EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opuscula
Saeculo VII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


NicTre.Opuscu4 68 Nicetius Trevirensis508-573 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

OPUSCULUM PRIMUM. De Vigiliis servorum Dei.

CAPUT PRIMUM.

Bona et digna et sancta res, et apta prorsus satisque conveniens de sanctis vigiliis nunc dicere, et conferre sermonem, quando ipsa lucubratio geritur a sollicitis et religiosis: nox caeca est, et necessaria caligo corporibus, quae non solum homines, sed etiam in somno detinet animantes, ut, reparatis viribus per soporem, possint diurnos labores sustinere vigilantes. Bonus Deus, qui ita prospexit, ita constituit, ut homo exiturus ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam, haberet vicarium tempus, in quo a laboribus duris et multa fatigatione requiesceret (Psal. CIII, 23). Ergo diem ad opus, noctem fecit ad requiem; et pro hoc, sicut pro omnibus, gratias debemus agere illi qui praestitit. Novimus autem multos hominum, ut aut majoribus suis placeant, aut sibi aliquid peculiariter prosint, noctis particulam ad aliquod opusculum segregare, et id pro lucro ducere, quod furati de sopore suo, operari potuerunt. Quod si in carnalibus instrumentis, id est, victui ac vestitui necessariis, qui vigilant non reprehenduntur, imo laudantur; quanto magis nos sacras vigilias, tam spirituali opere fructuosas, orationibus scilicet, hymnis, lectionibus fecundas, observare et amare debemus, ut a Domino Deo mercedem recipiamus?

CAPUT II.

Equidem sunt homines qui ista reprehendunt, sed a fide catholica et religione alieni sunt. Sed non est mirum. Quomodo enim impiis et profanis religiosa placere possunt? Quibus si placerent, nostri essent, quod sumus utique Christiani. Si vero nostri sunt quos vigiliarum sanctarum salutifer actus offendit, ut nihil de his deterius suspicet, aut pigri sunt, aut somniculosi, aut senes sunt, aut infirmi. Si pigri sunt, erubescant; quia illis insonant Proverbia Salomonis: Vade ad formicam, o piger; et aemulare vias ejus (Prov. VI, 6). Si somniculosi sunt, expergiscantur, Scriptura proclamante: O piger, quousque dormis? Quando autem de somno surgis? Modicum quidem dormis, modicum sedes, modicum autem dormitas, pusillum autem manibus amplecteris pectus. Deinde, superveniet tibi tanquam viator paupertas, inopia autem sicut bonus cursor (Ibid., 9-11). Si autem senes sunt, quis eos compellit ut vigilent? quanquam et non compulsi vigilare debent pro ipsa aetate sua, et Dominum Deum instantius orare. Vigilare itaque debent sedentes, si stare non praevalent. Si vero infirmi sunt membris, quod ipsi facere non possunt, non reprehendant: imo secundum prophetam rigent lacrymis stratum suum, et dicant: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXIX, 7). Commendent etiam vigilantibus, ut eos suis precibus adjuvent, quod adjuti a Domino super lectum doloris sui canere quandoque mereantur, dicentes: In matutinis meditabor in te, Domine, quia factus es adjutor meus (Ibid.). Alioquin stultum, et satis extraneum est a religione, ut quia ipsi currere non valemus, bene currentibus derogemus; quia etsi non possumus, debemus non invidere, sed congratulari potentibus. Sicut enim qui consentit malitiae, particeps est poenae, sic participatio gloriae speranda est de consensione bonitatis. Alios enim coronat affectus, alios voluntas pia laetificat.

Nec sane onerosum vel difficile videri debet etiam delicatis vel infirmis corporibus in septimana duarum noctium, id est, sabbati atque dominicae, portionem aliquam Dei ministerio deputare: ista enim quasi purificatio est dierum quinque vel noctium, quibus stupore carnali ingravescimus, aut mundanis actibus obsessi laetamur. Nec erubescat aliquis in bono studio sanctitatis, quia non erubescunt improbi in perpetrando opere foeditatis. Merito ergo Scriptura in Proverbiis dicit: Est confusio quae adducit peccatum (Eccli. IV, 25). In bono enim opere confundi, peccatum est, sicut in malefaciendo non confundi pernicies est. Si sancti estis, amate vigilias; ut thesaurum vestrum vigilando custodientes, ipsi in sanctitate servemini. Si peccatores estis, magis currite, ut vigilantes, et Deum orantes, purgemini; ut tundentes pectora frequentius clametis ad Dominum ex toto corde dicentes: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Qui enim ab occultis desiderant jam purgari, nescio an eos delectet iisdem miseriis inquinari.

CAPUT III.

Tempus exigit, charissimi, ut de auctoritate vigiliarum, de antiquitate, deque ipsa utilitate pauca dicamus: magis enim quilibet labor libenter suscipitur, si ante oculos proponatur ipsius laboris utilitas. Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis. Isaias denique propheta clamat ad Dominum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isai. XXVI, 9, sec. LXX). David et regio et prophetico spiritu sanctificatus unguento, ita canit: Domine Deus salutis meae in die clamavi, et nocte coram te (Psal. LXXXVII, 2). Item dicit: Memoratus sum in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55). Accipe ejusdem prophetae aliam vocem, quae et tempus et habitum deprecantis ostendat: In noctibus, inquit, extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII, 2). Et ne vespertinas tantum horas noctes aestimes appellatas, occurrit et dicit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 62). Ecce habetis et tempus expressum, et exsurgendi sollicitudinem, quomodo confiteamini Deo, ostensam.

Adhuc consideranti mihi intentionem sanctorum, majus aliquid ac laboriosius occurrit, et ultra naturae humanae conditionem suggeritur, cum eumdem prophetam audis ita psallentem: Si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 3). Quis non stupeat tantam in Dei amore animi devotionem; ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Dei esse volumus; et tabernaculum ejus ac templum cupimus haberi perpetuo, sicut Paulus apostolus asserit dicens: Vos estis templum Dei (II Cor. VI, 16): in quantum possumus exemplo sanctorum vigilias diligamus, ne et de nobis dicatur: Dormierunt somnum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6): quin potius et gratulabundus unusquisque vestrum jam dicat: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3), Quia bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime; ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem per noctem (Psal. XCI, 2, 3). Haec et ejusmodi tanta ac talia ideo sancti illi cecinerunt, et scripta reliquerunt, ut nos eorum posteri paribus eorum excitaremur exemplis, ad celebrandas etiam noctibus nostrae salutis excubias.

Sed a veteribus veniamus ad nova; a ministris legis ad ministros Evangelii, ut de Novo etiam Testamento vigiliarum gratia consignetur. Anna filia Phanuel vidua continuis orationibus ac jejuniis serviens, non discessit de templo die ac nocte. In Evangelio legitur, quod pastores illi sanctissimi dum super gregem suum nocturnas exercent vigilias, et angelos in splendore videre, et Christum natum in terris primi audire meruerunt. Jam vero institutio Salvatoris nonne omnes ad vigilandum auditores exsuscitat, sive in parabola boni seminatoris docendo: Dum dormirent homines, venit malus, et superseminavit zizania inter triticum, et abiit (Matth. XIII, 25). Qui si vigilassent, nec malus forsitan zizania seminare potuisset. Sive cum dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; et vos similes exspectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis. Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37): Et si vespertina, inquit, hora venerit, et si media nocte, et si galli cantu, et inveniat eos vigilantes, beati sunt (Marc. XIII, 33). Itaque et vos estote parati, quia qua hora nescitis, Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Nec verbis solummodo docuit vigilare, sed etiam exemplo confirmavit. Namque testatur Evangelium, quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei (Luc. XI, 12). Pernoctabat non sibi, sed ut sciremus quid omnes facere debeamus. Et ipse increpat Petrum tempore passionis dicens: Non potuistis una hora vigilare mecum? Et ad omnes jam dicit: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 40, 41). Haec verba ejusmodi exemplo, oro vos, quem non de profundo etiam mortis simili modo valeant suscitare?

His instructi sermonibus, his confirmati documentis beati quoque Apostoli et ipsi vigilaverunt, et vigilias imperaverunt. Petrus apostolus in carcere noctu ab angelo suscitatur, et ipso reserante portam ferream in domum Mariae pervenit, ubi erant multi congregati, non dormientes utique, sed orantes. Idem in Epistola sua ponit, et dicit: Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem transvoret (I Petr. V, 8). Paulus et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum audientibus vinctis dixisse memorantur (Act. XVI, 25); ubi repente terraemotu facto, et concussis fundamentis carceris, et januae apertae, et omnium vincula sunt subito soluta. Item beatus apostolus Paulus super exercendis vigiliis adhortatur Thessalonicenses, dicens: Vigilate, et state in fide, confortamini et viriliter agite (I Cor. XVI, 13).

CAPUT IV.

Haec sufficiant de auctoritate et antiquitate sanctarum vigiliarum. Superest ut secundum promissum de earum utilitate aliqua proferamus; quanquam sentiri magis potest per exercitium ipsa utilitas, quam loquentis sermone narrari. Gustando enim videtur, quia suavis est Dominus (Psal. XXXIV, 9). Qui ergo gustavit, intelligit et sentit, quantum paedoris vigilando deponitur, quantus mentis stupor excutitur, quanta lux animam vigilantis et orantis illustrat, quae gratia, quae sancta visitatio membra universa vigilantis laetificat. Vigilando timor omnis excluditur, fiducia nascitur, caro maceratur, vitia tabescunt, castitas roboratur, cedit stultitia, accedit prudentia, mens acuitur, error obtunditur, criminum caput diabolus gladio spiritus vulneratur. Quid hac utilitate magis necessarium, quid istis lucris sanctis commodius, quid hac delectatione suavius, quid ista felicitate beatius? Teste etiam propheta, qui in principio Psalmorum suorum beatum virum describens, summam beatitudinis ejus in hoc versiculo collocavit, dicens: Si in Domini lege meditetur die ac nocte (Psal. I, 2). Bona est quidem diurna meditatio, bona oratio, sed multo gratior et efficacior est nocturna meditatio; quia per diem necessitates variae obstrepunt, occupationes destruunt mentem, sensum multiplex cura dispergit: nox autem secreta est, nox quieta est et opportuna orantibus, aptissima vigilantibus, dum carnalibus occupationibus expeditum, collecto sensu totum hominem divinis conspectibus sistit. Itaque Deo placitas cognoscite esse vigilias ad celebrandam benedictionem.

Tantum, charissimi, qui vigilat oculis, vigilet et corde; qui orat spiritu, oret et mente; quia nec satis utile est oculis vigilare, et animo dormitare, cum econtrario ex persona Ecclesiae Scriptura dicat: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Curandum est etiam ante omnia ne nimietate cibi vel potus nostrorum vigilatorum pectora onerentur, ne cruditatem ructantes et crapulam, non solum ipsi nobis insuaves simus, sed etiam gratia Spiritus sancti indigni judicemur. Dixit namque vir quidam inter pastores eximius: Sicut fumus, inquit, fugat apes, sic indigesta ructatio avertit et abjicit Spiritus sancti charismata. Ergo tanquam divinum celebraturi mysterium, ante nos per abstinentiam parare debemus, ut integrati et expediti vigilare possimus: cogitatio quoque mala pellatur, ne male vigilantium oratio fiat, sicut legitur, in peccatum (Psal. CVIII, 7). Sunt enim et ex malignis maledictae vigiliae, ut in Proverbiis legitur: Quia ablatus est somnus ab oculis eorum. Non enim dormiunt, inquit, nisi male fecerint (Prov. VI, 16). Sed absint, et longe absint ab hoc conventu tales vigiliae; sed potius vigilantium pectus clausum diabolo, sit apertum Christo, ut quae labiis sonamus, corde teneamus. Tunc erunt acceptabiles apud Deum nostrae vigiliae, tunc pernoctatio salutaris, si competente diligentia et devotione sincera, ministerium nostrum divinis obtutibus offeratur.

Haec de vigiliarum auctoritate et antiquitate, nec non etiam de earum sancta utilitate dicta sufficiunt. De hymnorum autem psalmorumque devotione quam grata sint et acceptabilia Deo, nunc quantulumcunque dixissem, nisi ratio prolixior volumen aliud postularet: quod Domino largiente sequenti exhibebitur lectione.

OPUSCULUM II.

De Psalmodiae Bono.

CAPUT PRIMUM.

De psalmodiae bono dicamus quae nobis Deus donare dignatur. Nos itaque, charissimi, qui tam propheticis quam evangelicis et apostolicis sumus omnes eruditi magisteriis, quorum nobis dicta et facta ante oculos proponamus, per quos sumus omne quod sumus: et quam sint grata et accepta Deo spiritalia cantica, a primordio repetentes, iisdem auctoribus asseramus. Si autem quaeramus quis omnium primus hoc genus invexerit, non invenimus alium nisi Moysem, qui canticum Deo insigne gestavit, quando percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone demerso, populus per insueta maris itinera ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1). Primus igitur Moyses dux tribuum Israelis choros instituit, et utrumque sexum distinctis classibus, se ac sorore praeeunte, cantare Domino canticum triumphale perdocuit. Postmodum Debbora nobilis femina in libro Judicum hoc ministerio functa reperitur. Ipse tamen Moyses e corpore recessurus terrificum carmen in Deuteronomio iteravit; quod scriptum testamenti vice populo dereliquit, unde scirent quae poena et quales eos contribulationes sequerentur, si a Domino recessissent. Omnes miseri atque miserandi, qui tali tamque evidenti denuntiatione praetermissa noluerunt a peccatis et ab illicitis superstitionibus praecavere. Jam vero postea multos invenies non solum viros, sed etiam feminas Spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria, etiam ante David, qui a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, carminum thesaurus esse promeruit. Qui adhuc puer in cithara suaviter fortiterque canens, malignum spiritum qui operabatur in Saule, compescuit: non quo citharae illius tanta virtus erat, sed quia figura crucis Christi, quae in ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, jam tunc spiritum daemoni opprimebat.

Quid in his Psalmis non invenies quod faciat ad utilitatem et aedificationem, ad consolationem humani generis, conditionis, sexus, aetatis? Habet in Psalmis infans quid lacteat, puer quid laudet, adolescens quid corrigat viam, juvenis quid sequatur, senior quid precetur. Discit femina pudicitiam, pupilli inveniunt patrem, viduae judicem, pauperes perspectorem, advenae custodem, audiunt reges judicesque quid timeant. Psalmus tristes consolatur, laetos temperat, iratos mitigat, pauperes recreat, divites ut se agnoscant admonet, et ne superbiant increpat; omnibus omnino suscipientibus se aptam medicinam contribuit Psalmus; nec peccatores despicit, sed remedium eis per poenitentiam lacrymosam salubriter ingerit. Dominus itaque Deus noster per David servum suum confecit potionem, quae dulcis esset gustu per cantationem, et efficax ad curanda vulnera peccatorum per suam virtutem. Suaviter enim Psalmus auditur dum canitur, penetrat animum cum delectat; facile Psalmi memoria retinentur, si frequenter psallantur; et quod legis austeritas ab humanis mentibus extorquere non poterat, hi per dulcedinem cantionis excludunt. Nam quidquid Prophetae, quidquid Evangelia ipsa praecipiunt, in his carminibus suavi meditantium dulcedine continetur.

Deus ostenditur ut timeatur, simulacra ridentur, justitia ingeritur, iniquitas prohibetur, misericordia laudatur, incredulitas abdicatur, veritas requiritur, mendacia damnantur, dolus accusatur, innocentia collaudatur, superbia dejicitur, humilitas sublimatur, poenitentia praedicatur, pax sequenda depromitur. Contra inimicos protectio postulatur, vindicta promittitur, spes certa nutritur; et quod his est omnibus excellentius, in Psalmis Christi sacramenta cantantur. Nam et generatio ejus exprimitur, et rejectio plebis impiae, et gentium haereditas nominatur, virtutes Domini cantantur, passio veneranda depingitur, resurrectio gloriosa monstratur, sedes quoque ad dexteram mirabiliter depingitur. Deinde igneus Domini manifestatur adventus, terribile de vivis et mortuis judicium panditur. Quid plura? Etiam Spiritus creantis emissio, et terrae renovatio revelatur: post quae erit in gloria Domini sempiternum justorum regnum, peccatorumque perenne supplicium.

CAPUT II.

Haec sunt cantica Dei quae canit catholica Ecclesia Dei. Haec sunt quae hic noster conventus sono etiam vocis exercet: haec non solum cantorem non resolvunt, sed potius stringunt. Haec cantica placent Deo, ubi totum quod agitur spectat ad gloriam Creatoris. Merito idem propheta omnes et omnia ad laudem Dei cuncta gubernantis hortatur dicens: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Se ipsum quoque pollicens laudatorem dicebat: Laudabo nomen Domini cum cantico, et magnificabo eum in laude (Psal. LXIII, 31). Laudate Dominum in vita vestra, immolate Deo sacrificium laudis pro anima et vita vestra, et per ipsum ostenditur vobis in anima vestra, qua ad ejus perveniatis salutare.

Delectat Dominum nostrum de pura conscientia laus emissa, sicut idem hortatur hymnigraphus, dicens: Laudate Dominum, quia bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio (Psal. CXXXIV, 3). Hanc scientiam gerens, hoc officium Deo placitum sciens idem Psalmista testatur: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Et adhuc amplius aliquid pollicetur: Et lingua, inquit, mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam (Psal. XXXIV, 28). Sentiebat enim sine dubio de tali opere beneficium, sicut ipse commemorans dicit: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis mei salvus ero (Psal. XXVI, 4). Tali tutamine et tali clypeo armatus, et fortissimum illum Goliam gigantem straverat, et saepe de alienigenis victoriam reportarat.

CAPUT III.

Longum erit, charissimi, singula quae sanctorum historia continet dicere, praesertim cum res exigat de Novo Testamento aliqua ad veterum confirmationem et ad vestram instructionem debere proferri. Ergo invenies primum Zachariam patrem magni Joannis post longum illud silentium in hymni vice prophetasse. Nec Elisabeth, diu sterilis, edito de promissione filio Deum de ipsa anima magnificare cessavit. Nato in terris Christo laudem sonuit exercitus angelorum: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Annuntiantes pueri in templo, Hosanna filio David (Matth. XXI, 15) clamaverunt; nec Pharisaeis livore strepentibus Dominus ora innocentium clausit, sed potius aperuit, dicens eis: Non legistis scriptum: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et si isti tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 16). Ipse Dominus in verbis doctor, in factis consummator, ut hymnorum ministerium gratissimum comprobaret, cum discipulis hymno dicto exivit in montem Oliveti. Quis jam tali documento de psalmorum et hymnorum religione dubitabit; quando ille qui a coelestibus cunctis adoratur et psallitur, ipse cum discipulis hymnum cantasse perhibetur?

Et Joannes in Apocalypsi refert se Spiritu revelante vidisse, et audisse vocem aquarum multarum, et tonitruorum validorum dicentium Alleluia: ex quo nullus debet ambigere hoc vigiliarum sanctarum ministerium, si digna fide et devotione vera celebretur, angelis esse conjunctum, quos constat sine somno, sine occupatione indesinenter laudare Deum in coelis, et benedicere Salvatorem. Quae cum ita sint, fratres, jam pleniore fiducia hymnorum mysterium fideliter impleamus, magnam nos credentes a Deo gratiam consecutos, quibus concessum est cum tantis ac talibus sanctis, prophetis dico atque martyribus, Dei aeterni miracul . . . . . Hic cum David Domino confitemur quoniam bonus est; cum Moyse potentiam Domini magnis illis canticis personamus; cum Anna quae Ecclesiae speciem gerit, olim sterilis, nunc fecunda, in Dei laude corde confirmamur; cum Isaia de nocte vigilantes psallimus; cum Habacuc, cum Jeremia, cum Jona sanctissimis vatibus orando cantamus: cum tribus aeque pueris, quasi in fornace positi, convocata omni creatura, Creatori omnium benedicentes psallimus.

Quid hac utilitate commodius, quid hac delectatione jucundius, quia et Psalmis delectamur, et orationibus irrigamur, et interpositis lectionibus pascimur? Et vere sicut boni convivae ferculorum varietate delectantur, ita nostrae animae multiplici lectione et hymnorum exhibitione saginantur.

Tantum, charissimi, intermittentes fabulas superfluas, intento sensu et vigilanti mente psallamus, ut Deo non displiceamus. Sic enim nos hortatur psalmus dicens: Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter (Psal. XLVI, 8), id est intelligenter, ut non solum spiritu, hoc est sono vocis, sed et mente psallamus, et ipsum quod psallimus cogitemus ne captivata mens fabulis et extraneis cogitationibus, laborem habeat infructuosum. Sonus etiam vel melodia consentiens sanctae religioni psallatur, non quae tragicas difficultates exclamet, sed quae in vobis veram Christianitatem demonstret; non quae aliquid theatrale redoleat, sed compunctionem peccatorum faciat. Sed et vox omnium vestrum non dissona debet esse, sed consona. Non unus insipienter protrahat, aut unus humiliet, alter vocem extollat; sed innitatur humiliter unusquisque vocem suam intra sonum chori concinentis includere, non extrinsecus extollentes, aut protrahentes quasi ad stultam ostentationem indecenter efferre, neque hominibus placere velle. Totum enim tanquam in conspectu Dei, non hominibus placendi studio celebrare debemus. Habemus enim et de hac vocis consonantia formam positam, vel exemplum, tres illos utique beatissimos pueros, de quibus refert propheta Daniel: Tunc, inquit, hi tres quasi ex uno ore hymnum dicebant, et glorificabant Deum in fornace, dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum (Dan. III, 51, 52). Videtis quia pro magisterio ponitur quod tres pueri pariter Deum ex uno ore humiliter sancteque laudaverint. Et nos utique omnes quasi ex uno ore eumdemque psalmorum sonum, eamdemque vocis modulationem aequaliter proferamus: qui autem aequare se non potest caeteris, melius est ei tacere, aut lenta voce psallere, quam clamosa voce omnibus perstrepere; sic enim et ministerii implebit officium, et humiliter psallenti fraternitati non faciet offendiculum. Si ergo et nostra omnium vox fuerit inoffensa, vel consona labiorum cymbalis bene sonantibus, et nos delectabit, et audientes aedificabit, et Deo nostro suavis erit tota laudatio, qui in domo sua, sicut legitur, unanimes habitare facit. Quando enim psallitur, psallatur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio aeque audiatur ab omnibus, ut legente lectore omnino clamosis vocibus nemo perstrepat. Et antequam legatur, omnes convenite: si quis autem supervenerit cum lectio celebratur, adoret tantum Deum, et praesignata fronte, aurem legi Dei sollicite commodet.

Patet tempus orandi cum omnes oramus, patet tempus cum volueritis, et quoties volueritis privatim orare; ne obtentu lectionis doleas te perdidisse lectioonem, quia non semper eam quilibet paratam potest habere: nam grande tempus semper in promptu est: nec putetis parvam vobis nasci utilitatem ex sacrae lectionis auditu; quia oratio ipsa fit pinguior, dum mens recenti lectione saginatur, et currit per imagines divinarum rerum quas nuper audivit. Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Jesu sorore neglecta verbum Domini intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse Domini voce firmatur. Ideo enim et diaconus clara voce in domo Dei sancti praeconii admonet cunctos, ut sive orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus sollicite audiendis, unitas servetur ab omnibus; quia unanimes homines diligit Deus, et in sua domo eos efficit habitare; in qua domo qui habitant, beati pronuntiantur in psalmo, quia ipsi laudabunt Dominum in saecula saeculorum (Psal. LXXXIII, 5). Amen.