Opuscula (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opuscula
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf

Opuscula (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1204D

I Responsa canonica super quibusdam interrogationibus Reginbaldi chorepiscopi.

110.1187D| Reverentissimo atque amantissimo fratri REGINBALDO RABANUS, exiguus servorum Dei servus, in Domino salutem.

Postquam sanctitas tua nostrae parvitati se praesentare 110.1188D| voluit tui desiderium iterum videndi se valide nobis ingessit. Ita ut cognoscentes gravitatem morum, honestatem locutionis, humilitatem habitus hilaritatemque vultus. quam tua dilectio nobis 110.1189A| exhibuit, praesentia tua non vellemus carere, si quoquo modo eam possemus habere continuam. Sed quia verae charitatis ea est ratio, ut quod corporaliter habere secum non potest, spiritualiter nunquam habere cesset: licet corpore absens sis, spiritu tamen praesens esse non desistis. Quod eousque fiet, donec per Dei gratiam exuti a corpore praesentes erimus apud Deum. Hoc tamen adipisci nos posse, magis divini est muneris quam humanae facultatis: sed spe jam salvi facti sumus; qui autem in Domino sperat, beatus est.

De caetero quoque, quia veneratio tua quaedam capitula mihi in chartula tunc ostendit scripta, in quibus flagitabas me tibi respondere de his quae ibidem continebantur: relegi quantum licebat volumina divinorum 110.1189B| testamentorum, atque sanctorum Patrum sententias, et quantum tempus permittebat, ea quae ad hoc necessaria respondendum erant, in unum colligebam. Ludovici enim regis adventus, quod te scire non ambigo, imminens urgebat, ut ad ejus susceptionem occupati essemus. Nec jam licuit securae lectioni insistere, quando ipse se animus seniebat in multas partes divisum. Sed quia tui amoris fervor me tibi parere cogit, mundanis sollicitudinibus temperatis, quantum fragilitas humanae mentis sinebat, potissimum tuae consentire decrevimus voluntati. Quorum capitulorum haec fuit series.

I. Primo interrogabas quid de eo faciendum esset qui hominem Christianum sollicitando furatus fuerit, et in paganam gentem tradendo vendiderit, a 110.1189C| quibus ultra ille venditus se eruere non possit. Ad quod tunc tibi respondi, homicidium reatum ipsum hominem sibi contrahere mihi videri. Quod et postea, legens divinam sanctionem in Deuteronomio, ita probavisse reperi, cum homicidae et furi hominem vendenti, parem vindictae modum imposuisset. Nam sicut ibi legitur (Deut. XIX) « animam pro anima » homicidam debere reddere, « oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede; » sic et ipsum hominem qui deprehensus fuerit sollicitasse fratrem suum de filiis Israel, et vendidisse accipiendo pretium, jubet interficere, et ita auferre malum de medio populi Dei (Deut. XXIV). Unde mihi videtur, sicut par sententia in lege divina est constituta de homicida et fure hominem 110.1189D| vendente, sic et canonica auctoritate pari modo plectendum esse qui fratrem furando atque sollicitando vendiderit, et illum qui proximum suum Christianum hominem injuste peremerit; et eo gravius, quo eum in paganam gentem tradiderit, nec de animae suae ruina ullam compassionem habuerit. In concilio Ancyrano ita scriptum est (Can. 21, 22): « Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant, perfectionem vero circa finem vitae consequantur. De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit, secunda vero quinquennii tempus explere. » Sed in omnibus judiciis temperanda est sententia juxta intentionem et 110.1190A| studium poenitentis: si quis enim veraciter poenitentiam egerit, cum lacrymis jejunia et orationes solvens, eleemosynas largiter impendens, hujus ergo habet sacerdos potestatem mitigare judicium. Qui autem mentis est durae, et negligens est ad agendam poenitentiam: in hoc omnino decretum est tempus servandum.

II. De infantibus autem qui mortui cum patre et matre inveniuntur, et non apparet utrum ab eis oppressus sit ipse infans sive suffocatus, an propria morte defunctus: nec debent inde securi esse nec sine poenitentia ipsi parentes. Sed tamen in eis consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus, mortis causa fuit. Si autem eos non latet ipsos ejus esse interfectores, scire debent graviter 110.1190B| se deliquisse, quod in Ancyrano concilio hoc modo probatur (Can. 20). « De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptus excutiatur: antiqua quidem definitio usque ad ultimum vitae eas ab ecclesia removet. Humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur. » Sed alii trium annorum poenitentiam hujusmodi hominis denuntiant esse debere, hoc est qui infantem incaute oppresserit, quorum unum ex eis exigat cum pane et aqua, abstineatque ab omni luxuria tempore poenitentiae suae.

III. De eo vero qui viduam proximi sui in conjugium duxit, illud considerandum est, quota generatione ipsa connubia inter propinquos fieri possunt, 110.1190C| et sic de utroque sexu judicium aequum agendum: quia alii tertia vel quarta generatione hoc fieri posse judicabant: alii quinta, alii sexta. Sed illud ibi praecipue considerandum est, quod lex divina inde praecipiat, super quo capitulo Humberto episcopo sciscitanti jam respondimus. Cujus responsionis formulam etiam nunc tibi direximus. Manifestum est enim quod sacri canones ei anathema dicunt, qui de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem. Et ideo ibi summa est cautela habenda: ne forte pro incesti noxa aeterna damnatio sequatur.

IV. De eo autem quod interrogabas, si pater et filius, vel si duo fratres, aut avunculus et nepos, cum una muliere fornicarentur, quid inde faciendum 110.1190D| esset: manifestum est, quod gravi vindicta plectendum erit, quod grave facinus esse reperiatur. Omnis enim moechia interdicitur ubi scriptum est: « Non moechaberis. » Quanto magis cum cognata, vel cum conjuge, vel concubina cognati? Quid autem Dominus in lege in vindicta talium jusserit, liber Leviticus demonstrat, ubi ita scriptum est (Levit. XX): « Si moechatus fuerit quis cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui: morte moriatur et moechus et adultera. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia 110.1191A| scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est, vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt, occidentur ambo in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudabit, portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo iniquitatem 110.1191B| suam, absque liberis morientur. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque filiis erunt. » His enim judiciis patet quantum Domino displiceat omnis incestus et pollutio coitus illiciti, quia mortis judicio hujusmodi scelus puniendum esse judicavit. Nec enim filium cum uxore patris, nec patrem cum uxore filii licet concumbere, quia dormire cum noverca seu cum nuru prohibuit. Sed neque ducere uxorem fratris convenit, quia hujusmodi absque filiis fieri, hoc est mortis reus esse, judicatur. Si enim Dominus in lege turpitudinem incestus mortis sententia vindicari jussit, quomodo in Evangelio, ubi summa justitia est, incestuosus poenam peccati effugiet? maxime cum ibi poena temporalis 110.1191C| decernitur, hic gehenna ignis perpetui praedicitur.

Quam discretionem sentiens Apostolus, ad Hebraeos scribens ait (Hebr. X): « Irritam faciens legem « Moysi, sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? » Proinde valde necessarium est, ut duram judicii sententiam mitigare studeat peccatorum per condignam poenitentiam: ne forte scelus incorrectum ultio puniat perpetua. Unde est, ut Joannes Baptista in Evangelio turbas quae exibant ut baptizarentur ab eo, hortatus est, dicens: « Genimina 110.1191D| viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo dignos fructus poenitentiae, jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Luc. III). » Sacri autem canones quid de incestuosis praecipiant, facile est agnoscere. Nam in Caesariensi concilio ita scriptum est (Can. 2): « Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem. Verumtamen in exitu, propter misericordiam, si promiserit quod facta incolumis, hujus conjunctionis vincula dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita manenti. » Unde patet, quod aeque 110.1192A| malum est hoc, quod mulier duobus nupserit, et illud, cum vir duas uxores duxerit, aut pater et filius si cum una muliere fornicati fuerint, aut avunculus et nepos si cum una muliere dormierunt, aut aliquid hujusmodi factum fuerit. Quapropter justum est, ut taliter peccantes, usque ad finem vitae poenitentiam agant. Nisi forte propter nimium fletum et compunctionem validam, devotamque poenitentiam aliquid humanius sacerdos apud poenitentem agendum esse decrevit. Quia cujus Dominus cor in compunctione lacrymarum et amaritudine fletuum visitaverit, hujus breviandi tempus poenitentiae potestatem sacerdos habebit, sicut scriptum est in Laodicensi concilio (Can. 2): « De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione 110.1192B| confessionis et poenitentiae conversionem habuere perfectam, pro qualitate delicti: talibus, post poenitentiae tempus impensum, propter clementiam et bonitatem communio concedatur. » In Ancyrano quoque concilio, de adulterio ita scriptum est (Can. 19): « Si cujus uxor adultera fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus. » Igitur Theodorus judicavit, eum qui incestum fecerit, duodecim annis poenitere debere.

Quid autem inde sentiant caeteri doctores, in libellis eorum quos de poenitentia conscripserunt invenire poteris, qui, alii quindecim annis, alii duodecim annis, alii decem, alii septem, de hujusmodi 110.1192C| sceleribus judicaverunt poenitudinem explendam. Sed tu priscorum Patrum vestigia sequens, illis solis spatium temperes, qui devote et cum lacrymis poenitentiam egerunt. Caeteri autem definitum tempus expleant, quia in Salomone scriptum est: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). » Pius est enim Deus et misericors: sed « misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Facit potentiam in brachio suo, dispergit superbos mente cordis sui (Luc. I). » « Qui autem mentis est durae, corruet in malum. Et qui custodit mandatum, custodit animam suam. Qui autem negligit vias suas, mortificabitur (Prov. XXVIII; Prov. XIX). »

110.1192D|

V.

De servo autem illo qui fugerit dominum suum interrogabas, si ille in ipsa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo missas cantare, aut psalmodias. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum: sed tamen scimus ab apostolis fortissime praeceptum, ut « servi subditi sint in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis (I Pet. II), » et obedientes illis fiant in omnibus. In canone autem Gangrensis concilii ita scriptum est (can. 3): « Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat dominum contemnere proprium, ut discedat ab ejus obsequio, nec ei cum benevolentia et omni honore deserviat, anathema sit. » Unde datur intelligi quod si ille anathema meruit 110.1193A| qui docet servum, dominum proprium contemnere, et ab ejus obsequio recedere: quanto magis ille qui dominum suum spernit, et ejus servitio subdi noluerit. Sed tamen distantia est inter eum qui per superbiam, et illum qui propter necessitatem fugit, coactus crudelitate domini sui. Nam Agar, famula Sarae, fugam iniit, affligente eam domina sua: sed angelo admonente ut reverteretur, et fieret subjecta dominatrici suae, reversa est ad dominam. Sic et Onesimus servus Philemonis effugit a domino suo, sed Paulo apostolo docente credidit Christo, et baptizatus est et sic per patrocinium Apostoli restitutus est proprio domino suo. Admonendus est enim servus quilibet fugitivus, per fideles doctores, ubicunque fuerit, ut revertatur ad dominum suum, 110.1193B| et fiat ei subjectus, ne forte contemnens praeceptum Domini, perpetuo anathemate percutiatur. Attamen si in ipsa fuga obierit, orandum est pro eo, nisi forte aliquo crimine majore implicetur, aut in perfidiam devolvatur, unde fructuosa pro eo non possit esse oratio. Attamen Augustinus, ad Laurentium scribens, ita inter alia ait: « Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur: pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque tamen consolationes sunt vivorum. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsis damnatio. »

VI. 110.1193C| De illo vero qui presbyterum se esse finxerit, cum non esset ordinatus, et baptismi officium exercuit, requirendum est utrum ipse baptizans baptizatus esset, et utrum in nomine sanctae Trinitatis sub trina mersione baptizaverit. Quod si ita erat, non est iterum baptizandus, sed per impositionem manus episcopalis et unctionem sacri chrismatis id quod factum est confirmandum. Quia quod semel est in sacramento baptismatis effectum, non licet iterari, quoniam unus est Dominus, una fides, unum baptisma. Attamen ille qui praesumptuose egit, et non pro necessitate aliqua, canonica disciplina est coercendus. Igitur, ut beatus Ambrosius testatur, postquam omnibus locis ecclesiae sunt constitutae, et officia ordinata, aliter composita res est quam coeperat. 110.1193D| Primum enim omnes docebant, et omnes baptizabant, quibuscunque diebus vel temporibus fuisset occasio. Nec enim Philippus tempus quaesivit, aut diem quo eunuchum baptizaret, neque jejunium interposuit. Neque Paulus et * tempus distulerunt, quo optionem carceris cum ejus omnibus baptizarent. Neque Petrus clericos habuit, aut diem quaesivit quando Cornelium cum omni domo sua baptizavit, nec ipse, sed jussit fratribus qui cum eo erant apud Cornelium in Joppe. Adhuc enim praeter septem diaconos nullus fuerat ordinatus. Ut ergo cresceret plebs et multiplicaretur, omnibus concessum est et evangelizare, et baptizare, et Scripturam in ecclesia explanare. At ubi omnia loca circumplexa 110.1194A| est Ecclesia, conventicula constituta sunt, et rectores, et caetera officia ecclesiis sunt ordinata, ut nullus de clero auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium quod sciret non sibi creditum vel concessum: et coepit alio ordine et providentia gubernari Ecclesia. Quod si omnes eadem possent, irrationabile esset, et vulgaris res et vilissima videretur. Hinc ergo est unde nunc neque diaconi in populo praedicant, neque caeteri clerici vel laici baptizant, neque quocunque die credentes tinguntur nisi aegri. Ideo non per omnia conveniunt scripta Apostoli ordinationi quae nunc in Ecclesia est, quia haec inter ipsa primordia sunt scripta. Nam et ipse Timotheum presbyterum a se creatum episcopum vocat, quia primi presbyteri episcopi appellabantur, 110.1194B| ut recedente eo sequens succederet. Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si episcopus praesens non sit. Sed quia coeperunt sequentes presbyteri indigni ad primatus tenendos, immutata est ratio, prospiciente concilio ut non ordo, sed meritum, crearet episcopum, multorum sacerdotum judicio constitutum, ne indignus temere usurparet, et esset multis scandalum. Quod autem unum sit Christi baptisma, et licet a diversis ministretur non debeat iterari vel mutari, sacrum Evangelium ostendit, ubi verba Joannis Baptistae posita sunt ita dicentis: « Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et manentem super eum, et ego nesciebam. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, 110.1194C| et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Quam sententiam beatus Augustinus ita exposuit: « Quid ergo per columbam didicit Joannes, nisi quamdam proprietatem in Christo futuram? ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi sive injusti, non tribueretur sanctitas baptismi, nisi illi super quem descendit columba. De quo dictum: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat: Judas baptizet, hic est qui baptizat. Nam si pro diversitate meritorum baptismus esset, quia diversa sunt merita, diversa essent baptismata. Sed unum est baptisma, et solus est Christus, qui per 110.1194D| diversos ministros suos baptismate baptizat in remissionem omnium peccatorum. » Ideo sacri canones praecipiunt ut qui ab haereticis baptizati sunt, non rebaptizentur, sed per impositionem manus sola sancti Spiritus invocatione, quem ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus Ecclesiae securitatem consequantur.

VII.

De illis vero qui in Quadragesima ante Pascha carnem manducant, vel juramentum in altari vel in sanctorum reliquiis faciunt, manifestum est quod injuste agunt, quia divinis mandatis contrarii existunt. Unde et per Isaiam Dominus pravorum jejunium spernit, ita dicens: « Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros 110.1195A| repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere animam suam? nunquid contorquere quasi circulum caput suum? et sacco et cinere sternere? Nunquid istud vocavi jejunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurientibus panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua 110.1195B| citius orietur; et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, Ecce adsum, quia misericors sum Dominus Deus tuus (Isa. LVIII). » Hinc in canone sanctorum Patrum scriptum est (Conc. Laodic., can. 50 et 52), quod « non oporteat in Quadragesima nuptias aut natalitia celebrare, nec jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire; » magisque conveniat omnem Quadragesimam districto venerari judicio. Non est enim dignum, ut qui Ecclesiae unitatem 110.1196A| scindit, et sanctorum Patrum traditiones solvit, sine vindicta exeat, sed pro hoc poenas condignas solvat. Sacerdotis autem judicio temperanda est poenae vindicta, secundum modum poenitentis: quia, ut supra dictum est, qui veraciter poenitet et per lacrymarum indicia cordis sui contritionem manifestat, leviori disciplina tractandus est, quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit, et in quocunque die peccator conversus poenitentiam egerit, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur. Nec temporis longinquitas, sed animi affectus pensandus est, quia suscepit Dominus triduanam poenitentiam Ninivitarum, et Petri negationem, amarissimis fletibus ablutam, Dominus indulsit, cum eum tertia die resurgens inter caeteros discipulos angelica vocatione 110.1196B| ad suam praesentiam et reconciliationem venire jussit.

Haec tibi, sancte frater, prout opportunitas temporis se contulit, festinanter dictavi: paratus, si quid deest in responsis, tempore opportuno tibi planius explicare. Tu autem et commendatum tibi gregem diligenter instrue, et nos orationibus juva: quatenus aliquid tibi dignum scribamus, et de tuo bono opere tibi quotidie congratulemur. Dominus omnipotens in hac vita te bonis operibus augeat, et in futuro mercede remuneret sempiterna.

II Si liceat chorepiscopis presbyteros et diaconos ordinare cum consensu episcopi sui. 110.1195| 110.1195C| Postquam per nos transeuntes abiistis, cogitavi mecum de hoc quod praesentialiter retulistis, qualiter quidam de occidentalibus episcopis senserunt de chorepiscoporum ordine, et quod quidam eorum reordinarent illos, qui temporibus antecessorum suorum a chorepiscopis ordinati sunt, presbyteros atque diaconos, nec non et ecclesias ab eis similiter consecratas, profanantes omnem sanctificationem pristinam, quasi non legitimam, quam tamen cum consensu atque praecepto episcoporum suorum ipsi chorepiscopi perpetraverunt.

Unde et schismata in Ecclesia Dei oriuntur, cum rectores populi Dei in doctrina sua ab invicem discrepant: alii dicentes licere chorepiscopis cum consensu et praecepto majorum suorum, hoc est praesulum 110.1195D| civitatum sub quibus ipsi degunt, manus baptizatis imponere, ut accipiant Spiritum sanctum, presbyterosque atque diaconos, necnon et caeteros Ecclesiae gradus ordinare: alii vero affirmantes, nullo modo eis hoc ministerium competere, sed tantum illis episcopis qui urbibus praesunt. Ex quo videlicet excitantur sectae, invidiae, irae, rixae, aemulationes, dissensiones, contentiones: per quae multi de populo, videntes magistrorum dissensionem, non mediocriter scandalizantur.

Non enim hujusmodi litigatores illam concordiam 110.1196C| apostolicam sequuntur, de qua Philippenses Paulus obsecrat, dicens (Philipp. II): « Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritualis, si qua viscera miserationis: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt considerantes singuli, sed ea quae aliorum. » Unde et ipse volens juniores suos auditoribus commendare, et non despectos, sed acceptabiles reddere, Corinthios admonet, dicens (I Cor. IV): « Rogo ergo vos, fratres, imitatores « mei estote, sicut et ego Christi. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et 110.1196D| fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in Ecclesia doceo. » Et rursum (I Cor. XVI): « Si autem, inquit, venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat, deducite illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. » Hoc autem praeceptum humilitatis clare ab ipsa Veritate sumpsit, quae in Evangelio discipulos de primatu contendentes instruxit, dicens (Matth. XX): « Reges gentium dominantur 110.1197A| eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut ministrator. » Et suo eos exemplo informans sequitur, dicens (Luc. XXII; Matth. XX): « Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat: filius enim hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. »

Habebant enim ipsi apostoli adjutores in praedicatione Evangelii Christi, qui etiam ordinationes fecerunt ex praeceptis eorum. Unde legitur in codice quem Damasus papa de episcopis Romanae Ecclesiae, petente Hieronymo presbytero, conscripsit, quod Linus et Cletus ex praecepto beati Petri ordinationes 110.1197B| presbyterorum fecerunt: cum tamen post passionem Petri, non illi, sed Clemens, in honorem cathedrae successerit, ipso eidem tradente principe apostolorum, sicut epistola ejusdem Clementis, scripta ex mandato Petri ad Jacobum fratrem Domini, testatur. Hinc reor quod usus chorepiscoporum primo originem sumpserit, et hactenus in Ecclesia retineatur, ut ipsi chorepiscopi a propriis episcopis ordinati, juxta praeceptum eorum, diaconos et presbyteros, ac caeteros gradus ordinent, atque reliqua officia sacerdotalia peragant.

Unde miror quomodo isti qui hanc contentionem movent, ordinem chorepiscoporum tantum despiciant, ut pene eis nihil amplius a dignitate presbyterorum tribuant: cum hoc nec novorum, nec antiquorum, 110.1197C| nec etiam ipsis apostolorum dogmatibus consuetudinibusque conveniat, sed in sensu simul a dogmate dissentiat. Claret enim hoc, quod in his non ratio et humilitas, sed invidia atque superbia dominentur: ita ut despectis cooperatoribus suis, ipsi soli potentes ac sanctificatione pollentes videri appetant: et hoc quod sancti Patres ad concordiam et unionem singulis dignitatibus conscripserunt, ipsi magis damnationem noxiam, quam discretam dispositionem esse putent. Praecipiunt enim sacri canones qualiter unusquisque ordo mensuram suam custodiat, a minimo usque ad maximum, et minor gradus majori semper subditus fiat: ita ut diaconi absque episcopo vel presbytero baptizare non praesumant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas 110.1197D| extrema compellat: et ut gratiam sacrae communionis post presbyteros accipiant diaconi, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente: sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat, nec etiam coram presbytero sedere audeant, sed jussione presbyteri sedeant. Similiter quoque mandant, ut diaconis honor exhibeatur ab obsequentibus, id est, subdiaconis et omnibus clericis.

De presbyteris vero in decretis Gelasii papae ita scriptum est (Gelas. I, ep. 9, c. 6): « Nec minus etiam presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: nec conficiendi chrismatis, nec consignationis 110.1198A| pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem: non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant licentiam: neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut venerabilia tractare mysteria: nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice, subdiaconum vel acolythum jus habere faciendi: nec prorsus dubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens, suo nutu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. »

De chorepiscopis autem in Ancyrano concilio ita scriptum est (Can. 12): « Chorepiscopis non licere presbyteros aut diaconos ordinare, sed nec presbyteros 110.1198B| civitatis, sine praecepto episcopi vel litteris, in unaquaque parochia. » Attendo, quod non dicit, chorepiscopis non licere penitus diaconos aut presbyteros ordinare, sed non aliter licere, nisi ex praecepto episcopi sui vel litteris in unaquaque parochia.

Item in Antiocheno concilio sic legitur (Can. 10): « Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sacrae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subjectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas. Quibus promotiones istae sufficiant: nec presbyterum 110.1198C| vero, nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum (id est praeter conscientiam civitatis episcopi) cui ipse cum possessione est subjectus. » Cum autem chorepiscopos manus impositionem episcoporum percipere dicat, et quidem sicut episcopi consecrati sint: cur cum consensu episcoporum, quibus subjecti sunt, consecrationes sacrorum ordinum eis facere non licet, et cum chrismate sacro fideles consignare? Vanum est enim, quemquam consecrationem episcopalem habere, si ministerium episcopi ei non licet agere. Ad quid ergo invocatur Spiritus sanctus ab episcopo ordinatore sanctificationem personae ordinandae, et tribuat [ Forte ut sanctificationem personae ordinandae tribuat], si ipse invocator et ordinator, post consecrationem, quam 110.1198D| rite peregit, reprehenderit? Nunquid Dominum irridet, cujus donum poscit, cum postea illud donum spreverit? Nunquid non et calumnia, qua Domini significationem [ Forte sanctificationem] illudit, ad ipsum auctorem sanctificationis pertingit? Planum est ergo quod in Spiritu sancto per verbum Dei omnis sanctificatio adimpletur. Et quare non pertimescit blasphemare, et derogare Spiritus sancti potentiae? cum scriptum sit (Luc. XII): « Qui dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. » Unde Petrus apostolus in Actibus apostolorum, 110.1199A| cum Cornelium centurionem et eos qui secum erant videret accepisse gratiam Spiritus sancti, Judaeos contra se altercantes pro eo quod ad gentes introiret et manducaret cum illis, tali responso refutat, dicens: « Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram qui possem prohibere Dominum? His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Dominum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI). » Quem ergo Deus dono spiritus sui honorat, non est rectum ut ab hominibus dehonestetur. Nec debet quisquam pro calumnia deputare, quod divina dispositione constat ordinatum esse: quae enim sunt, a Deo ordinata sunt. Proinde nec inferioribus episcopis dignitas 110.1199B| proprii gradus tollitur, cum metropolitano totius provinciae cura delegatur. Nam sine eo in provincia episcopum ordinare, nec generale concilium convocare, nec quidquam aliud caeteris episcopis licet in provincia agere, nisi quae tum constat ad singulorum parochias et episcopatus pertinere. Si enim in episcoporum ordine chorepiscopos non liceret habere, nullatenus inter trecentos decem et octo Patres, qui in Nicaeno concilio adfuerunt, annumerarentur. In quorum catalogo amplius quam duodecim chorepiscopi inserti sunt, ubi nullus presbyterorum vel diaconorum in numero praefinito Patrum, sed solummodo metropolitani et episcopi, atque chorepiscopi, nominatim recensiti inveniuntur. Ad quid enim episcopus cujuslibet civitatis chorepiscopum sibi vult 110.1199C| ac decernit ordinare, si ipsam ordinationem suam nullam efficaciam arbitratur habere. Dicit enim Apostolus (Rom. XIV): « Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. » Hanc quidem sententiam non ad ciborum solummodo qualitatem et differentiam discernendam, sed ad omnem ambiguitatem et duplicitatem tollendam, prolatam esse intelligimus: ut non simus parvuli fluctuantes in omni vento doctrinae, sed sani et stabiles in fide et firmi in apostolica doctrina. « Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis: et, qui haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Jac. I). »

110.1199D| Non ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino, ait enim ipsa Veritas in Evangelio: « Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Omnia enim possibilia sunt credenti (Marc. XI; Marc. IX), » quia fides vera recte credentem salvat: et justus in fide sua vivit, illa videlicet quae per dilectionem operatur. Hoc enim sanctorum Patrum prudentia posteris suis providit, et sacra canonum auctoritas instituit, ut dissensio et schismata in Ecclesia Christi non fierent, sed magis unitas et concordia pacis inibi praevaleret. Et ideo unicuique ordini juxta mensuram suam officium delegavit, ut per studium humilitatis et dilectionis pax Christiana et concordia in populo Dei perseveraret. 110.1200A| De quo et ipsa Veritas, discipulos ad imitationem sui provocans, ait: « Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). » Hoc jugum per charitatem fideles sociat, non per contentionem dissipat: hocque onus non opprimit se portantem per ponderis gravitudinem, sed magis sublevat ac sustentat per solatii consolationem.

Nihil ergo juvat reprehensores hos et vaniloquos magistros, quia ad defensionem erroris sui illud de Actibus apostolorum sumere nituntur, quia Petrus et Joannes missi sint ab apostolis de Hierosolymis in Samariam, ut imponerent illis manus, qui a Philippo 110.1200B| baptizabantur, quatenus acciperent Spiritum sanctum, quoniam aliter hoc fieri non decebat, quam ut apostoli implerent et perficerent ea quae a ministro eorum bene coepta fuerant. Non enim Philippus hic unus de duodecim, sed unus de septem diaconibus erat, qui ab apostolis paulo ante ordinati sunt, qui et in catalogo septem levitarum primus post Stephanum annumeratus est. Unde post Stephani necem statim ad Philippi actus explicandos scriptor historiae videtur transire, ita dicens: « Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter apostolos (Act. VIII). » Et post pauca: « Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum Dei. Philippus autem 110.1200C| descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa quae faciebat. Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna, exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt: factum est autem magnum gaudium in illa civitate (Ibid.). »

Et non multum post: « Cum autem, inquit, audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei: miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat: sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant 110.1200D| manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (Ibid.). » Idem etiam Philippus baptizavit eunuchum « Candacis reginae Aethiopum, sicut consequenter narrat: et post discessum ejus « pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream (Act. VIII). » De quo Lucas alibi mentionem facit, cum transitum Pauli ad Jerusalem enumerasset, ita dicens: « Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus ex septem, mansimus apud eum. Huic autem erant filiae quatuor virgines prophetantes (Act. XXI). » Unde apparet quia iste Philippus non fuit episcopus, neque chorepiscopus, sed tantum diaconus et evangelista. Si enim chorepiscopus 110.1201A| esset, nequaquam scriptor historiae hoc tacuisset. Necdum Apostoli ab invicem discesserant, ut in singulis provinciis aut civitatibus episcopos aut chorepiscopos ordinarent, sed in Hierosolymis tantum manentes praedicabant verbum Dei, donec, Spiritus sancti dispositione agente, ad praedicandum gentibus per orbem directi sunt.

Sicque omnis ordo ecclesiasticus in singulis locis juxta eorum dispositionem distributus, hactenus in ecclesia catholica servatur: et sicut una fides, unum baptisma, una religio, a Christianis in toto orbe tenetur: ita unius ejusdemque Spiritus sancti distributione pax et concordia in electis Dei ubique firmiter corroboratur, omnisque discordia procul pellitur. Quoniam, juxta Apostolum (Rom. II), « quicumque 110.1201B| spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. »

Proinde idem doctor gentium nos admonet dicens (Ephes. IV): « Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. »

Convenit enim quibusque fidelibus et membris corporis Christi ut honore se invicem praeveniant, se sufferant: ne contra Apostolum « efficiantur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. V); » sed magis unanimes omnes sint 110.1201C| in oratione, « compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles (I Pet. III); » nihil agant per contentionem, quia non est dissensionis Deus sed pacis.

Haec enim tantummodo nobis credendi regula ex praecepto Dominico conceditur, ut contendamus per angustam portam intrare, et arctam viam intendere quae ducit ad vitam; non latam et spatiosam, quae ducit ad mortem. Si enim bonae devotionis et mansuetudinis indicia per humilitatis atque obedientiae praebemus officia: veri imitatores Dei effecti, Christi Domini sequemur exempla, qui, cum adhuc peccatores essemus, pro impiis servis « mortuus est, justus pro injustis: ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu (I Pet. 110.1201D| III). » « Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium (II Tim. I). » Excelsus inter angelos, humilis inter homines, ministrare voluit, non ministrari. Unde in coena mystica discipulorum pedes lavit, et linteo quo erat praecinctus tersit, cum publicanis et peccatoribus manducavit, peccatricem mulierem ad se accedere permisit, et lavare lacrymis ac tergere capillis pedes suos consensit, nihil veritus Pharisaeorum superstitiosam reprehensionem, propter quod injustis querimoniis eorum ita respondit dicens: « Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum Luc. VII). » Et item: « Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Marc. II). » Et alibi: « Filius, 110.1202A| inquit, hominis venit salvare quod perierat (Matth. XVIII). » Et rursum: « Non enim venit filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III). » At contra si despect caeteris fratribus ac conservis nostris, in sublime volumus extolli, ac soli potentes et gloriosi cupimus ab hominibus videri: sine dubio illius imitamur jactantiam, qui despectis caeteris sanctis, angelorum turmis ad simulitudinem Dei non per humilitatem sed per jactantiam voluit sublimari, cum dixit: « Ascendam in coelum, super altitudinem nubium, ponam thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). » Unde merito de sublimitate angelica projectus in inferni tartarum draco perfidus, traxit secum tertiam partem siderum: ubi et 110.1202B| nos, si ejus sequimur vecordiam, propter mentis nostrae superbiam a sanctorum societate expulsi, poenas gehennae cum illo luemus aeternas.

Quomodo autem tam praelatis quam subditis agendum sit, Ecclesiae pastor Petrus in Epistola sua admonet dicens: « Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo: et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Similiter adolescentes subditi estote senioribus, 110.1202C| omnes autem invicem humilitatem insinuate: quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). » Quapropter necessarium mihi videtur ut omnes humiliemus nos sub potenti manu Dei, quatenus ipse nos exaltet in tempore visitationis: et quisquis in majori dignitate ex electione Divina se positum agnoscit, commilitones suos ac ministros omni honore dignos arbitretur, et ex mutua dilectione locum eis praebeat perficiendi ac bene operandi: quia venient dies, quando non honoris dignitates, sed bonorum operum requirentur actiones. Filius enim Dei venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. « Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, 110.1202D| prout gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, II Cor. V). » Qui autem inferioris gradus est, non majora et quae ad se non pertinent per elationem appetens, tentet: sed contentus sit officio, quod sibi Divina ordinatio voluit conferre: et ita rite credendo, ac recte docendo, beneque operando, quotidie in Deum proficiat, ut ministerii sui bonum praemium consequatur. Qui enim bene ministraverit, gradum sibi bonum adquirit. Unde ipsa Veritas ait: « Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XII). » Et alibi: « Volo, » inquit, Pater, ut ubi sum ego, ibi « sit et minister meus. »

110.1203A| Grandis honor est, Christi ministrum esse: unde et grande praemium bene ministrantes sequitur, ita ut cum Christo et sanctis angelis ejus in coelesti beatitudine sine fine laetentur: atque ideo non convenit servis Christi contendere de sublimitate honoris, sed magis certare de utilitate sanae praedicationis, et assiduitate bonae operationis, ut populus Christi audiat ex ore eorum verbum rectae fidei, et videat in actibus eorum bonum exemplum per humilitatis indicium, quia juxta veritatis sententiam: « Omnis qui se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur (Matth. XI). » Qui enim gradum honoris in Ecclesia Christi acceperunt, quomodo vivere debeant et quid agere, audiant ipsum Dominum ostendentem atque praecipientem: « Sint, 110.1203B| inquit, lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei (Luc. XII). » Et quale eos praemium taliter facientes in futuro sequatur, mox subjungit, dicens: « Beati illi servi, quos, cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Ibid.). » Et paulo post: « Quis putas est, inquit, fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit Dominus ejus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis, quia super omnia 110.1203C| quae possidet, constituet illum (Ibid.). » Non enim pigris et hebetibus doctoribus, et de primatu hujus mundi atque divitiis certantibus, tale praemium promittitur: sed bene laborantibus, et digne Deo servientibus.

Non est enim aequum, ut collatio sacri ordinis, servis Christi fiat causa elationis et terrenae voluptatis: quia nec in ipsius magistri nec in discipulorum ejus dictis sive exemplis aliquid hujusmodi reperiunt. Quomodo autem de Christi moribus nos instruat apostolus Paulus, audiamus: « Hoc autem, inquit, sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam 110.1203D| servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. X). » Hinc ergo discipulis suis praecepit, dicens: « Nolite solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientum 110.1204A| vobis (Matth. VI). » « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV). » « Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur: animae vero suae detrimentum patiatur? etc. » (Luc. XIX.) Hinc et Petrus, exhortans fideles in Epistola sua, ait: « Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Jesu Christi, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desiderils, sed secundum eum qui vocavit vos, sanctum; et 110.1204B| ipsi sancti in omni conversatione estote, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum (I Petr. I). » De quo et Joannes ait: « Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II). » Hinc et Paulus ait: « Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus: sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, arma justitiae 110.1204C| Deo (Rom. V, VI). » Et iterum: « Carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). » Et rursum: « Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIV). » Et iterum: « Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere: unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (Rom. XV). »

Si autem secundum hujusmodi doctrinam conformemus nos exemplis obedientiae, humilitatis et mansuetudinis Christi, considerantes singuli non quod nobis, sed quod aliis utile est, nec cupiditatibus hujus mundi, atque illecebris operam demus: nulla 110.1204D| erit inter nos contentio de sublimitate honoris, et inani jactantia terrenae potestatis, et conflictus nequam de quaestu nefando praesentis saeculi: sed erit firma pax et concordia inter nos, exercebiturque unanimiter cultus pietatis: et religio sancta, et immaculata coram Deo (exspectantes supernam gloriam in revelatione Domini nostri Jesu Christi) et Salvatore nostro, sine reprehensione custodietur: et ita omnia membra corporis Christi erunt in pace, quem cum non videmus, diligimus; in quem nunc quoque non videntes credimus, et exultando speramus, quod in adventu ejus percipiamus finem fidei nostrae, salutem animarum nostrarum.

Igitur quia ordo praeteritae narrationis vestrae, et responsionis parvitatis nostrae, hoc exigebat, ut contra 110.1205A| tam ineptum conflictum sacerdotum, atque scandalum plebis, aliqua de scripturis sacris, atque orthodoxorum patrum sententiis excerperemus, quae ostenderent ac declarando manifestarent, quia servos Christi non oportet litigare, sed mansuetos esse ad omnes, docibiles et patientes: fecimus quod agendum esse censuimus, et in brevi libello haec comprehendentes, sanctitati vestrae dirigere curavimus: 110.1206A| petentes ut, si dignum ducatis haec legere, ea quae recte ibi posita sint, vestra auctoritate confirmetis: si qua autem reprehensione ibi digna videantur, ignorantem vestra prudentia instruatis, quatenus per omnia labor noster non inanis fiat, et studium doctrinae vestrae multiplici mercede ab omnium bonorum datore remuneretur.