Capitulum II: Qua primo occasione Christianis adheserit et eorum consortio quantum profecerit | Capitulum IV: Responsio |
Morabatur eo tempore monasterii Tuitiensis abbas Robertus nomine, vir subtilis ingenio, disertus eloquio et tam divinarum quam humanorum peritissimus litterarum. Hunc ego visum ad disputationis invito conflictum. Qui secundum |77| apostolum paratus omni poscenti se de ea, que in Christo est, fide et spe reddere rationem, accepta loci et temporis opportunitate mihi se de omnibus, quibus vellem, tam ratione quam scripturarum auctoritate Deo auxiliante satisfacturum pollicetur. Tum ego ad eum ita loqui exorsus sum: »Magnum vos Christiani Iudeis preiudicium facitis, qui eos ac si canes mortuos execrando et abhorrendo conspuitis, cum legatis, Deum sibi eos ab antiquo ex omnibus mundi nationibus in populum peculiarem elegisse, quos solos sancti nominis sui cognitione dignos duceret, quibus solis perfectissimam iustitie sue regulam, quam servando viverent sanctique, sicut ipse sanctus est, fierent, non solum edicendo precipere, verum etiam manu propria in tabulis lapideis conscribere dignaretur. Solis, inquam, hoc enim illa testatur, que ab ore vestro cotidie ruminatur scriptura, dicens: Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel; non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. Vos autem nimia divinorum erga nos beneficiorum cecati invidia pre cunctis mortalibus exosos habetis, quos Deo honorabiliores et dilectiores omnibus hominibus esse legentes agnoscitis. Sed esto. Patienter quippe et equanimiter obprobria et irrisiones hominum sustinemus, dummodo in lege Dei et cerimoniis eius fideliter perseveremus. Melius quippe est nobis incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei nostri. Quid enim magis timendum |78| est, homnium an Dei iram sustinere, ab hominibus conspui an a Deo maledici? In lege autem divina sic scriptum est: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, que scripta sunt in volumine isto. In quibus nimirum verbis, sicut nostra, que ex lege est, iustitia contra omnes oblatrationes vestras insuperabili auctoritate defenditur: ita quoque vestra superbia, qua vos inaniter de legis observatione iactitatis, nobisque eam simplici ut a patribus nostris accepimus, observatione tenentibus, impie derogatis manifeste convincitur. Dum enim universaliter dicitur: Maledictus, qui non permanserit in omnibus, que scripta sunt in hoc volumine, nichil discernitur, nichil excipitur. Vos autem non legis, ut dicitis, factores, sed plane iudices eam, quod dictu ridiculosum est, pro velle vestro corrigitis, et quedam quidem suscipitis, cetera vero vel ut superstitiosa respuitis, vel ut mistica et alio, quam dicta sunt, modo accipienda stultis et anilibus, quibus cuique placet, fictionibus depravatis. Stulta plane temeritas et omnino deridenda dementia, homines velle corrigere, que Deus instituit atque sub terribili maledictione hominibus observanda mandavit. Cui utique maledictioni vos Christiani obnoxii estis, qui legis dum esse presumitis iudices, convincimini et prevaricatores. Nam ut interim unum e pluribus, quod ad cumulum dampnationis vestre sufficiat, proferatur: cur qui de legis vos observantia extollitis, eidem in ydola|79|tria manifesta impietate repugnatis? Ecce enim, quod propriis oculis aspexi, grandes in delubris vestris imagines tum pictoria tum sculptoria arte elaboratas adorandas vobis proponitis; et utinam alterius cuiuslibet rei, non autem crucifixi hominis similitudinem ad perditionis vestre cumulum coleretis. Cum enim iuxta legis auctoritatem maledictus sit omnis, qui pendet in ligno, quanto magis vos maledicti estis, qui pendentem in ligno colitis? Item si, quod alia testatur scriptura, maledictus omnis, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, quanto graviori vos maledictionis sententie subiacetis, qui etiam in crucifixum speratis? Cuius superstitionis vestre dementiam quia non solum non absconditis, verum etiam, quod maioris est sceleris, in ea gloriantes peccatum vestrum sicut Sodoma predicatis, unum iam e duobus, quod placuerit, elige: aut scilicet mihi huius abhominabilis vestre culture, si quam forte nosti, auctoritatem pretende; vel certe, quod consequens est, si id non potes, immo plane quia non potes, dampnabilem hunc et sacre omnino legi contrarium errorem erubescens confitere.«