Capitulum XVI: Quod veniens Wormatiam fiducialiter Christum in sinagoga Iudeorum predicaverit | Capitulum XVIII: De visione, quam vidit ante baptisma |
Post hec Maguntiam veniens abreptum furtive matri puerum clanculo eum ob metum Iudeorum extra civitatem volebam educere, ubi servum cum equitatura certo nos in loco iusseram expectare. Sed atrocissimus humane salutis inimicus furtum istud non suo, sed divino instinctu perpetratum non ad suam, sed ad Dei sortem intelligens pertinere, illud mihi maligna sue fraudis arte conatus est impedire. Nam cum transitus urbis illius mihi esset notissimus, ita – quod dictu mirabile est – oculi mei sunt diabolica illusione obcecati, ut ab hora diei prima usque ad sextam per omnes civitatis illius plateas oberrans exitum eius invenire non |115| possem. Lassato et pre lassitudine flente puero, misertus eius meis eum humeris gestandum superposui; quod multi videntes velut fatuum me deriserunt Christiani. In magna itaque vultus mei confusione et incredibili cordis angustia positus, quod unicum mihi patebat refugium, divinum supplex imploro auxilium clamque fronti mee sancte crucis imprimo signaculum. Mira res! Portam civitatis, quam totiens girans et regirans primo invenire nullatenus potui, mox ubi crucis me signo armavi, cassata, que me cecaverat, diabolica illusione, letus videns agnovi egressusque servum nos cum equis, ubi mandaveram, prestolantem inveni. Paululum igitur nobis de civitate progressis, Iudei Colonienses navigio supervenientes, quecumque de me sue professioni inimica perceperant, civitatis illius Iudeis divulgarunt, quomodo scilicet Colonie libros cum pecunia apud Christianos abscondissem, eo quod ad eorum sectam pertinaciter transmigrare decrevissem. Quibus auditis mater pueri conturbata nimis et conterrita inquiri me undique diligentissime fecit. Sed minime invento, tota pre nimietate doloris velut insana effecta ad primos civitatis amarissimo cum eiulatu cucurrit, suum sibi filium furtive surreptum lugibri voce proclamans. Qui protinus ad comprehendendum me nuntios destinaverunt. Sed sicut Dei ordinationi nequaquam resistere, ita nec me eidem ordinationi servientem valuerunt comprehendere. Igitur ego cum puero profugus cepto pergens itinere ad claustrum, quod Welanheim dici|116|tur, vespertino perveni tempore. Cognito fratres pio cordis mei desiderio cum magna me letitia et caritate susceperunt. Adhuc autem nobis vescentibus, ecce nuntius ad investigandum nos ordinatus ante portam assistens portarium, si Iudeus puerum deducens illo introisset, requisivit. Ille, ut erat homo simplex, nullas in nuntio suspicatus insidias, simplicem ei prodidit veritatem. Ne igitur aliquam fratres illi propter me sustinerent molestiam, commendato eis puero, ut sacris per eos litteris imbueretur, clam inde fugiens ad claustrum, quod Revengresburg appellatur, deveni. Ubi cum magna a fratribus exultatione detentus et cathezizatus sum tertio Kalendas Novembris.