Migne Patrologia Latina Tomus 65
RemRhe.Opuscu 65 Remigius Rhemensis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA AD CHLODOVEUM FRANCORUM REGEM,
Consolatoria in obitu Albofledis sororis ejus, quae non multo post susceptum baptisma e vita migrarat.
Domino illustri meritis Chlodoveo regi Remigius episcopus.
Angit me, et satis angit, vestrae causa tristitiae, quod gloriosae memoriae germana vestra transiit Al bofledis. Sed consolari possumus, quia talis de hac luce discessit, ut recordatione magis suscipi debeat quam lugeri. Illius enim vitae fuit, quod assumpta credatur a Domino, quae a Deo electa migravit ad coelos. Vivit vestrae fidei, etsi est conspectus desiderio recepta. Christus implevit, ut benedictionem virginitatis acciperet; quae sacrata non est lugenda, quae fragrat in conspectu Domini flore virgineo, quo scilicet et corona tecta, quam pro virginitate suscepit. Absit ut a fidelibus lugeatur, quae bonus Christi odor esse promeruit, ut per eum cui placet, auxilium possit conferre poscentibus. Dominus meus, repelle de corde tuo tristitiam: animo rite composito regnum sagacius gubernate, erectiora sumentes studio serenitatis consilia. Laeto corde membra conforta: moeroris torpore discusso acrius invigilabis ad salutem. Manet vobis regnum administrandum, et Deo auspice procurandum. Populorum caput estis, et regimen sustinetis. Acerbitate ne te videant in luctu affici, qui per te felicia videre consueverunt. Esto ipse tuae animae consolator, vigorem illius providentiae continens ingenitae, ne tristitia candorem tuae menti subducat. De ejus praesente transitu quae choris est juncta virgineis, ut credo, rex gaudet in coelo. Salutans gloriam vestram, commendo familiarem meum presbyterum Maccolum quem direxi. Quaeso ut tantis habeatis ignoscere, quod qui occursum debui, exhortatoria destinare verba praesumpsi. Tamen per harum bajulum si jubetis ut vadam, contempta hiemis asperitate, frigore neglecto, itineris labore calcato, ad vos auxiliante Domino pervenire contendam.
EPISTOLA II. AD CHLODOVEUM REGEM, Hortatoria, cum rex ad bellum Gothicum se accingeret.
Domino insigni et meritis magnifico Chlodoveo regi Remigius episcopus
Rumor ad nos magnus pervenit, administrationem vos secundam rei bellicae suscepisse. Non est novum, ut coeperis esse sicut parentes tui semper fuerunt. Hoc imprimis agendum, ut Domini judicium a te non vacillet, ubi tui meriti, qui per industriam humilitatis tuae ad summum culminis pervenit: quia quod vulgo dicitur, ex fine actus hominis probatur. Consiliarios tibi adhibere debes, qui famam tuam possint ornare. Et beneficium tuum castum et honestum esse debet, et sacerdotibus tuis honorem debebis deferre, et ad eorum consilia semper recurrere. Quod si tibi bene cum illis convenerit, provincia tua melius potest constare. Cives tuos erige, afflictos releva, viduas fove, orphanos nutri, si potius est quam erudies, ut omnes te ament et timeant. Justitia ex ore vestro procedat: nihil sit sperandum de pauperibus vel peregrinis, ne magis dona aut aliquid accipere velis. Praetorium tuum omnibus pateat, ut nullus exinde tristis abscedat. Paternas quascunque opes possides, captivos exinde liberabis et a jugo servitutis absolves. Si quis in conspectu vestro venerit, peregrinum se esse non sentiat. Cum juvenibus jocare, cum senibus tracta, si vis regnare nobilis judicari.
EPISTOLA III AD TRES EPISCOPOS. De Claudio presbytero, in cujus causa spretum se ab illis conqueritur.
Dominis vere sanctis et merito beatissimis in Christo fratribus, Heraclio, Leoni et Theodosio, Remigius episcopus
Paulus apostolus in Epistola sua loquitur: Caritas nunquam excidit (I Cor. XIII, 8): quae ut tales ad me litteras mitteretis, in vestris sensibus non resedit. Nam pro Claudio fudi simplicem precem, quem vos non presbyterum scribitis, ut in me indignationem vestri pectoris proderetis. Illum non abnego graviter deliquisse: sed vos aetatis meae, etsi non meritis, decuerat detulisse. Quod propitia divinitate sit dictum, quinquaginta et tribus annis episcopali sedi praesideo, et me appellavit tam procaciter nemo. Dicitis melius vos fuisse non natos. Hoc mihi fuerat opportunum, ne audissem transgressoris opprobrium. Ego Claudium presbyterum feci, non corruptus praemio, sed praecellentissimi regis testimonio, qui erat non solum praedicator fidei catholicae, sed defensor. Scribitis canonicum non fuisse quod jussit. Summo fungimini sacerdotio. Regionum praesul, custos patriae, gentium triumphator injunxit. Tanto in me prorupistis felle commoti, ut nec episcopatus vestri detuleritis auctori. Rogavi ut Claudius sacrilegii perpetrator poenitentiae servaretur. Legimus namque (Jon. III, 5-10), legimus quod excidium coelesti denuntiatione praedictum evaserunt per poenitentiam Ninivitae: quod Joannes praecursor Domini in Evangelio praedicavit (Matth. III, 2), ut, regno appropinquante coelorum, eam populi agerent ne perirent. In Apocalypsi, (Cap. II, 5 et seq.), angelis ecclesiarum scribitur ex praecepto Domini salvatoris, ut quae digne minus egerant, poenitentiae satisfactione corrigerent. De iracunda dictione sanctitatis vestrae intelligo quod lapsum non misereamini post ruinam. Sed magis velle vos video ne convertatur et vivat, cum Dominus dixerit: Nolo mortem morientis, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 2). Hoc nos expedit sequi, hanc Domini voluntatem non praetermittere, sed tenere: quia nos posuit non ad iracundiam, sed ad hominum curam, et servire pietati potius quam furori. Ponitis in epistola vestra quod Celsus quidam qui Claudio credidit, quo abductus, et utrum vivat, an sit mortuus ignoratis atque hujus inquisitorem me esse praecipitis; et nescitis si in saeculo, aut si apud inferos sit quaerendus: et res suas a me vultis restitui quas sublatas fuisse non novi. Impossibilia praecipitis, ut impia peragatis. Annorum numero me esse scribitis Jubileum, irridentes potius quam pro dilectione gaudentes, cui vinculo caritatis irrupto insinceriter a vobis nec parcitur, nec defertur.
EPISTOLA IV. AD FALCONEM EPISCOPUM TUNGRENSEM. Arguit illum quod in Mosomagensi Ecclesia jurisdictionem sibi adversus Remensis Ecclesiae jura usurparit.
Domino vere sancto et in Christo beatissimo fratri, Falconi episcopo Remigius episcopus.
Quantum comperi, rebus gestis probavi, prius curae beatitudini tuae fuit, ut mihi inferres injuriam, quam salutationem deferres. O conveniens principium quod dedisti, ut laederes episcopus ante me, quam episcopum te viderem! Nimium cito pennis tenerulis evolasti, levitate animi, non maturitatis consilio. In ipso siquidem episcopatus exordio jus ingredi tentas alienum, qui adhuc tuum verecunde debueras introire. Fas ergo fuit ut illicitis ordinationibus tuis a te credideris occupandam loci Mosomagensis Ecclesiam, quam metropolitani urbis Remorum sub ope Christi sua semper ordinatione rexerunt? Adhuc arbitror tua nescis, et jam aliena pervadis. In qua igitur cum levitas feceris, presbyteros consecraris, archidiaconos institueris, primicerium scholae clarissimae, militiaeque lectorum; non queror quod me consilio inter ista non videris, utinam te vidisses! Si enim canones tua sanctitas ignorabat, satis praeproperum fuit, ut transgredereris antequam disceres. At vero ecclesiarum statuta si noveras, tanto gravius tantoque periculosius insipientia tua priscorum magnificorumque pontificum decreta calcavit. Cave qui aliena praesumis, ne quod habere videris, amittas. Cum factae ordinationis jura non constent, quo potissimum consilio sacerdotalis officii tirocinia defensabis, si temerariae trangressionis admissum pertinacia vel impotentia miscueris? Majoris discriminis erit antiquam sanctionem fuisse violatam, quam laus sit loco stare contra canones quos creasti. Sed quid de eorum loquar ordinibus, quos a beatitudine tua licuit promoveri? Plus illud est, quod si juxta majorum statuta severitatemque discutimus, non minus quam status illorum, vester veniet episcopatus in dubium. Dominus in Evangelio dicit ad Petrum: Simon Joannis, diligis me? et Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo te (Joan. XXI, 15). Cui bis terque a Domino sub hac responsione praecipitur: Pasce oves meas. Ego quia oves Christi pascere, omnimodis imperitus, alimoniae coelestis ubertate non possum; qui ex sacris eruditionibus eruditus, eas quae mihi Christo jubente traditae sunt, ut pascas admoneo, ut invadas inhibeo. Age semper ut te digna comitentur. Ecclesiae quam divina dispensatione meruisti praesidendam, deservi, et pro salute gregis dominici sollicitus pastor invigila. Utinam mediocritati meae ista suppeterent, quae in nomine Domini habere vos cupio! Sed quia desunt meae, vel credita mihi sunt obsequia Salvatoris, salvari mercenario non requiro. Joannes in Apocalysi (Cap. II, III) septem quippe angelis suis comprehendit, et unicuique scribit Ecclesiae. Facta igitur merita quae praepositis: quae probata corrigenda, castigat. Cum ergo sub vocabulo angeli tradatur actionis forma pontificiae, doleo super tuae praesumptionis audacia, ut jura permutes vetera novus, cauta temerarius, divina terrenus. Audiant nos, audiant quos elegeris sacerdotes. Sacerdotes tui ipsi nos audiant. Creatoris confido sententiam non pro te, sed in te, a judicantibus proferendam. Quis enim pro sensus sui probitate non improbet eum contra Ecclesiae regulam prorupisse, qui debuerat Ecclesiae regulam custodire? Mandas, ut audio, colonorum tibi tributa portari, et praecipis ut reditus deferantur agrorum. Datur intelligi quod ecclesiae rem, non ecclesiam concupisti, quando sollicitus exquisitor exposcis, quae ego ad quem jure veniebant, remisi potius quam quaesivi. Nolo te lateat, levitas atque presbyteros, contra ordinem quos fecisti, ab ordine jam remotos. Perpendi enim quod a me non decebat admitti, quos a te non licuerat ordinari. Heu quantum me a cultus tui proposito repulisti, dum mavis perperam agere, quam foedera fraterna servare! Optaveram namque ut clericus permansisses, quia factus fueras vi sacerdos. Sed si mentem tuam cura ista non tangit, ego tamen pro sinceritate profiteor, quod animum non minus angit a te inexcusabiliter erratum, quam me fuisse contemptum.