Opusculum I (Hormisda)

This is the stable version, checked on 28 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opusculum I
Saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


HorI.OpuI2 67 Hormisdas I Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Opusculum I

Paulinus dilectissimo fratri Caesario Hormisda.

Exsulto in Domino, dilectissime frater, et indesinenter exsulto, ita apud te religiosae studium vigere reverentiae, ut indefessae sollicitudinis continuatione pervigiles, quatenus in Ecclesia Dei quidquid ad cultum ejus pertinet novis quoque profectibus augeatur: et de caetero non aliquid satis officio putes, nisi semper adjunxeris. Est tibi fideli cura specialis infixus propositus: et unde amabilis Deo propheta cum diceret, Ego semper in te speravi, Domine, devotionem hanc sibi non credens suffecisse, subjunxit: Et adjiciam super omnem laudem tuam. Amor verus non est solitus esse contentus obsequiis, et defectum sui charitas putat, nisi fervor dilectionis exaestuet. Videat licet inhaerentem praecordiis fidem, ut secretorum speculator et cognitor Deus, non tamen dispensationem suam patitur occuli, aut thesaurum suum citra incrementum celari: jubet cultores suos arcanam reverentiam in aperto producere, et laudem suam personanti exsultatione cantare. Haec ideo, quia in Arelatensi Ecclesia, super clericorum et monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei noviter choros instituisse te, directis litteris indicasti, poscens ut in praefato puellarum monasterio a te nuper condito nullam potestatem successores quandoque tui habere penitus permittantur, quatenus sacratae Deo virgines ab omni inquietudine vel molestia absolutae, omnipotenti Deo liberis mentibus valeant jugiter famulari.

Digna providentia sacerdotalibus institutis ad pudicitiam decantandam Deo corda compungere, et sacro cultui de illis seminibus mysticis fructum virginitatis offerre. Hoc esse summum votum suum in illis voluminibus sacris declaravit Apostolus, dicens: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quamobrem petitionibus fraternitatis tuae libentissime annuentes, apostolica auctoritate firmamus atque decernimus, ut nullus episcoporum successorum quoque tuorum in antedicto monasterio audeat sibi potestatem aliquam penitus vindicare, nisi tantum pro Dei intuitu, pastoralem sollicitudinem gerens, familiam Christi Domini ibidem positam congruis quibusque temporibus (juxta quod condecet) sincero animo cum suis clericis studeat visitare. Tum deinde aequum est ut parili devotione uterque sexus, locis sibi congruis consistens, Dei gloriam concinat, sicut stabili atque plenissima fide uterque spem redemptionis exspectat.

Quod autem venditionem ad dilectionem tuam, donationemque in monasterio earumdem puellarum Dei ante factam, nostra postulas auctoritate roborari, sperans ut ecclesiasticorum alienatio praediorum non praesumatur in posterum, nostris interdicta decretis; probamus propositum tuum, et desiderium in tantum fatemur esse laudabile, ut gaudeamus, vobis quoque eadem non licere. Sed non oportuit distrahi quod ecclesiae servituris de ecclesiae substantia ratio suadebat prorsus emptione concedi: boni operis fructum decet esse gratuitum; exspectanda est recti studii merces potius quam petenda, ne per utilitatem venditionis imminuatur remuneratio charitatis. Confirmamus tamen circa monasterium virginum a vobis vel venditum, vel donatum, et sub eadem via alienationem ecclesiasticorum praediorum decretis praesentibus exhibemus, quod per sacerdotes omnes ad charitatis vestrae dioecesim pertinentes, sub vestra dispositione perferte: aequum est enim ut quae salubriter ordinantur generaliter obediant. Deus te incolumem custodiat, frater charissime.