Opusculum (Caesarius)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opusculum
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


CaeAre.Opuscu3 67 Caesarius Arelatensis470-542 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Opusculum

Audi, filia derelicta, quae perdidisti solatium charitatis, de cujus cervice sublatum est jugum viri. Ecce beatior eris, si sic permanseris. Non te seducat vana cogitatio dicendo: Quis mihi providebit cibum in tempore, vel orphanos meos quis tuebitur? Gaudere debes potius nunc quam cum fueras vinculo viri ligata. Ecce soluta es a lege viri, in qua detinebaris, ut sis in tuo arbitrio. Non habeas suspirium, quod perdidisti spem hujus saeculi: memor esto, Filia, Dominum esse spem omnium finium terrae. Non anxieris, quod sola remanseris; memorare Dominum, qui orphanum et viduam suscipit. Ora Dominum, sicut Apostolus dicit: Quae vere vidua est et desolata, instat in orationibus et obsecrationibus diebus ac noctibus: nam quae in deliciis est vivens, mortua est. Si qua vidua parentes et nepotes habeat, discat primum domum suam bene regere, et mutuam vicem reddere parentibus, hoc enim gratum et acceptum est coram Domino (I Tim. V, 4, 5, 6). Esto humilis, et verecunda atque sobria in omnibus, ne forte abominabilis videaris; sic scriptum est: Adolescentiores viduas devita, cum enim luxuriatae fuerunt, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, non solum otiosae, sed etiam et verbosae et curiosae discunt circuire domos alienas, loquentes quae non oportet. Esto sedulo in domo tua orando cum lacrymis, ut det tibi castitatem corporis vel continentiam. Quam infelix es et misera, quam malum opprobrium portas, si te non contines! Qualis distractio est tibi, si carnis tuae frenum non habes! Labora in opere Dei semper. Ecce bona vidua, quae est unius uxor viri, si filios educavit, si hospilio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit. Beata eris si haec omnia feceris; sunt enim multae viduae quae habuerunt duos vel tres viros, sed non habent praeceptum, ut ab omnibus honorentur, sicut illa quae unum virum habuit. Multae viduae fuerunt in diebus Eliae, et ad nullam earum missus est, nisi in Sarepta Sidoniae. Vide quia nulla ex illis habuit meritum, nisi illa sola quae hospitio recepit in die necessitatis, quando erat fames valida, et adveniente sancto Elia, apparavit illi mensam; sicut et illa vidua non habuit in substantia sua nisi duos denarios, et sperans ex corde puro quod esset centuplum acceptura, hos ipsos obtulit Domino; sicut et illa vidua nomine Judith, quae non discedebat de superioribus domus suae, jejuniis et orationibus serviens Domino die ac nocte, quam Dominus custodiebat de manu Holophernis, ne coinquinaretur in opere peccati. Oh quam beata vidua, quae tale gaudium civibus suis praestitit, et spem bonam sibi acquirere meruit, ut liberaret populum suum ab ore gladii! Ecce quod fecit castitas viduae, ut esset nominata in omnem terram, et Domino laudabilis, et in omnibus clara. Oh quam beata es, vidua quam Dominus memoratur! Sicut illa cujus filius unicus defunctus fuerat, quomodo misericordiam consecuta est a Domino, ut resuscitaretur; sicut illa vidua in Actibus apostolorum (cap. IX, 36) nomine Dorcas, quae multas eleemosynas faciebat, omnes viduae, adveniente Petro, ostendebant vestes quas eis fecerat Dorcas, dum viveret. Vidit autem Petrus opera mulieris viduae, oravit, et suscitavit eam. Sicut et illa vidua quae quotidie se volvebat ad pedes cujusdam divitis, ut vindicaretur de adversario suo, cum vidisset illam dives lacrymantem, ait; Si Dominum non timeo, nec hominem revereor, tantum haec vidua quia molesta est, vindicabo eam. Ecce quomodo vindicatur vidua, si obtineat castitatem, et humilitatem, et mihi ipsi praeceptum est, ut a me visitationem accipiat, dicente apostolo: Visita pupillos et viduas in pressura ipsarum (Jac. I, 27). Oh quam beata es, vidua quae in omnibus taliter commendaris a Domino! Qui autem tibi non miseretur, judicatur a Domino ipso dicente: Causas viduarum non judicantes, et pupillos non miserantes, judicabo vos, dicit Dominus. Benedicta es, vidua, quia ipsum Dominum habes judicem et defensorem. Jam nullum plores, filia, quae melior facta es quam fueras ante. Ante in homine sperabas, modo autem in Domino Jesu Christo; antea cogitabas secundum hominem, modo autem secundum Deum; antea carnis libidine delectabaris, et vestis periculo, modo autem legis dulcedinem et castitatem prae omnibus cogitas; antea ancilla viri fuisti, modo autem libera es Christi. Quam bonum est te esse securam, quam pati servitium viri! Bonum est sola jacere in lecto, et surgere munda, quam jacere conscia libidinis et carnis immunditiae. Antea eras curvata, et eras sub viri jugo gravi; modo autem erecta es a jugo Christi suavi. Gaude, filia, quia venundata fueras, ut esses ancilla viri, modo autem libertatem a Domino meruisti. Memor esto, filia, mulierem Chananaeam, quae per inopportunitatem suam beneficium Salvatoris nostri impetrare meruit, sed et mulierem illam quae pedes Domini lacrymis rigavit, et capillis suis tersit, vel illam mulierem quae attulit unguentum pretiosum, et profudit Dominum recumbentem; vel illam mulierem quae vestimenta Domini tetigit, et continuo stetit fluxus sanguinis ejus; et illam mulierem quae ad pedes Domini sedebat, audire qualiter posset fugere ab ira ventura. Considera, filia, per quam viam humilitatis hae ipsae mulieres gradiebantur, et ex hoc meritum bonum habuerunt. Esto et tu similis illis in obedientia, in humilitate, in eleemosyna, in susceptione peregrinorum, in vigiliis, in jejuniis, in omni sobrietate. Haec sunt quae Christo placuerunt. Labora, filia, die ac nocte in opere Domini, ut quae ab homine dimissa es, a Domino colligaris; ut quae acceptura eras trigesimum fructum, sexagesimum merearis consequi, per eum qui vivit in saecula saeculorum. Amen. Explicit S. Augustini de consolatione mortuorum.