impletum est quod Dominus per prophetam dixit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Dixit ei Jesus: Amice, ad quid venisti? Hoc illum nominat quod esse, si vellet, potuerat; nam et ad alios discipulos dixit: Jam non dicam vos servis, sed amicos.

Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Videntes hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et ecce Simon Petrus habens gladium eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 106.0077D| Erat autem nomen servi Malco. Respondens autem Jesus ait: Sinite usque huc, converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? quomodo ergo implebuntur Scripturae? quia sic oportet fieri. Et cum tetigisset auriculam hominis, sanavit eam (Mt. XXVI; Lc. XXII; Giovanna. XVIII). Petrus et apostoli eo carnali amore quo adhuc Dominum diligebant, haec faciebant.Sed et hoc aliquid nobis ad intelligendum significare potest: scilicet quia Petrus et coapostoli ejus, cum, Judaeis nolentibus credere, 106.0078A| gentibus praedicassent, quasi auriculam dexteram, id est spiritalem legis intelligentiam, abstulerunt, ne audirent quod apostolus Paulus ait: Littera occidit. Et haec omnia in figura contingebant illis, et nescirent quod spiritus vivificat, et scripta sunt ad nostram justificationem. Erat autem nomen servi cujus auricula abscissa est, Malchus; hoc nomen latino rex interpretatur, quia scilicet regnum, quod Judaei ante habuerunt, transiit ab eis, sicut ipse Dominus: Auferetur a vobis, inquit, regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus. Omnes, inquit, qui gladium acceperint, gladio peribunt.Omnes qui acceperint gladium illum, de quo Dominus dixit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium, scilicet verbum dilectionis Dei; hoc qui accéperit, gladio 106.0078B| isto visibili peribito. Non enim praedicator utitur gladio se in adversarium sanguinis effusione vindicans, sed gladio, id est, verbo Dei, ipsi utendum est ut videlicet eo defendat fideles et separet ab eis infideles. Nam cum praedicanti Paulo verbum Dei obstitisset Elimas magus quidam, dixit ei Paulus: Inimice, fili diaboli, non desinis subvertere vias Domini rectas? et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus. Et ipse Petrus alio gladio usus est contra Simonem Magum. Non enim, inquit, est tibi pars, neque sors in sermone hoc, separans eum ab eis quorum pars erat in sermone Evangelii.Tali ergo gladio utendum est praedicatori fidei; nam illo gladio visibili periit, cum opus praedicationis acciperet, sicut et omnibus mundi negotiis moritur, 106.0078C| quando Christi solius servitio se dederit. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Non indigeo auxilio duodecim apostolorum; mea est enim omnis terra et plenitudo ejus; nam legio hominum antiqua consuetudine sex millia fuerunt, duodecim ergo legiones septuaginta duo millia sunt, et tot gentium linguae sunt. Utquid, inquit, mihi tale vestrum auxilium, ut pro me pugnetis, qui si vellem adunare omnes linguas gentium cum angelis, qui singulis gentibus praesunt, potuissem? Quod et ipse Dominus facturus est in die judicii, quando congregabuntur ad eum omnes gentes et tribus et linguae. Ac si diceret: Jam modo potuissem omnes ad me congregare gentes, quod tamen non modo facio, sed 106.0078D| judicabor ego prius ab hominibus injuste, ut iterum veniam ut judicem juste ego vivos et mortuos. Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? Scripturae aliter impleri non poterant, nisi se permitteret comprehendi, et flagellari, et occidi, imo totius generis humani salus per ejus passionem perficienda erat. Apprehendens autem Jesus auriculam, sanavit eam. Cum apostoli ad praedicationem irent gentium, tunc ablata est Judaeis auricula dextra, id est illi homines qui dextrum intellectum sanctarum Scripturarum habuerunt; cum vero intraverit plenitudo gentium, tunc et ipsa auricula dextra eis a Domino restituetur.

CAPUT X. 106.0079A|

In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Hoc enim totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt (Mt. XXVI; Lc. XXII). Judaei armati et cum turba exirant ad Jesum, tanquam ad latronem, cum toties antea inter manus illorum fuisset, et non comprehenderunt eum, sicut nec modo fecissent, si noluisset ipse: nam, ut supra audistis, uno istos omnes suo verbo sternebat; et supra saepius volebant eum comprehendere, sed non potuerunt, quia nondum venerat hora ejus. Nunc 106.0079B| autem, inquit Dominus, haec est hora vestra, et potestas tenebrarum; tenebrae enim in tenebris ad lucem comprehendendam venerant. Discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Hoc eis supra dixerat: Omnes, inquit, scandalum patiemini in me in ista nocte. Non enim adhuc fuerant Spiritu confortati, et contra eos adhuc praevalebant tenebrae; tenebrae enim eos tenuerunt, ut fugerent: postea vero, Spiritu sancto accepto, minas principum et sacerdotum contemnentes, nec flagellis eorum nec gladiis cesserunt.

Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum, et adduxerunt eum ad Annam primum; erat autem socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caifa 106.0079C| qui consilium dederat Judaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo (Giovanna. XVIII). Cohors et tribunus Romanorum milites erant, quos cum suis hominibus miserunt Judaei ad comprehendendum Jesum; non enim habuerunt potestatem ut sine Romanis militibus eum comprehendere praesumerent. Ligaverunt ergo Dominum: ad hoc namque venit ille, ut suis vinculis nos a vinculis peccatorum nostrorum solveret. Longe ante fecerunt Judaei spiritu quod tunc corpore fecerunt; ligantes scilicet Jesum, id est, tenentes clavem scientiae, legis et prophetarum, et nec ipsi intrant, nec alios intrare permiserunt.

Petrus autem sequebatur eum a longe, et alius discipulus; discipulus autem ille erat notus pontifici, et 106.0079D| introivit cum Jesu in atrium principis sacerdotum: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo alius discipulus, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Ingressus autem intro sedebat cum ministris ut videret finem (Giovanna. XVIII; Mt. XXVI). Petrus sequebatur Dominum a longe cum alio discipulo, scilicet qui negaturus erat Dominum; nam et ille alius discipulus postea relicto eo fugerat. Sed et aliud in hoc potest intelligi, quod alii discipuli prae caeteris sequebantur Dominum, Petrus, et, ut aestimatur, Joannes, quia isti in sancto Evangelio solent totam Ecclesiam designare; Petrus namque fidem Ecclesiae, Joannes vero charitatem designat: isti ergo sequebantur Dominum, 106.0080A| quia Ecclesia fidem et charitatem Christi imitabatur. Sed de longe, quia Christus sine suo peccato pro Ecclesia mortuus est, Ecclesia autem pro seipsa; et longe interest utrum quis pro se moriatur, an pro alio. Timuit adhuc Petrus homines, simul et amavit Dominum; sed cum venit ei perfecta charitas, foras misit timorem hominum, ut tantummodo amaret Dominum, non autem timeret et minas et terrores.

Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis et doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum, et ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei convenant. Quid me interroga? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis, ecce hi sciunt quae dixerim ego (Giovanna. XVIII). 106.0080B| Non ad hoc eum interrogabat ut veritatem disceret, hanc enim antea saepius, si voluisset audire, potuisset, sed ut insidiaretur ei, si forte potuisset eum audire verbum aliquod dicentem contra Deum aut contra Caesarem, ut eum reum mortis judicaret.

Haec cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic risponde pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis (Giovanna. XVIII)? Dominus pontifici dixit: Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, quia non erat aptum, ut ab eo magisterium veritatis audiret, quem vinctum tenebat; et pro hoc verbo dedit unus ministrorum alapam Jesu. O nefanda manus, et mens 106.0080C| iniquorum, recte respondentem ferit! Ecce, fratres, apparet quare Christus agnus dicitur, qui tollit peccata mundi. Creator a creatura percutitur, et sustinet, nihilque aliud nisi justitiae et modestiae verba respondit. Si, inquit, male locutus sum, perhibe testimonium; si autem bene, quid me caedis? In lege enim eorum scriptum est: Innocentem et justum ne afflixeris. Ante ergo debuit perhibere testimonium de crimine, et tunc ferire; sed ille non solum non crimen probavit, quod in Domino invenire non potuit, sed etiam pro veritatis verbis percutiebat. O mira et ineffabilis patientia!Ille cujus manus fecerunt nos et plasmaverunt, qui terram pugillo continet, et coelum palma ponderat, sustinuit se caedi a servo pontificis Judaeorum! Implevit quod ante discipulis praecepit: 106.0080D| Si quis, inquit, te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Praebuit enim cum dixit: Si male locutus sum, perhibe testimonium, et percute, si crimen invenias.

CAPUT XI.

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem, ubi erant scribae, et ubi seniores convenant. Principes autem sacerdotum et omne consilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent; multi enim falsum testimonium dicebant adversus eum, et convenientia testimonianza non erant (Giovanna. XVIII; Marc. XIV). Falsum quaerebant testimonium, quo reus mortis inveniretur, non enim verum potuerant invenire: nam quomodo invenirent 106.0081A| verum in eo crimen, qui yenit sine peccato, ut mundi tolleret peccata? Illi quaerebant falsa testimonianza ad eum puniendum; sed, sicut Salomon ait: Falsus testis non erit impunitus. Et non erant, inquit, convenientia testimonia eorum, quia falsitas in seipsa solet esse divisa.

Et cum multi falsi testis accessissent, novissime venerunt duo falsi testis, et dixerunt: Nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo. Et non erat conveniens testimonium eorum. Et exsurgens princeps sacerdotum in medium, interrogabat eum dicens: Nihil risponde ad ea quae tibi objiciuntur ab his? Gesù tacebat. Et princeps sacerdotum rursus interrogabat eum dicens: Adjuro te per 106.0081B| Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei? Dixit illi Gesù: Tu dixisti; verumtamen dico vobis: Ego sum, et videbitis amodo Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam, quid vobis videtur? Et omnes condannatoaverunt eum reum esse mortis (Mt. XXVI; Marc. XIV). Novissime, inquit, venerant duo falsi testis. Falsi testis fuerunt, qui hoc dixerunt, quod Dominum non audierant dicentem; dixit enim Dominus: Solvite templum hoc. Illi referebant eum dixisse: Ego dissolvam templum hoc. Sed Dominus quod futurum erat praedixit. Illi autem contra eum falsum dicunt testimonium. Domino 106.0081C| dixit Judaeis: Vos solvite templum hoc, quia Judaei occisuri erant Dominum, et post triduum, inquit, excitabo illud, non, sicut falsi testis dixerunt: reaedificabo. Ille autem hoc dicebat de corpore suo, quod, sicut dixi, Judaei occisuri erant, et hoc ille tertia die excitavit. Et princeps sacerdotum ait illi: Nihil risponde ad ea quae isti adversum te testificantur? Gesù autem tacebat; sciebat namque Dominus quod haec insidiando interrogabat princeps sacerdotum, ut posset illum accusare; ideoque ei non respondit: ad quid enim ei responderet, quem non crediturum sciebat? Ait autem princeps sacerdotum: Adjuro te per Deum vivum. Adhuc, ut supra dixi, ut ab eo exigeret verbum aliquod, quo eum accusare posset, et morti adjudicare. Sed ipse Dominus tunc ei respondit, 106.0081D| et dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis. Praedixit Dominus suum judicium futurum, qua judicaturus est genus humanum; ac si diceret: Jam quia me adjurasti per illud magnum nomen Patris mei, dico tibi quod, velis nolis, futurum est; visurus enim es eum, quem modo ligatum injuste judicas, sedentem a dextris Patris, et venientem ad judicandum juste qui modo a te injuste judicatur. Tunc princeps sacerdotum scidit abbigliamento sua. Moris est Judaeorum ut cum aliquod verbum audierint contra Deum, scindant vestimenta sua, non ferentes blasphemiam. Putavit autem tunc Dominum contra Deum locutum, cum se sedentem a dextris virtutis Dei videndum dixisset: 106.0082A| Sed non hoc contra Deum fuit, vere enim ipse ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei, indeque venturus est ad judicandos vivos et mortuos. Illi autem condannaaverunt eum reum esse mortis. Ecce, fratres, pro quo peccato Christus judicatus est reus esse mortis, scilicet quia se praedixit sessurum a dextris Dei, et venturum in nubibus coeli.

Tunc viri qui tenebant eum exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt; alii velabant faciem ejus, et caedentes dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? et alia multa blasphemantes dicebant in eum (Mt. XXVI). Haec omnia proborum generi pro nobis sustinuit Dominus, ut nos ab 106.0082B| aeterno opprobrio liberaret. Velabant faciem ejus, et percutientes, dicebant: Prophetiza, quis te percussit? facilius erat hoc dicere quam quid cogitarent in cordibus; ille tamen, qui omnia potest, et horum utrumque potuit, sed non fuit tunc tempus ostendendi signa incredulis: nam supra in Evangelio legimus ipsum Dominum cogitationes cordis eorum manifestare, cum diceret: Quid cogitatis in cordibus vestris mala? Ille qui coelum et terram implet, facile potuit dicere quis se ex astantibus percussisset; sed tunc fuit tempus quo judicaretur: veniet autem tempus quo judicabit ipse illuminans abscondita tenebrarum, et manifestans consilia cordium, et recipiat unusquisque secundum opera manuum suarum, sive bona, sive mala.

CAPUT XII. 106.0082C|

Petrus vero sedebat foris in atrio calefaciens se, quia frigus erat, et accessit ad eum una ancilla, et cum vidisset eum sedentem ad lumen, et fuisset intuita, dixit: Et hic cum Jesu Galilaeo erat. At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento, dicens: Quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt: Vere tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum te facit quia Galilaeus es. Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo adhuc eo loquente gallus cantavit; et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi 106.0082D| Domini sicuti dixit: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras flevit amare (Giovanna. XVIII; Lc. XXII; Mt. XXVI). Quod Petrus princeps apostolorum et primus Ecclesiae post Dominum pastor constitutus permissus est ut negaret, non frustra actum est, sed ut omnes praedicatores sanctae Ecclesiae et rectores exemplo eius discerent peccantibus et poenitentibus peccata posse dimitti, cum illi principi Ecclesiae tantum negationis crimen fuisset dimissum; et ut omnes discerent homines non in propriis suis confidendum viribus, sed omnia scirent in dono Dei consistere quae aguntur a nobis bona. Ipse namque beatissimus apostolus Petrus nondum Spiritus sancti plenum accepit donum, ideoque statim sensit 106.0083A| quid possit humana fragilitas si non Dei dono sublevatur. Nam qui tunc timidus et fragilis verba vilis ancillae expavit, postea Neronis imperatoris totius mundi tunc imperium tenentis minas et verba contempsit, habens plenam Spiritus sancti gratiam, quae eum intus accensum non sinebat frigore infidelitatis tentari, sicut modo in Evangelio audivistis, quod stans calefaciebat se , quia frigus erat. Vere enim tunc jam in eo impletum est quod Dominus antea futurum praedixerat, quia, abbondantie iniquitate, refrigescet charitas. Sed qui permissus est ut caderet, statim Deo miserante erectus est; nam cum tertio negasset Petrus, respexit eum Dominus, et recordatus est verbi ejus quo ei praedixerat casum. Et egressus, inquit, foras, flevit amare. Delevit flendo quod 106.0083B| commisit in se praesumendo. Statim, inquit, gallus cantavit. Postquam enim aliquis peccaverit, necesse est ut statim verbo praedicatoris, quasi galli cantantis voce, ad poenitentiam provocetur; gallus enim cantans vicinam lucem praenuntiat, et praedicator per poenitentiam ad lucem misericordiae Dei reditum paratum esse praedicare debet. Sciendum autem vobis est, fratres, propter hoc quod ille qui Petrum argumentbat dixit: Nam loquela manifestum te facit, non alterius sermonis esse Petrum credendum, quam caeteros Judaeos, sed, ut ipsi scitis, unaquaeque provincia et regio aliquid proprium habet quod loquitur, quasi nativum tenet, et inde conjici solet de qua provincia vel regione sit qui loquitur.Nam et Jesum Galilaeum vel Nazarenum dixerunt, quia ibi a 106.0083C| parentibus nutritus erat pro timore regis Herodis et Archelai filii ejus; Nazareth enim civitas in Galilaea est; natus autem in Bethlehem secundum vaticinia prophetarum, quia et ipsi parentes de domo et familia David erant, cujus progenies et nativitas in Bethlehem fuit. Ergo, fratres, qui negantem principem apostolorum Petrum audivimus, audiamus et agamus quod ipse post negationem fecit. Flevit enim amare; nam si flemus et non amare, non est adhuc plena poenitentia; sed amarescant nobis peccata quae fecimus, et fugiamus ea, quia amara sunt. Et si sic agimus, aderit et nobis Dominus, sicut et ei adfuit, et restituet nos in id quod fuimus, cum bene nobis fuisset.

CAPO XIII.

106.0083D| Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis, ut eum morti traderent. Et ait illis Jesus: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem interrogavero, non respondebilis mihi, neque dimittetis. Exsurgens autem omnis multitudo eorum, vinctum eum adduxerunt et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Ipsi autem non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed manducarent Pascha (Matth. XXVII; Luc. XXII; Joan. XVIII).Impletum est quod Dominus praedixerat: Oportet, inquit [Filium hominis], ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et postea tradetur 106.0084A| gentibus ad deludendum, et flagellandum, et crucifigendum. Sed et ipsi Judaei, et gentes malo animo ista fecissent, Dei tamen dispensatione actum est, scilicet ut hoc designarent quod primi praedicatores ex Judaeis tradituri essent fidem Christi gentibus, et ibi exaltanda esset gloria ejus super omnem terram. Ipsi autem, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur. Videbatur eis contaminatio, si in una domo cum gentibus essent, et non videbant majorem in se contaminazioneem, quod iniqua cogitatione pleni consilium inierunt quomodo Jesum morti traderent, et hoc per falsorum testimonium testium. Nam et hoc Dominus de eis ante praedixit: Calicem, inquit, exspuentes, camelum autem glutientes. Et hoc illi egerunt, cum parvam illam vel nullam 106.0084B| contaminazioneem vitassent, et magnum crimen homicidii incurrebant.

Tunc videns Giuda, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. A illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit (Mt. XXVII). Infruttuosa quidem haec Judae poenitentia fuit, sed ad hoc ideo actum est ut inexcusabiles Judaei fierent, quibus ab ipso traditore Juda dictum est, Dominum innocentem, et sanguinem ejus injuste effusum. Et abiens, inquit, laqueo se suspendit. Non enim dignus erat ut vel coelum tangeret moriens, vel terram; sed inter utraque periit, qui utrorumque Dominum ad 106.0084C| mortem tradizionale. Sperabat tamen ipse miser proditor quod flagellatum Dominum dimissuri essent; sed cum eum jam gentibus traditum videret, intellexit eum morte damnandum: moris enim erat Judaeorum ut quemcunque mortis reum invenissent, praesidi eum puniendum traderent.

Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in corbanan [Vulg. , corbonam], quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum; propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach [Vulg. , Haceldama], hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem 106.0084D| appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. (Matteo XXVII). Corbanan Hebraice, quasi donarium latino potest dici, ubi dona quae Deo offerebantur, a populo mittebantur. Mala hoc voluntate egerunt Judaei, sed nolentibus illis nobis hoc factum illorum prophetia fuit; nam pretio sanguinis Christi comparatus est nobis ager, id est, Ecclesia, in qua morientes peccatis in battesimo sepelimur, ut viventes justitiae requiescamus in ea. Ecclesia autem ager est figuli, id est Domini, qui finxit primum hominem de limo terrae.

Exivit igitur Pilatus de praetorio ad Judaeos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem 106.0085A| boh? Responderunt illi, et dixerunt ei: Si non esset hic malfactor, non tibi tradidissemus eum; invenimus eum subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, nihil respondit. Tunc dicit ei Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Dixit autem Pilatus Judaeis: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt Judaei: Nobis non licet interficere quemquam; ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans, qua esset morte moriturus. (Giovanna. XVIII; Luc. XXIII; Matth. XXVII.) Judaei dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam, et Pilatus voluit ut secundum legem 106.0085B| suam judicarent eum. Quare non liceret illis eum interficere, si malefactor fuisset, cum in lege eorum scriptum sit: Maleficos ne patiaris vivere? Sed Dominus, qui non malfattore, sed omnium auctor est bonorum, praedixit ante se tradendum gentibus ad flagellandum et crucifigendum; hoc est enim quod evangelista ait, Significans qua esset morte moriturus. Necesse erat impleri quod ipsa de se Veritas implendum praedixit; quod videlicet tradendus erat gentibus, et sicut supra diximus. Nec illud mysterio vacat quod Judaei, licet mala ipsi hoc voluntate fecissent, tradebant Dominum gentibus.Apostoli enim ex Judaeis praedicabant Christum gentibus, ubi corpus ejus, id est Ecclesia, multis ex illo tempore usque in hodiernum diem afficitur adversis. Per multa, 106.0085C| inquit, Apostolus, tribolationes oportet nos intrare in regnum Dei. Ipsa enim Ecclesia, quae est corpus Christi, semper usque ad finem mundi non desinit persecutionibus laborare, quae tamen omnes novissimo resurrectionis omnium die finientur, et postea nunquam futurae in aeternum cessabunt.

CAPUT XIV.

Introit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, qui stetit ante eum; et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Dixit illi Gesù: A temetipso hoc dicis; an alii tibi dixerunt de me? Rispondi Pilato: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? (Giovanna. XII. ) Stetit Jesus ante praesidem, judex coelorum justus ante judicem terrae iniquum. Adam primus 106.0085D| homo stetit ante Deum superbus, et excusans se a peccato quod commiserat; Dominus, Redemptor humani generis, non se excusavit, qui sibi nullius unquam peccati conscius erat, quod nullum unquam commiserat. Ut autem nos humilitate sua a nostra superbia liberaret, dignatus est judicium sustinere iniquorum, qui venturus est judicare omnes justos et iniquos.

Respondit autem Jesus Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc (Giovanna. XVIII). Non est, inquit, regnum meum de hoc mundo; quia non ex mundi mortalitate, sed ex 106.0086A| Deo Patre accepit ut Rex, et Filius Dei, Deus omnipotens esset. Non coepit ergo ejus regnum ab illa mortalitate quam ex mundo sumpsit; sed ipse semper sine initio Rex et Deus, factus est pro nobis homo mortalis, ut temporaliter regnaret in hoc mundo, sed ut illos propter quos redimendos venerat, regnum suum faceret aeternum. Si ex hoc mundo, inquit, essem, ministri mei decertarent ut non traderer Judaeis. Si hoc voluisset ille, ut temporali regno hominibus praeesset mortalis, ministeriis posset ad hoc angelicis uti, qui cum jejunasset quadraginta diebus et noctibus accesserunt et ministrabant ei, nunquam scilicet eum deserentes, quia ei semper praesentes ministrarent, ut pote, qui cum eo ex Virgine nato de coelis adveniunt, et cum quibus 106.0086B| ipse venturus est ad judicium in gloria Patris sui. Nunquam ergo eidem deerant etiam homini facto angelica ministeria, quibus quidquid vellet, scilicet omnipotens, perficere posset. Non igitur traderetur Judaeis, si nollet, cui millia millium astant angelorum. Cum enim Judaeis tradi vellet, apparuit, quantum ille tunc valebat, potestas ejus, cum audito uno ejus verbo abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram, quae eos, si ipse vellet, statim vivos absorbuisset. Sed et hoc de Judaeis intelligi potest, quod Dominus ait: Regnum meum non est de hoc mundo. Nam cum Pilatus dixisset, Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi; Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo, id est, jam peccatis eorum exigentibus de hoc mundo Judaeorum et pontificum eorum 106.0086C| non est regnum meum. Ablatum enim erat tunc ab eis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus ejus.

Dixit ei Pilatus: Ergo rex es tu? Rispondi Gesù: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis enim, qui est ex veritate, audit meam vocem. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos (Giovanna. XVIII). Ego, inquit Dominus, in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Ad hoc natus est Dominus, et ad hoc venit in mundum ut veritatem, quae ipse Dominus est, mundo ostenderet; veritas est enim ipse, et veritati perhibuit testimonium, quando eam in mundo praedicavit. Vetus lex 106.0086D| quasi quaedam membra futuri adventus Christi erat; Christus autem ipsa veritas est. Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit meam vocem; qui enim ex Christo et in Christo est, audit vocem Christi. Nos namque sumus membra ejus, ideoque et vocem ejus audimus, id est, veritati nos docenti credimus.

Iterum ergo exivit Pilatus ad Judaeos, et dixit eis. Ego nullam in eo invenio causam. At illi invalescebant dicentes: Commovit populum per universam Judaeam docens, et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset? Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Herodes autem viso Jesu gavisus est 106.0087A| valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod fieri ab eo. Interrogabat autem illum multis sermonibus; a ille nihil respondebat. Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum, et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. (Giovanna. XVIII; Luc. XXIII).Quod a praeside Judaeorum mittitur Dominus ad regem gentium, licet ipsis nescientibus, signum fuit quod agebant, scilicet, quia a Judaeis praedicandus erat Christus, et quasi gentibus mittendus; iterumque a rege gentium ad praesidem remittitur Judaeorum, quia in fine mundi, intrante plenitudine 106.0087B| gentium, omnis Israel salvus fiet. Et facti sunt, inquit, amici Herodes et Pilatus. Injusta Christi damnatio impiorum regum impia fuit et perfida concordia; sed, ut Psalmista ait, Destruendi sunt, et non aedificandi, inimici veritatis. Pax enim est Christus angelorum et hominum, qui autem paci contrarius est, amicus nec suus potest esse, nec alicujus.

Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus nunc accusatis, sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei; emendatum ergo illum dimittam. Per diem autem solemnem consueverat praeses 106.0087C| dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabba, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis. Pilatus autem congregatis illis dixit: Est consuetudo, ut unum vobis dimittam in Pasqua; quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Pontifices autem concitaverunt turbam ut peterent Barabbam, Jesu, autem perderent. Exclamavit autem simul universa turba dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam; dixit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? All'illi 106.0087D| magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Luc. XXIII; Matteo XXVII; Marc. XV). Quod tanto odio ardebant populus et principes Judaeorum contra Jesum, ut eum morti traderent, nihil aliud causae fuit, nisi quia ipsi veritatis inimici veritatem praesentem sustinere non potuerunt; sed et ante actis eorum peccatis actum est ut a cordibus eorum omnis Dei et proximi dilectio recederet. Si enim Deum diligerent, eum qui eis Dei mandata quotidie docens in templo praedicabat, nequaquam persequerentur; aut si proximum diligerent, beneficiorum ejus memores, quibus caecis visum, et claudis gressum, et ipsis mortuis vitam reddebat amissam, ab ejus persecutione desistere potuissent. Sed quia, ut diximus, Dei et proximi dilectione 106.0088A| privati ​​[erant], nullum in se benevolentiae locum habebant, vel aequitatis, qua scirent benefactorem non esse damnandum. Nam et ipse gentilis praeses Pilatus plus aequitati studere videbatur, qua toties eum innocentem asserere conabatur. Unde, fratres, quemcunque dilectioni Dei et fraternae studere videatis, non dubitetis Dei esse templum et quod Spiritus Dei habitat in eo; qui autem charitate vacuus est, nullam unquam veram virtutem habere poterit. Corda ergo Judaeorum, charitate vacua, Christum nequaquam amare poterant; ideoque seditiosum latronem sibi dimitti maluerunt, quam pacem, quae Christus est, tenere, reprobantes eum qui sanitates faciebat in populo, eligentes autem illum qui in seditione homicidium fecerat. Barabba interpretatur 106.0088B| filius magistri eorum; filium magistri sui elegerunt Judaei, id est diaboli; ipse enim, ut Dominus ait, homicida erat ab initio et in veritate non stetit.

CAPUT XV.

Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judaeorum (Giovanna. XIX). More Romanorum fecit hoc Pilatus, cum Jesum reum aestimaret, voluit flagellis modum culpae pro qua sibi traderetur, inquirere; sed divina sua dispensante pietate, hoc pro nobis genus supplicii sustinere dignatus est Christus, ut plagas peccatorum, quae contraximus, suis innocentibus curaret vulneribus. Sed et mystice hoc facto Pilati et 106.0088C| militum Romanorum designabatur futurum corpus Christi, id est Ecclesiam, frequentibus gentilium persecutionibus quasi flagellis esse laniandam; et tamen, eosdem qui persequebantur, postea in eum credituros, regemque gloriae adoraturos. Potest et per spineam coronam capiti Christi impositam scelus idololatriae designari, qua gentes veram ejus deitatem ignorantes variis idolorum figmentis divinum nomen imposuerunt. Veste autem purpurea corpus Christi circumdantes effusiones sanguinis crebras, imo continuas a sanguine Abel justi usque ad sanguinem ipsius Domini, et ejus corporis praefigurabant, quibus innoxium sanctorum sanguinem effundentes corpus Christi, id est Ecclesiam, circumdederunt.

Exiit ergo iterum Pilatus foras, et dixit Judaeis: 106.0088D| Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum. Et dixit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos habemus legem, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei fecit se (Giovanna. XIX). More suo populus Judaeorum legem verbis tenuit, non factis; sed hic falso legem quam susceperant, exposuerunt dicentes, Christum ideo mori debere, quia Filium Dei se fecisset. Nam ipse Dominus in lege: Filios, inquit, genui, et exaltavi. Et, Ego dixi: Dii 106.0089A| estis et filii Excelsi. Et, Filius meus primogenitus Israele. Et: Ex Aegypto vocavi filium meum. Et ad ipsum Dominum nostrum Jesum Christum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quomodo ergo secundum legem moreretur, qui Filium Dei se fecisset, cum ipse Deus Pater toties eum Filium dixisset, et non solum illum, sed et totam illam plebem saepe filiorum nomine appellat? Non igitur pro hoc debuit mori, quia Filium Dei se fecit, quod vere erat.

Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dixit ad Jesum. Sei tu? Jesus autem responsum non dedit ei (Giovanna. XIX). Ad caetera verba Pilati Dominus aliquote respondit; sed cum ab eo interrogaretur unde esset, non ei respondit; quia non eum dignum 106.0089B| sciebat quod tantum ei mysterium aperiret. Ille enim a Patre est ipso dicente: Exivi a Patre et veni in mundum; et: Ego ex Deo processi. Hoc ergo Pilato incredulo dicendum non erat, unde esset Dominus.

Dixit ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Risposta: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi data esset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Giovanna. XIX). Non haberet Pilatus potestatem adversus Dominum, nisi traderet ipsi Dominus; et qui tradidit eum Pilato, nec ipse potestatem tradendi eum habuit, nisi quantum permiserat Dominus. Traditus est ergo quia voluit, sicut et homo factus est quia voluit. Judaei autem tradiderunt Pilato, et majus peccatum 106.0089C| habebant ipsi, qui tradebant eum ad mortem quam illi qui eum crucifixerunt. Unde et evangelista Marcus tunc eum crucifixum refert, id est, hora diei tertia, cum a populo ad crucifigendum peteretur: ut per hoc aperte ostenderet ab eis eum crucifixum, qui sua cum mala voluntate ad mortem tradebant.

Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum, Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari (Giovanna. XIX). O perfidia crudelis, et saeva malitia! Supra dicebant ideo debere quia Filium Dei se fecisset, sed in hoc se nihil proficere videntes, vertebant se ad aliud argumentum, dicentes reum esse mortis, quia rebellasset Caesari; sed hoc falso dixerunt, nunquam enim viderunt Christum 106.0089D| terreni regni affectasse potentiam, cujus est coelum et terra, et omnis plenitudo eorum: imo censum pro se et discipulis suis solvere non renuit, et in prima descriptione census nasci dignatus, parentes ad professionem census venire voluit.

Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Pascha hora quasi sexta; sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Dixit ergo Pilatus Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! (Giovanna. XIX; Matth. XXVI. ) Sedente Pilato pro 106.0090A| tribunali misit ad eum uxor ejus, dicens ut nihil mali fecisset justo illi. Putatur a multis diabolum jam intelligere coepisse profectum passionis Domini, et quid humano generi boni futurum ex ea esset, et suasisse feminae ut impediscet utilitatem mortis Christi.

Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Pontefici rispondenti: Non habemus regem nisi Caesarem. Hoc est quod Dominus supra dixerat: Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo; nam mundus, ille populus videlicet infidelis, regem Christum negantes, subdiderunt se regno Caesaris, ne fierent regnum Dei. Nos autem e contrario, fratres mei, quotidie in oratione precamur ut adveniat regnum ejus, et regnet in nobis ipse, qui nos fecit 106.0090B| genus electum, regale sacerdotium. Unde ipse Dominus: Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo, non super eos qui dicebant: Non habemus regem nisi Caesarem, sed super Sion montem sanctum ejus, ut praedicaret praeceptum Domini, Ecclesiam scilicet gentium, imo unam ex utroque populo Judaeorum et gentium .

Videns autem Pilatus quod nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos viderite. Et respondens omnis populus dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Mt. XXVII). Pilatus manus lavans significat populum se battezzati purgantem ab immunditia sanguinis innocentis. Hoc apud veteres moris esse dicitur, 106.0090C| cum se quis innocentem ostendere voluisset, ut coram testibus manus aqua lavaret. Unde et Psalmista: Lavabo, inquit, inter innocentes manus meas.

CAPUTA XVI.

Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur; tunc praesidis milites suscipientes Jesum in praetorium congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dexteram ejus, et genu flexo ante eum, illudebant dicentes: Ave, rex Giudeorum. Et exspuentes in eum acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus (Giovanna. XIX; Matth. XXVII). Universa haec probrorum generi pro nobis sustinuit Dominus, ut ab opprobrio diaboli nos liberaret. Sed 106.0090D| et singula, ipsis qui haec fecerunt nescientibus, sacramenta Christi et Ecclesiae intelligi possunt.

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent (Mt. XXVII). Illusio militum, ut supra diximus, illis nescientibus, nobis tamen intelligentibus, hoc salubre prophetiae documentum fuit: nam quod exuerunt eum vestimentis ejus, hoc saepius elegit crudelitas hominum, scilicet exstinguere conantes sanctos Dei, quae vestimenta ejus sunt. Et circumdederunt corpus ejus chlamyde coccinea. Crebris sanguinum effusionibus et caedibus sanctorum Ecclesiam Christi cruentabant. Plectentesque coronam, imposuerunt capiti ejus. Caput 106.0091A| Christi Deus est Pater; illa ergo adoratione qua Deo serviendum est, homines vel animalia quaeque adorabant. Dederuntque arundinem in dextera ejus. Temporale scilicet mundi regnum praeferentes dexterae, quae est coeleste regnum; sinistra namque Domini praesens saeculum in Scripturis solet intelligi, dextera vero aeternum sanctorum regnum in coelis. Datur ergo arundo in dextera Christi, quando hujus sinistrae fragilitas praefertur a stultis regno Dei aeterno. Quem iterum ipsi accipientes percutiebant caput ejus. Hoc solet agere fragilis hujus mundi potestas, non solum videlicet Deo digna servitute se non subjiciens, sed etiam ejus nomini persecutiones, quantum in se est, excitans. Exuebant autem eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus. Illi enim 106.0091B| qui prius eum persequebantur, postea ipsi Dominum induebant suis vestimentis, imo ipsi persecutores vestimenta Domini facti sunt, credentes in eum quem odio habuerunt gratis.

Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, et bajulans sibi crucem exivit. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Et venerunt in eum locum qui dicitur Calvariae locus, Hebraice autem Golgotha, et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum; et cum gustasset, noluit bibere. Et crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Jesum (Giovanna. XIX; Marc. XV; Matth. XXVII). Dominus exiens de praetorio portabat suam crucem; ipse sibi portabat crucem, qui suis 106.0091C| ante praecepit: Si quis, inquiens, vult post me venire, tollat ​​crucem suam, et sequatur me. Praeibat ergo ipse, quo caeteri sequerentur. Inventus est autem Simon, et coactus est portare crucem Domini. Simon obediens interpretatur; qui ergo obedire vult praecedentis Domini jussioni, tollit crucem et sequitur Dominum. Videte, fratres, quia Simon iste coactus est portare crucem Domini; ipse autem Dominus sponte portabat; quia nimirum passio Domini spontanea fuit; sanctorum autem martyrum, licet bona, quantum in se erat, voluntate suscepta, pro suis tamen unusquisque peccatis mortuus est. Ipse autem non sibi, sed nobis necessariam mortem suscipere dignatus est.Et nos, fratres, licet non ab aliquo usque ad mortem persecutionem patiamur, possumus tamen 106.0091D| et nos crucem Domini portare, videlicet mortificantes membra nostra, id est voluntates illicitas quae sunt super terram, castigantes corpora et in servitutem redigentes, ut corpus sicut ancilla subditum sit animae quasi dominae. Et quando fratres nostri aliquid in nos commiserint, crucem Domini portamus, si dimiserimus commissa eisque benigno corde reddimus bona pro malis. Dederunt autem ei vinum bibere cum felle mistum. Judaei, qui cognitionem unius Dei habentes, legem tamen ejus non servabant, quasi vinum cum felle mistum Domino dabant, cum ei, quem sciebant, pravis actibus repugnabant, et scientiam peccatis amaram faciebant. Sed et usque hodie qui Deum bene sciunt, sed mandata ejus contemnunt, 106.0092A| vinum ei felle mistum dant. Crucifixerunt autem Jesum in medio duorum latronum. Quod genus mortis ideo voluit pati, ut genus humanum, quod fructu vetiti ligni perierat, in ligno crucis salvaret. Nam pendentem in ligno scientiae boni et mali fructum interdictum comedit Eva, et mortua est; et per pendentem in ligno crucis fructum vitae aeternae genus humanum a morte resuscitatum est. Qui manducat, inquit, meam carnem, habet vitam aeternam. Sed et ideo Dominus extensus est in cruce, ut significaret suum futurum esse totius mundi regnum; per exstensa namque brachia ejus totius mundi latitudinem ad se trahendam monstravit. Si enim, inquit, exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum. In medio autem latronum crucifixus est, quorum unus infidelis 106.0092B| permansit, alter fidelis factus regni coelorum meruit ingressum; quia videlicet Christus inter duos populos justus est judex venturus, unum pro malis meritis igni deputans aeterno, alterum sua salvans misericordia Patris sui regno remunerabit aeterno.

Scripsit et titulum causae eius Pilatus, et posuit super caput eius; erat autem scriptum: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus; et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere rex Judaeorum; sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Giovanna. XIX). Quod Pilatus scribens titulum ait: Hic est rex Judaeorum, futuram gentium significabat 106.0092C| fidem; quod autem Judaei contradicebant scribenti, hoc agebant quod usque hodie gens illa agit, contradicens gentibus credentibus quod Jesus est Christus Filius Dei. Sed velint, nolint, Jesus est rex Judaeorum, id est confessorum; qui enim confitetur eum coram hominibus, et ipse confitebitur illum coram angelis Dei. Talium ergo confessorum rex est Dominus: Ego, inquit, constitutus sum ab eo super Sion montem sanctum ejus. De hoc titulo cujusdam psalmi inscriptione dicitur: Ne corrumpas tituli inscriptionem.

Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIII). Implevit Dominus quod ante discipulis praecepit: Orate, inquit, pro persequentibus et calumniantibus vobis. Et utique non 106.0092D| irrita potuit esse ejus oratio; multi enim Judaeorum, pro quibus tunc oravit, nescientes quod Filius Dei erat quem morte damnabant, postea conversi crediderunt, et fidelium numero additi sunt, sicut uno die tria millia, et altero quinque millia eorum credidisse referuntur.

CAPO XVII.

Milites ergo cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit, ut Scriptura impleretur: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem 106.0093A| (Giovanna. XIX). Milites qui Dominum crucifixerunt, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes. Hi quatuor milites quatuor totius orbis plagas designant, ex quibus omnes gentes vestimenta Christi suscipientes, id est, apostolos et praedicatores, fidei unam efficiunt Ecclesiam catholicam; quae tamen abbigliamento in quatuor, ut diximus, orbis plagas divisa, una tamen sunt charitate tunica Christi. Est enim Ecclesia Christi, et locis divisa, et charitatis unitate conjuncta, de qua dicitur: Erat, inquit, tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Non enim hominis est arte vel ingenio charitas constructa, sed Dei est donum unitas et charitas Ecclesiae contexta ex multarum animarum insolubili societate. Non ergo scindenda fuit tunica, quia nec charitas 106.0093B| scindi potest sanctorum, nec unitas dividi. Timeat igitur facere Christianus quod non ausus est facere paganus. Dixerunt enim milites: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Sors et pars nostra Dominus est; hac sorte possidebimus charitatem. Sive quatuor milites quatuor designant evangelistas, qui sibi gesta Domini narranda diviserunt, unam tamen omnes quatuor tunicam, id est, charitatem Christi praedicantes. Omnis enim, ut ait Apostolus, lex uno dilectionis sermone adimpletur. Cuncta ergo quae a quatuor evangelistis gesta Domini narrantur, ad unum charitatis finem tendunt, quae desuper contexta scindi vel dividi nequit.

Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum 106.0093C| Dei, et in triduo illud reaedificas! salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce (Mt. XXVII). Verum nescientes dicebant; hoc enim quod nunc Dominus egit, ad solutionem templi Dei, corporis videlicet sui, pertinebat, quod post triduum resuscitans a mortuis reaedificabat.

Illudentes autem ei, et milites accedentes, et acetum offerentes, illi dicebant: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult; dixit enim, quia Filius Dei sum (Luc. XXIII; Mt. XXVII). Et hoc principes sacerdotum quodam modo prophetantes 106.0093D| dicebant: Alios, inquit, salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Gentes enim salvas fecit, Judaei autem, secundum carnem cognati et proximi, infideles permanserunt. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Dominus, quod impossibilius videbatur, mortuus surrexit de sepulcro; illi tamen resurgenti non crediderant, qui se promiserant credituros, si vivus descenderet de cruce.

Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Respondens autem alter increpabat illum dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es; et nos quidem juste, nam digna factis recepimus, hic autem nihil mali fecit. Et dicebat 106.0094A| ad Jesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Gesù: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Et hic justus inter credentem et incredulum latrones aequitatis suae judicium ostendit. Unus ex latronibus cum Judaeis blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Iste namque significat corpus illud diaboli quod, incredulum permanens, a veritate Dei alienum est; cujus corporis caput eodem dubitationis verbo: Si tu es, inquit, Filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant. Ille vero alter se quidem cum socio suo justam professus est suscepisse damnationis sententiam, Dominum vero nihil mali agentem pro suis et totius populi fidelis cognovit passum esse peccatis. No, indagare, juste 106.0094B| damnamur, nam digna factis recepimus; hic autem nihil mali fecit. O magna latronis fides, imo magnum in latrone ejusdem Domini et pietate plenum opus! Hominem vidit pendentem in ligno; non eum vidit caecos illuminantem, leprosos mundantem, daemones ejicientem, surdis auditum restituentem, mortuos suscitantem, de quinque panibus quinque millia populi satiantem, pedibus super mare ambulantem, sed secum tormentis afflictum, Dominum tamen majestatis credidit, regemque cognovit. Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum! Crucifixum vidit, et Dominum appellavit; moriturum non dubitavit, post mortem ejus credidit regnum esse futurum.Hoc, fratres, non hominis illius, sed Dei est in corde hominis opus mirabile. De dottrina 106.0094C| ejus foris nihil audivit, sed qui docebat intus fuit. Et dixit illi Gesù: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. In ipso passionis Dominicae tempore unus ex illis qui cum Domino crucifixi sunt, latronibus reprobus, alter inventus est electus; ut scilicet nos admoneremur duo esse generi hominum: unum, quibus in sinistra ponendis dicturus est ipse Dominus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; alterum, cui in dextera glorificandis dicturum se promittit: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis ab origine mundi. Nam et hic electus hoc ipsum precatus est, Domine, inquiens, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Regni ipsius aditum postulavit, quod Dominus in fine suis dandum electis promiserat.Videte, fratres, tantum 106.0094D| Dei pietatis indicium uno verbo, et hoc jamjamque moriturus omnia ante actae vitae delevit peccata. Dominum confessus est, et illa confessione paradisi meruit ingressum; martire namque factus est ex latrone. Cum crucem ascendisset, latro erat: cum in cruce penderet, confessor factus est et martyr. Non desperemus, fratres, de peccatis praeteritis; non est mora apud dimittentem Dominum, si paratus est animus noster ad confitenda et relinquenda peccata quae fecimus, sempre enim ejus misericordiae sinus est paratus. Et videte quod ambo ante erant latrones, quia scilicet omne genus humanum peccatis erat obnoxium; sed pars electorum a peccatis desinens, et ad fidem conversa ingressu est digna paradisi: 106.0095A| pars autem reproba, quasi latro infidelis permanens, igne punienda est aeterno. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Christus Filius Dei divinitate sempre est in paradiso, imo ipse fidelium suorum paradisus, id est deliciae, et felicitas est aeterna. Cum Domino ergo in paradiso futurus erat, qui ad ejus divinitatis cognitionem perducendus erat, cujus humanitatem divinitate potentem, etiam in cruce pendentem agnovit: nam anima Christi illo die infernum despolians electorum suorum animas ad paradisi gaudia produxit; corpus vero in sepulcro positum tertio abhinc die a morte est resuscitatum suscepta pro nobis. Anima ergo latronis cum ipsius Domini anima ad paradisi gaudia ipso die quo hoc Dominus promisit, perducta est. Mecum, inquit, eris in paradiso, 106.0095B| id est, sicut mea anima Dei sempre est contemplatione beata, et ab hoc ab omni peccati corruzione et mutabilitate immunis, ita et tua eadem est felicitate, miserante Deo, beata futura. E bene hodie; ad illas enim delicias aeternae vitae felix illa anima perducenda erat, in qua non nox et dies, sed solus unus dies est aeternus.

CAPUTA XVIII.

Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Maddalena. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam in sua discipulus (Giovanna. XIX). Pius Dominus pietatis suae excellens 106.0095C| ostendit documentum, matrem scilicet carnis suae non despiciens, ad divinitatis Patrem transiturus, sed eam dilecto commendans discipulo, evidenter nos instruens parentibus nostris pios exhibendos affectus. Et videte, fratres, quia virginem matrem virgini discipulo commendare dignatus est; ut scilicet maternae virginitatis custos esset, qui pro ipsius amore suam a carnali inquinamento corpus meruit conservare inviolatum. Sed et tres feminae istae tria Ecclesiae Christi generi designant, quae in agro Dominico trinum ubertatis fructum afferunt, centesimum, sexagesimum, et trigesimum. Mater enim ejus virgo et soror matris Maria nupta, et Maria Maddalena jam continens. Tota ergo sanctorum Ecclesia hi tres sunt gradus: virgines, continentes et conjugati, 106.0095D| quarum tamen omnium trium non aliud quam Maria nomen est. Ex omnibus enim istis eliguntur, de quibus ipse ait: Qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, et soror, et mater est . soror, virgines generans ut coniugati; mater jam carnalibus nuptiis abstinens spiritualiter Christum in corde generans continentia: eo modo quotidie Ecclesiae efficiuntur filii, quo modo Joannes legitur filius fieri Mariae. Sed et aliud mysterium hoc loco Dominus designare videtur, scilicet quod sicut hoc prope mortem egit matrem commendans discipulo, sic et prope finem mundi populus Judaeorum, ex quo secundum carnem natus est, populo commendandus est credentium; cum enim intraverit 106.0096A| traverit plenitudo gentium, quae per Joannem designatur, tunc salvus fiet omnis Israel, qui per Mariam intelligi potest designatus. Ex illa, inquit, hora accepit eam discipulus in sua. Postquam enim crediderit populus ille Judaicus, tunc ex duobus fiet unum ovile et unus pastor.

A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam; et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens: Heloi, Eloilamazapactani! Hoc est: Deus meus; Deus meus, utquid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste (Mt. XXVII). A sexta hora tenebrae factae sunt usque ad horam nonam. Luminaria quae posuit Deus ut lucerent in firmamento coeli, creatorem suum non potuerunt 106.0096B| videre pendentem in ligno, et eis splendoris sui lumen exhibere, quorum corda obtenebrata bonum dicebant malum, et malum dicebant bonum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, Barabbam eligentes, et Jesum, ut perderetur, petentes. Sed et aliud in hora tenebrarum potest intelligi secretius mysterium figuratum, scilicet quod post peccatum Adae ad auram post meridiem factum, tenebrae erant super totam terram, ignorantibus hominibus Deum creatorem suum, usque dum in novissimis temporibus Dominus misertus generis humani carnem sumeret, et crucis poenam subitot. Et nona hora emittens spiritum mox resurgens mundum sua dignatus est illuminare veritate. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Deus meus, utquid me dereliquisti? 106.0096C| Pro genere humano unde corpus assumpsit Christus oravit; quasi enim se derelictum dixit, cum genus humanum secundum humanitatem sibi propinquum tenebrae obtineret ignorationis Dei. Hae sunt ergo tenebrae quae factae sunt a sexta hora peccati Adae usque ad nonam horam mortis Christi, quod homines ignorantes veram lucem, quae Deus est, tenebris peccatorum tenebantur inclusi. Pro his ergo oravit Dominus, et ut non derelinqueretur obtinuit; nam illucescente Dominico surgens a mortuis, data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra, et ut tenebrae a mundo auferantur. Ite, inquit, in universum mundum, predicate Evangelium omni creaturae. Deus meus, quare me dereliquisti? Id est, quare genus humanum a te tam diu derelictum est, ut tui 106.0096D| non accipiat cognitionem, quibus tenebris nulla major esse potest caligo? Quidam vero dicebant: Eliam vocat iste. Propter aliquantulam similitudinem Dei nominis, quod est Heloi, et nominis Eliae, putabant Hebraicae linguae ignari Dominum sibi in auxilium Eliam vocasse.

Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum, et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et hyssopo circumponens, obtulit ori ejus. Caeteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum (Mt. XXVII). Dominus, homo factus, humanos affectus sibi cum voluisset, admisit, eisque, prout 106.0097A| voluit, utebatur. Sitire se dixit, utique verum dixit; sitivit ergo quando voluit, et quanto voluit. Ut ergo consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Hoc sitivit, ut consummaretur Scriptura quae ait: In siti mea potaverunt me aceto. Sed sitis haec Domini magnum nobis innuit suae bonitatis sacramentum, nam et supra in Evangelio aquam se daturum dixit, quam, qui biberet, non sitiret in aeternum, aquam scilicet vivam salientem in vitam aeternam. Qui ergo caeteris hanc dare potuit, utique quam habebat, dedit. Aliquid ergo sitivit et esuriit, illud scilicet quod ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Sitis Domini et esuries fuit ut perficeretur opus Dei, ut salvum fieret genus humanum; hoc in cruce pendens intelligi voluit, 106.0097B| cum sitire se diceret, videlicet, ut perficeretur opus Dei, et morte carnis suae peracta fieret genus humanum a morte aeterna liberatum. Sed cum hoc ipse vellet, Judaei offerebant ei acetum, cum contrarii Dei piae voluntati existerent, et usque hodie adversarii permaneant. Acetum quoque Domino offerunt, perfidiam scilicet suam et malitiam contra praedicationem evangelicae doctrinae, quasi acetum amarissimum ori Domini avversaries; nam cum vinum salubre sit quod Dominus dedit dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde. Et diliges proximum tuum sicut te ipsum, Judaei de hoc saluberrimo potu acetum horrendae amaritudinis effecerunt, cum et Domini salubria praecepta dantem audire mallent quam docenti obedire, et eumdem, Deum jam proximum 106.0097C| sibi hominem factum non sicut se ipsos diligerent, sed quasi suae salutis hostem turpissimo mortis genere condannatorent.

Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et clamans voce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens, inclinato capite tradidit spiritum (Giovanna. XIX; Luc. XXIII). Consummatum dixit Vetus Testamentum, quidquid ante ejus mortem consummandum erat; sive consummatum dixit opus salutis humanae, de quo, ut supra diximus, ipse Dominus: Cibus, inquit, meus est, ut faciam voluntatem Patris mei, ut perficiam opus ejus. Et alibi: Ego, inquit, te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi. Hoc 106.0097D| ergo opus cum consummasset, inclinato capite tradidit spiritum; quasi enim quaedam inclinatio capitis Christi fuit, quod Deus, qui omnium vita est, corpore mori pro nobis dignaretur; factus, ut Apostolus ait, obediens Patri usque ad mortem. Inclinatio ergo capitis humilis ejus obedientia est, qua, ut opus quod dedit ei Pater consummaretur, mortuus est, ut nos Deo Patri vivificatos offerret. Tradidit, inquit, spiritum, quasi potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens resumendi eam. Tradidit spiritum, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Nullus spiritus a mundi initio traditus fuit in manus Dei, antequam Dominus suum in ejus manus traderet.Cum ergo suum in manus Patris traderet, omnium electorum suorum 106.0098A| spiritus Deo Patri obtulit, sive praecedentium incarnationem ejus, sive laterium; hoc est enim quod Apostolus ait in fine mundi futurum. Cum, inquit, tradiderit regnum Deo Patri, id est electos suos omnes solum effecerit Dei regnum, nulloque regnante peccato illi in Deo regnabunt, et in illis Deus, dicente ipso: Venite, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Suum ergo immaculatum et sine peccato spiritum in manus Patris dedit, et hoc in nobis operatur, ut Ecclesiam suam non habentem maculam neque rugam in ipsius manus tradat cui suum commendavit spiritum.

CAPUTO XIX.

Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum; et terra mota est, et petrae 106.0098B| scissae sunt, et monumento aperta sunt; et multa corpora sanctorum, qui dormierunt, surrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Mt. XIX). Moriente Christo velum ante Sancta sanctorum expansum scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Fratres mei, mors Christi aperuit nobis secreta coelestium sacramentorum; nobis, qui credimus, aperta sunt ea quae velantur ab incredulis mysteria divina. Quandiu enim populus Judaeorum et increduli quique non credunt in Christum, velamen positum est ante oculos eorum, ut non videant gesta illa antiqua novam significasse evangelicae gratiae vitam; cum vero Christum credit incarnatum, passum, et a mortuis suscitatum, sedentemque 106.0098C| a dextris Dei, velum ei scindetur, aperienturque, quae ante velata erant, divinae dispensationis secreta mysteria. Ad hoc quippe pendebat velum in templo Veteris Testamenti, ne populus et intrantes quique indifferenter viderent Sancta sanctorum in quibus erat arca Domini, et super eam duo cherubim, et caetera, quae non toto populo, sed solis sacerdotibus videnda erant. Cum ergo Christus pro nobis mori dignaretur, aperta sunt, quae ante velata erant, Veteris Testamenti mysteria. Nam omnia illa hostiarum et sacrificiorum generi, quae in veteri lege offerri mandata sunt, unam illam sanctam et singularem hostiam Dominicae passionis praenuntiabant. Cum ergo ipse pro mundi salute Deo super altare crucis hostia suavissimi odoris immolaretur, 106.0098D| tunc apertum erat, quod diu antea celabatur, scilicet quid illa quae ibi gerebantur, significarent. Et terra, inquit, mota est. Terrenae videlicet promissiones, sicut illud quod eis promittebatur, terra lacte et melle fluens, et filiorum nopotumque multitudo, et caetera, in quibus tunc ille populus delectabatur, promissa. Per mortem ergo Christi ista jam vilescere coeperunt, meliora sperantibus et firmiora aeternae felicitatis promissa. Et petrae scissae sunt. Dura et gravia veteris legis onera ad misericordiam novae gratiae transferuntur, ut peccata, quae tunc sola sempre morte plectebantur, poenitentiae nunc suavi medicamine deleantur. Et monumento aperta sunt. Prophetarum praesagia veritate apparente 106.0099A| panduntur. Nec sine causa, fratres mei, erat quod, Christo resurgente, multorum etiam corpora exibant de monumentis, et apparuerunt multis, videlicet, ut sicut primitiae morientium Christus resurrexit a mortuis, ita et nos non dubitemus resurrecturos carne in novissimo die. Solus enim pro omnibus mortuus est, non autem solus resurrexit, mors namque ejus vivificatio est mortuorum, quia nemo alter sic mori potuit, ut sua morte mortuos suscitaret. Solus igitur, ut diximus, ita mortuus est, ut mors ipsa resurrectio fieret mortuorum.

Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, et glorificaverunt Deum dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Et omnis turba eorum, qui simul aderant 106.0099B| ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur (Mt. XXVII; Lc. XXIII). Judaeis in incredulitate permanentibus, gentilis centurio et milites Romani, visis mirabilibus quae fiebant, timentes, Filium Dei confessi sunt: ​​Vere, inquiunt, Filius Dei erat iste. Mortuum jam videbant, Filium tamen Dei fatebantur; et hoc futuram fidem gentium praesignabat. Videte, inquit Dominus, regiones, quia albae sunt jam ad messem. Parata enim jam tunc erant corda gentium ad credendum. Nam isti antequam praedicatoris alicujus vocem audirent, solis signis passionis Domini movebantur ad fidem. Percutientes, inquit, pectora sua. Dolentes scilicet se interesse his quae a Judaeis in Dominum gerebantur.

Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae 106.0099C| erant Jesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Maddalena, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et Maria mater filiorum Zebedaie, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam (Mt. XXVII; Marc. XV) . Mulieres istae opulentae Christo de suis substantiis ministrabant, ut pote ei qui suum proprium in hoc mundo nihil possidere voluit, cujus tamen proprium tota est terra et plenitudo ejus; sed pauper pro nobis factus est, ut in illo divites essemus. Eadem ergo devotione mortuo ministrare cupiebant, qua ante viventi serviebant; sed et ubi virorum nullus appropinquare audebat, feminas tamen nullus quin ei astarent prohibebat. Cupiebant quidem corpori et exsequias adhibere, sed praevenit eas gaudium resurretionis, quod primae 106.0099D| videre meruerunt, ut sexus qui maledictionis et inobedientiae mundo intulit causam, ipse obedientiae praemium et resurretionis gloriam prior mundo nuntiaret.

Judaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo; ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus, et ille scit 106.0100A| quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura impleatur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt (Giovanna. XIX). Parasceve, fratres, apud antiquos dicebatur dies ille quem nos sextam feriam dicimus; dictus est autem Parasceve, id est praeparatio, quia in eo, unde sabbato viverent, praeparabant: sabbato enim nihil eis operis agere licebat, ideoque sabbatum, id est, requies dies ille dictus est. Sed illi haec secundum solam litteram intelligentes, quid his divini mysterii contineretur prorsus ignorabant; nobis autem, ut supra diximus, fratres, velo templi scisso, aperta sunt mysteria quae illis adhuc non credentibus velata sunt.Sexta feria praesentis hujus saeculi, quod sex diebus factum est, 106.0100B| figuram tenet, hoc autem saeculum vitae est nimirum praeparatio futurae: hic namque praeparandum est nobis meritum, quo requiem habeamus aeternam. Parasceve ergo nostra, id est praeparationis dies, praesens est saeculum multis pressurarum angustiis obnoxium; quem diem sequitur sabbatum, id est, requies animarum; post vero sabbatum Dominicus erit dies, quando etiam corporibus susceptis totum hominem gloria suscipiet sempiterna, et sicut Christus sexta feria passus sabbato in sepulcro requiescens, diem Dominicum suae gloriae resurrezionis sanctificavit, et surgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, sic et Ecclesia ejus, finitis praesentis saeculi passionibus et aerumnis, requie suscepta felici, in illa resurretionis corporum 106.0100C| praestolatur adventum, ut et ipsa surgens jam non moriatur, nec ei mors ultra dominetur, sed unum habens aeternum et infinitum Dominicum, quae et vesperam non habet, luce perfruatur aeterna. Haec est, fratres, sextae feriae, qua passus est Dominus, et sabbati, quo requievit in sepulcro, et diei Dominicae figura, qua resurrexit a mortuis, praesens scilicet saeculum et requies animarum futura, et resurrectio omnium novissima, in qua recipientur merita sine fine beata. Judaei igitur, quasi ne dies sanctus ille sabbati crucifixorum poena foedaretur praevidere volentes, rogaverunt Pilatum ut frangerentur crura et tollerentur; sed eorum providentia non eguit Dominus ipse qui crucifixus est, ipse omnium dispensator, et gubernator temporum: cum enim 106.0100D| ipse vellet, passus est et mortuus, sicut et cum vellet, mortem vincens a mortuis resurrexit. Ipse qui sexto die hominem plasmavit, sexta eum feria sua morte redemit. Ipse, qui consummatis operibus die septimo requievit ab eis, septimo etiam, id est sabbati die, requievit in sepulcro, consummatis scilicet salutis humanae, ad quae perficienda venerat, operibus. Nam et in cruce, cum accepisset acetum, dixit et ipse Dominus: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. Hoc ergo opere consumate, requievit Dominus corpore in sepulcro, anima in paradiso triumphante. Ipse, qui prima die Dominica lucem fieri jussit, Dominica mundum suae luce resurrezionis irradiare dignatus est. Ipse etiam novissimam 106.0101A| Dominicam diem resurrezione omnium hominum clarificaturus est, quando omnes resurgemus, et nos immutabimur in gloriam. De qua die Psalmista: Melior est, inquit, dies una in atriis tuis super millia. Rogabant Judaei ut frangerentur crura eorum qui crucifixi erant, et tollerentur, sed Domino jam mortuo non frangebantur ejus crura. Fratres mei, quidquid in passione Domini actum est, nobis salutis et exempli salubris causa fuit; nam quod cum iniquis crucifixus est, hoc nobis exempli causa fuit, ut non gravemur, licet in istius saeculi tempore transeunte sine iniquis hominibus esse non sinamur. Quod caput coelum versum, terram pedes, significat caput nostrum Christum ad coelos praeisse, nosque, qui pedes sumus, extremi scilicet corporis, 106.0101B| ipsum secuturos. Quod manus dextra laevaque porrectae extendebantur, charitatem duplicem, Dei scilicet et proximi, per totam mundi latitudinem praedicandam intelligere possumus. Quod latus lancea perforatur, unde exivit unda et sanguis, significat unum esse Ecclesiae catholicae ingressum, aquam scilicet et battesimi, vel battesimi sanguinis. Nisi, inquit, quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Vel aqua igitur, vel sanguine quis baptizetur, Baptistus tamen ingressus Ecclesiae est. Sic et caetera omnia in passione Domini gesta vitae nostrae salutisque vel documenta vel signa sunt.Ita et quod crura Domini non frangerentur, morte Domini jam peracta, factum est, hoc designat quod columnae corporis Christi, id est Ecclesiae 106.0101C| pastores, ut nec minis frangantur, nec blandimentis molliantur. Eo actum est, quod Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus; mors enim Christi prae oculis cordis habita confortat corda fidelium, ut pro eo pati non timeant. Facta sunt autem haec ut Scriptura impleatur: Os non comminuetur ex eo. Et alia Scriptura: Videbunt in quem transfixerunt. Al duo in passione Domini facta duo haec testimonia sanctae Scripturae ponuntur: quod crura non frangebantur, ad hoc pertinet ut os non comminuetur ex eo. Et quod miles lancea latus aperuit, ad hoc respicit quod propheta ait: Videbunt in quem transfixerunt. Per Moysen enim Dominus mandavit ut cum agnus paschalis immolaretur, os ejus non comminuetur, 106.0101D| ita et quicunque in corpore Domini os est, id est, membrum forte in Ecclesia Christi, nullis terroribus, nullis minis frangi potest. Et quod illa altera Scriptura dixit: Videbunt in quem transfixerunt, futurum est in judicio novissimo, ut persecutores Christi eum videant cujus corpus modo variis passionum generibus affligunt.

CAPUT XX.

Cum autem sero esset factum, venit quidam homo dives ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum; hic non consenserat consilio et actibus eorum, vir bonus et justus, nomine Joseph; et audacter introivit ad Pilatum, et petiit 106.0102A| corpo di Gesù. Pilatus autem mirabatur, si jam obisset, et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset? Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Jesu. Venit ergo ipse, et tulit corpus; venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum ferens misturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Jesu, et mercatus est Joseph sindonem, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, quod exciderat Joseph in petra, in quo nondum quisquam positus fuerat. Ibi ergo propter Parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum, et advolverunt saxum magnum ad ostium monumenti, et abierunt.Erant autem ibi Maria 106.0102B| Maddalena, et Maria Joseph sedentes contra sepulcrum; et viderunt quemadmodum positum erat corpus; et revertentes paraverunt aromata et unguenta, ut venientes ungerent eum, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum (Mt. XXVII; Lc. XXIII; Giovanna. XIX; Mar. XV). Homo quidam dives venit ad Pilatum, et petit corpus Jesu. Non enim poterat aliquis pauper accedere ad praesidem, et hoc ab eo impetrare, quod tamen necessario agendum erat: praedixerat enim ipse Dominus corpus suum triduo in terram futurum. Et vide Dominum inter duos Giuseppe, unum virum Mariae, testem integritatis ejus; alterum istum, qui in suo monumento, in quo nondum quisquam positus erat, posuit corpus Jesu, ne si in eo alter aliquis antea poneretur, posset dici 106.0102C| illum nondum inde resurrexisse. Et vide duos uteros immaculatos: Mariae, ex qua intemerata Dominus natus est; et sepulcri novi, in quo ante Dominum, vel post eum, nullus hominum positus erat. In terra enim ponendum erat corpus Domini ex homine assumptum, quia ad parentem generis humani primum Adam, ex quo omne corpus humanum seminatum est, post culpam a Domino dictum est: Terra es, et in terram ibis. Ad implendum ergo humanae conditionis debitum, corpus Domini in terram positum est . esordio, exsolvit. Cum enim primus homo Adam pro inobedientiae culpa mortis 106.0102D| poena plecteretur, in tota generis humani massa ipsa mortis conditio permansit. Ex uno enim omnes, et in uno omnes peccaverunt, et cum peccatis nati, peccati etiam poenam omnes luere cogebantur. Non autem potuit ab hujus maledictionis vinculo absolvi genus humanum, antequam veniret aliquis qui sine peccato natus, poenae peccati debitor non fieret. Nam ideo caeteris omnibus poena debebatur, quia cum peccatis omnes nati sunt. Soli ergo non fuit debita poena ei qui peccatum, pro quo poena irrogata est, non fecit, quia sine illo et natus est. Venit igitur Filius Dei assumens sine culpa genus humanum; mater enim non concupiscentia viri, sed charitate Spiritus sancti impraegnata est, genuitque Filium sine 106.0103A| peccato, quem sine concupiscentia concepit. Iste sua morte spontanea potuit redimere eos qui mortis debito tenebantur, caeteri omnes inviti peccato cogente mortui sunt. Ideoque aliorum non potuerunt esse redemptores, qui suae erant poenae debitores. Venit, ut dixi, Filius Dei, fuitque omnium redemptor, qui non pro debito peccati, quod nullum fecit, sed pro charitate, qua nos dilexit, mortem suscepit, et hujus charitatis mercedem suscepit salutem nostram omnium, qui in eum credimus, et eum diligimus sicut 106.0104A| ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem Deo in odorem suavitatis. Haec, fratres mei, causa fuit incarnationis Christi. Ad hoc enim natus est carne, ut carne moreretur; ad hoc mortuus est sponte, ut nos a necessitate mortis aeternae liberaret; ad hoc etiam positus in sepulcro, quia sicut primo homini dictum est: Morte morieris, sic et ei dictum est: Terra es, et in terram ibis. Totum ergo peccantis debitum exsolvit, ut totam, quam susceperat, humanam naturam redimeret.

(nessun apparato)