Opuscula (Benedictus Anianensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opuscula
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Benedictus Anianensis

Opuscula

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

I. Testimoniorum nubecula de incarnatione Domini, sancta et individua Trinitate et iteratione baptismatis devitanda pernicie. (Baluz. Miscellanea sacra, tom. II, pag. 85.) Benedictus filio Guarnario salutem.

Nubem hanc testimoniorum catholicae fidei direxi tibi, quoadusque Domino favente redeam, tuae memoriae commendandam ne otio torpeas, sed magis magisque provectu orthodoxi dogmatis fulciaris, quo tibi et aliis mente ac spiritu sufficiens esse possis; quatenus de indicis sagaciter strenuus, juxta testimonium Joannis evangelistae testis existens idoneus, refellendo scilicet detestandam Felicianam haeresem nuperrime redivivam, inquiens ita: Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Quid ad haec dicitis, insani, quia garritis Jesum Christum Filium non esse Dei, dum iste evangelista dilectus et a Deo electus dixerit hanc sibi esse occasionem scribendi hoc Evangelium ut crederent quia Jesus est Christus, Filius Dei; ille, inquam, qui ab angelo nuntiatus est, et nomen illi impositum est Jesus, dum venit ad virginem (1382D)dicens: Paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic utique Jesus, qui natus est ex virgine Maria, Filius est Dei, sicut testatur iste evangelista, ut et omnes in hac fide vitam possint habere sempiternam in nomine ejus. Quid de vobis aestimandum est qui eum non creditis Filium esse Dei verum, sed adoptivum, nisi forte ut nunquam habeatis vitam aeternam? Dicunt itaque assumptionem et adoptionem unum esse, et Jesum Christum, secundum quod homo est, propter assumptionem humanitatis necessario adoptivum esse, non intelligentes quanta est haec absurditas quae sequitur eos. Nam si adoptivus est propter assumptionem, igitur Filii persona adoptiva est, quia Filius assumpsit hominem; et est tunc nepos Deo Patri: quod quam impium sit (1383A)nullus aestimo fidelium ignorat; quod etiam abdicandi naevo in potiori nube testimoniorum, quam penes me habeo, plenius, cum venero, imo abundantissime lectitabis. Interdum et semper doceto Jesum esse Christum Filium Dei verum in utraque natura. Quia sicut Filius Dei vere est filius hominis, ita filius hominis vere est Filius Dei. Errare autem haereticos haec maxime causa facit, dum aut ignorant aut nolunt advertere in Domino Jesu Christo, sicut unam personam, ita esse duas substantias, Deum ex Deo Patre, et hominem ex homine matre, et quae de se ipse Dominus secundum dispensationem carnis assumptae loquitur deputant divinitati; ut est illud: Pater major me est; et illud: Jesus fatigatus ex itinere; vel illud: Flevit Lazarum; vel (1383B)alia hujusmodi quae leguntur. Quod si vellent, pulchre ostendit quod Deus ex duabus naturis est, advertere illud Apostoli, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; vel illud Evangelii, Verbum caro factum est et habitavit in nobis, non dubitarent, ut superius dictum est, confiteri in una persona duas esse substantias, et ubi audiunt, Pater major me est, secundum humanitatem acciperent; ubi vero audiunt, Ego et Pater unum sumus, secundum divinitatem dictum non dubitarent, sicut ex ejus operationibus datur intelligi.

Secundum hominem enim esurivit, ut veram carnem ostenderet. Secundum autem Deum de quinque panibus quinque millia hominum saturavit, ut se Deum virtutibus approbaret. Secundum hominem (1383C)sitivit, sed secundum Deum Samaritanam viva aqua refecit. Secundum hominem navem ascendit, sed secundum Deum siccis pedibus super mare ambulavit. Secundum hominem in navi dormivit, sed secundum Deum ventis et fluctibus imperavit. Secundum hominem in cruce pependit, sed secundum Deum paradisum latroni donavit. Secundum hominem passus mortem gustavit, secundum vero Deum semetipsum a mortuis suscitavit. Si haec et similia vellent sapienter discernere, et unicuique substantiae quod suum est deputarent, facile poterant rectae fidei cursum tenere, et non pro ejus beneficiis, quae pro nobis redimendis in forma servi suscepit vel passus est, divinitati ejus contumelias irrogarent, et ubicunque legunt in Scripturis secundum humanitatem (1383D)aliquid quod minus loquatur divinitas, sed pro dispensatione carnis assumptae hoc protestetur humanitas, naturae unicuique propria recognoscerent, et divinitatis aequitatem derogare desisterent. Nam nos, sicut eum Deum legimus, ita nec majorem nec minorem Deum usquam legimus, nec credere religiosa mente debemus. Sed ad haec Arianus persistit et dicit: Fieri non potest ut non Filius minor Patre credatur. Apud homines ideo minorem filium generat pater quia et ipse minor est generatus a patre. Idcirco crescente filio pater senescit, et moriendo patre filius succedere comprobatur, et melior ac potentior patre nonnunquam efficitur. Apud Deum vero non ita est: quia ubi crescere vel senescere (1384A)divinitas non habet, hoc est dignum ut filium dilectio habeat aequalem, quia non potest (pati) plenitudo minorem. Ideoque perfectus perfectum generat, omnipotens omnipotentem, plenus plenum. Et quia aetatis incrementum non habuit, minorem generare non potuit. Sed omnino qualis est Pater, talem et Filium esse cognosce, sicut ipse dicit: Qui me videt, videt et Patrem; et alibi: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Sed forte, quia audis missum, ideo putas minorem? Rogo te, Deum credis esse Filium, an non? Sine dubio responsurus es, Deum. Quia etsi tu negare volueris, sanctis Scripturis convinceris, dicente Apostolo: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula; et Joannes in Epistola sua: (1384B)Ut simus, inquit, in vero Filio ejus, qui est verus Deus et vita aeterna; et Thomas: Deus meus, inquit, et Dominus meus; et Melchisedech summus sacerdos: Benedictus, inquit, Abraham Deo excelso, qui creavit coelum et terram. Vides quia non solum Deus, sed Deus excelsus, Melchisedech vocibus comprobatur. Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum et creans terram, ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli. Si ergo Deus est Filius, imo quia Deus est, quia per ipsum facta sunt omnia, et non solum non minor sed excelsus Deus, interrogo te utrum Deus ubique sit, an forte localiter, cum impium sit negare quod ubique sit Deus. Et si ubique est, quaeso te, ubi missus est? Sed missionem Filii incarnationem ejus (1384C)intellige, ipso Apostolo exponente: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Denique de ipso legimus in Propheta: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus; et evangelista: De plenitudine, inquit, ejus nos omnes accepimus. Et si omnia ipse implet, ubi missus est eujus majestate plena sunt omnia? Sed adhuc forte dicis, sicut habet carnalis intellectus, inter gignentem patrem et genitum filium non potuisse fieri nisi ut aliquod fuisset spatium: spatium horae faciunt, horae tempus designant, ac sic si tempus anteponis filio, non omnia per ipsum facta fateris. Et ubi est illud: Omnia per ipsum facta sunt. Certe secundum tuam propositionem respondeo, qui dicis fuisse Patrem aliquando sine Filio. Utique legimus pariter (1384D)in Apostolo, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Et ipse de se Dominus loquitur: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis, fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita, fuit sine veritate. Sed quia sine his nunquam fuisse Pater credendus est, hoc convenit saluti tuae ut juxta fidem catholicam consempiternum Patri et aequalem Filium fatearis, quia et virtus ejus legitur sempiterna, dicente Apostolo: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Similiter et de veritate ejus, dicente Psalmista: Et veritas Domini manet in aeternum. Solent etiam istam velut quaestionis calumniam generare. In tantum, inquiunt, major est Pater ut priori semper nominetur loco. Etiamsi priori semper (1385A)loco nominaretur, valde videbatur esse conveniens; quia ex ipso est Filius, non ille ex Filio. Tamen ut aequalitatem agnoscas, audi in Scripturis, ubi etiam prior Filius nominatur. Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. In Verbo itaque Filium indicavit. Et Apostolus ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator aut immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei? Ecce et hic priori loco Filius nominatur. Et ad Galatas Paulus apostolus: Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Jesus Christus et Deus Pater, quia dilexit nos. Ad Corinthios: Secundum gratiam Domini (1385B)nostri Jesu Christi, et charitas Dei Patris, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis. Et ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus. Non dixit, Pater et ego. Et alibi: Qui me videt, videt et Patrem. Et iterum: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Ecce quoties priori loco Filius nominatur. Sed quia in Patre et Filio aequalitas est, nullum praejudicium nec ante nec postea nominatus alteri poterit exhibere; quia nulla est diversitas ubi est aequalis in utroque divinitas. Sed ideo sic legimus quia humana locutio aliter se non valet expedire nisi ut cum unum dixerit, sic alterum dicat. Ecce ut agnoscant quia ibi nihil majus minusve est, cesset quaestio de Patre anterius nominato: quia ubi una est substantia, una deitas, et incorporalis immensitas, (1385C)nulla est disparilitas vel diversitas aestimanda. Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor et major excluditur. Nescit enim numerum unitas, gradum non admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes per gradus ad altare meum. Et ideo auferat contentionem et teneat cum catholica inseparabilem Trinitatem sine permixtione conjunctam, sine separatione distinctam; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus Deus verus, plenus, et unus est. Ipsa enim per se ratio docet quia unus nec posteriorem recipit nec priorem, comparationem vel separationem nescit habere qui solus est, minor non potest esse qui plenus est; quia perfectioni nec addi quidquam nec minui post. Credantur ergo tres personae, sed (1385D)non tres substantiae, tres proprietates, sed non tres potestates. Ita una sine principio sempiternitas, sicut una sine fine majestas. Sine auctore Pater, sine tempore Filius, sine majore Spiritus sanctus. Nos enim catholici Dominum Deum nostrum Jesum Christum et minorem dicimus Patri et aequalem; minorem propter humanitatem assumtam, quia, cum in forma Dei esset, formam servi induere dignatus est. Aequalem vero dicimus propter deitatis sempiternitatem, qua ex Patre parte existens Filius consempiternus est Patri. Quare ergo nobiscum non confitentur aequalem, cum nos illis non negemus minorem? praesertim cum utrumque utrique in Scripturis sanctis legimus, dicente evangelista: Propterea, inquit, quaerebant eum interficere (1386A)Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Ecce impietas Judaeorum dicit aequalem, et non veretur dicere Christianus minorem? Et alibi idem Evangelista ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Aequalis enim honor nonnisi aequalibus exhibetur. Et alio loco idem dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Audi dicentem quos vult, et aequalem eum Patri ac suae potestatis esse cognosce. Et non dicas eum minorem, quia nusquam in Scripturis sanctis id reperies, sed sicut ipse Philippo dicit: Qui me videt, videt et Patrem, et omnia quae Pater facit. Vel illud: Deus erat Verbum. Et Apostolus, ut memoravimus: Qui est, inquit, super (1386B)omnia Deus benedictus in saecula. Non potest minor credi qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Et alibi Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Quare hoc? Quia nemo rapit nisi quod non habet. Ille ergo qui habebat aequalitatem, non est arbitratus rapinam; sed quam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possidet per naturam. Quia vero est verus Deus audi beatum Joannem dicentem in Epistola sua: Et simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Audis verum Deum, et praesumis dicere minorem, et non confiteris aequalem. Dicit etiam beatus apostolus ad Titum: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Nescio qua fronte (1386C)minor esse dicatur quem magnum Deum Apostolus profitetur. Hoc etiam perfidus error dicere solet, quod ubi in Scripturis legimus aut solum Deum aut solum altissimum aut solum sapientem, hoc non de Trinitate dici, sed de solo Patre accipi debeat: quod quam absurdum sit ita sentire de hoc uno testimonio convincatur. Dicit enim Apostolus: Cognito soli sapienti Deo. Non intelligunt quia non dixit soli sapienti Patri, sed soli sapienti Deo, quae est Trinitas. Nam dum soli Patri hoc deputant, Filium insipientem blasphemant. Et quomodo eum Apostolus sapientiam Dei esse dicit si solus Pater est sapiens, cum nullus sapiens possit esse nisi per sapientiam suam? Et ubi est illud quod ad Colossenses idem Apostolus protestatur de Christo Jesu, in quo (1386D)sunt omnes, inquit, thesauri sapientiae et scientiae absconditi? Unde agnoscant quam stultum sit quod proponunt. Et ubicunque aliquid similiter legunt, non uni personae deputant, sed beatae Trinitati, quae sola summus Deus et verus est. Nam et de Spiritu sancto sic dicit Apostolus: Alii quidem datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum. Si ergo per Spiritum sanctum, sicut verum est, et sapientiae et scientiae sermo donatur, quomodo solius Patris personae hoc potest ascribi quod solus sit sapiens, nisi, ut dictum est, aeque vere Trinitati ista conveniant? Solent etiam dicere: Ideo minor est Filius quia visibilis, Pater autem invisibilis. Non intelligunt quia nec Filius in substantia (1387A)deitatis suae sit visibilis, nisi in assumpto homine, qui et Christus dicitur. Nam Filius Dei, id est, Verbum quod erat in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, videri in sua substantia non potest, sicut nec Pater in substantia sua. Interrogo autem sine sui injuria illum ipsum qui dicit quod visus sit Filius Dei, utrum animam suam visibilem an invisibilem fateatur, et cum dixerit invisibilem, sicut et verum est, dicatur ei: Si creatura, id est anima tua, invisibilis est, creator utique Deus, creator universitatis, quomodo potuit esse visibilis? Sed ideo induit carnem, quae videri potuit, quia deitas ab homine videri non potest. Hac carne major est Pater et aequalis Verbo, major carne, aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus (1387B)est propter nos. Nam quod Deus sit Filius, licet multa testimonia superius posita evidenter perdoceant, tamen adhuc pauca credidi subjungenda. In Genesi scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam. Ecce hic Deum agnosce, quia et hominem ipse creavit. Et Isaias dicit de Joanne praecursore Domini: Rectas facite semitas Dei nostri. Cujus Dei nisi utique Filii, quem in carne venisse non dubitamus? Et paulo post: Confortate manus dissolutas, et genua debilium roborate. Dicite, pusillanimes: Ecce Deus vester in fortitudine veniet, et salvabit vos, et tunc aperientur oculi caecorum: quod utique in adventu Christi completum esse cognoscimus. Psalmista etiam dicit: Omnes gentes quascunque fecisti venient et adorabunt coram te, Domine, (1387C)quoniam magnus es et faciens mirabilia, tu es Deus solus. Non puto aliquem esse tam impium qui neget Filium Dei et mirabilia fecisse et universas gentes creasse, nisi forte Judaeos. Et alibi Isaias, cum adventum Christi per virginem nuntiat, dicit inter caetera: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis. Sed et beatus apostolus: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Et ut agnoscas Deum esse Christum, sic alibi dicit: Omnes stabimus ante tribunal Dei. Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu. Utique de Christo dicit, quem ad judicandum vivos et mortuos venturum esse credimus. Psalmista voces angelicarum faciens cum Christus ascendisset: Tollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, (1387D)et introibit rex gloriae. Illis quasi interrogantibus quis esset iste rex gloriae respondit: Dominus fortis et potens, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Et ne forte de Patre dictum putent, quomodo multa absurde intelligunt, audiant Apostolum huic versiculo consentientem: Si enim, inquit, cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

Cum tam praesentibus quam praeteritis testimoniis, quae de Scripturis sacris posita sunt, Deus esse Filius demonstretur, miror qua fronte eum aliqui minorem dicendo blasphemare non metuunt, cum nusquam omnino Deus minor esse legatur, nisi, ut dictum est, propter dispensationem carnis assumptae, in qua non solum ab angelis minoratus est, (1388A)sicut dicit Apostolus, Eum autem qui modicum quam angeli minoratus est vidimus Jesum propter passionem mortis, sed et matre sua junior invenitur, sicut jam diximus. Secundum hanc ergo regulam duas in Christo crede substantias, Deum verum et hominem verum. Secundum hominem morti subditur, sed secundum Deum auctor vitae esse cognoscitur, dicente beato Petro: Petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis. Secundum hominem: Tristis est anima mea usque ad mortem; sed secundum Deum: Potestatem habeo ponendi eam et iterum sumendi eam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam pono a memetipso. .

Hinc etiam occasionem calumniandi solent (accipere) quod Dominus in Evangelio dixerit: Non (1388B)potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Quod carnalis sensus non intelligens ideo dictum ut se ex Patre esse ostenderet, putat Deum Patrem et Filium, quomodo inter homines fieri solet, velut ipse Pater artifex Filium suum artificium suum vult edocere, ut quod viderit Patrem operantem Filius specialiter imitetur. Quod quam absurdum sit de Deo Patre omnipotente ita credere, qui est incorporeus, invisibilis, inaestimabilis, et immensus, qui cordis oculos sanos habet evidenter potest agnoscere. Nam qui sic sentiunt, interrogandi sunt mundus iste quem cernimus a quo sit factus. Utique a Filio minime denegabunt, attestante evangelista et dicente: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Dicant ergo ubi vidit Filius Patrem (1388C)ante facientem alium mundum, ut sic postmodum ille istum crearet, praesertim cum apud potentiam Dei voluisse creasse sit, sicut legimus: Ipse dixit, et facta sunt. Sed sublato cordis velamine bene facerent credere Filium in Patre et Patrem esse in Filio, quia divinitas ubique tota et praesens tam Patris quam Filii, quam Spiritus sancti, sine se esse nusquam potest, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me; et cognoscerent quid sit videre Filii ut una est substantia, ita una voluntas, una potentia, una gloria, nihil ibi majus nihilque minus esse credentes. Si enim nos homines terreni quod facere volumus corpore animae nostro ante meditationis insinuatione praemissa, sapientia exsequente, perficimus, et quodammodo consilium innatum in mente nostra, (1388D)prius intus in corde agimus quod facere disponimus, quae tamen absque ulla participatione sensuum indissociabiliter una mens efficit, quomodo non Deus Pater sapientiae suae cum Deo Filio, quae est sapientia sua in se manente, quia ipse est, ut saepe diximus, sapientia et virtus Patris, et in una voluntate cuncta et una operatione perficit, et ea haec alia Pater facit, alia Filius? Sed eadem quae Pater facit, ipse et Filius facit, sicut ipse testatur: Quaecunque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit. Sed ideo dixit: Non potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem, ut nos cognoscamus et credamus quia ex Patre est Filius, et non ex semetipso vel aliunde, sed consempiternus (1389A)Patri, quia Pater in se est, semper perfectus exstitit. Nec enim aliquando, quomodo Ariani blasphemantur, fuit sine Filio Pater. Ergo imperfectus fuit. Ergo fuit sine Verbo, et sicut jam memoravimus, fuit sine sapientia, sine veritate, sine vita, sine justitia, sine virtute; quia istae omnes species divinitatis secundum Scripturas Filius esse noscuntur. Sed quia sine his virtutibus Patrem unquam dici fuisse blasphemum est, hoc justum est, convenit ut consempiternum et coaequalem Patri Filium fatearis. Si enim Deus in cordibus nostris, cum loquitur miro modo, loquitur sine sono, putas quomodo potest loqui Filio suo, qui est Verbum ejus? Sic ergo cogita, quod incorporaliter locutus est Filio sicut et incorporaliter Pater genuit Filium. Nec enim sic (1389B)docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum docuisse quod est doctum et scientem genuisse, et hoc est Docuit me Pater, quod est Scientem genuit me Pater. Quomodo autem a se nihil potest facere Filius, de quo Propheta testatur et dicit: Deus autem in coelo sursum, et in terra deorsum, omnia quaecunque voluit fecit?

Sed forte dicturus es hoc de Patre dictum. Redi ad evangelistam dicentem de Filio quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Qui etiam loquitur ad Moysen: Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Illo respondente et dicente: Dic mihi nomen tuum, nam non credent mihi; post haec adjiciens Deus dixit ei: Vade, dic filiis Israel: Ego sum qui sum, et qui (1389C)est misit me ad vos. Et ne de Patre dictum accipias, audi beatum apostolum huic loco consentientem et quodammodo ipsum testimonium exponentem ad Corinthios: Dei, inquit, Filius, qui praedicatus est vobis per me et Silvanum et Timotheum, non fuit in illo Est et Non, sed Est in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est. Audi populum cum Moyse concordantem, et tu noli a fide catholica discordare. Nam si Ecclesiam catholicam interrogas de Patre quid sit, dicit: Deus. Si de Filio, dicit: Deus. Si de Spiritu sancto, dicit: Deus. Et tamen non dicit tres deos, ne gentibus comparetur, qui plures deos errore suo decepti confingunt, sed credit Scripturae dicenti tam Novi quam Veteris Testamenti, quia Deus unus est, et unus major, alter (1389D)minor non est, ut Ariani dicunt. Unus dici non potest major: aequalitas unitatem includit. Quomodo autem tres et unum credamus adverte. Unitatem facit aequalitas virtutum, trinitatem proprietas personarum. Audite quomodo ipse intelligendam aequalitatem suam et Patris docuerit. Ego, inquit, et Pater unum sumus. Aliud est unum, aliud sumus. Nam cum dicit sumus, personas significat; cum dicit unum, substantiam divinitatis designat. Unum sumus, id est, justitia sumus eademque sapientia, virtus indivisa, par gloria. Quae cum ita sint, contentio auferatur et fides integra teneatur.

Dicunt etiam: Ideo major est Pater quia et immortalis. Interrogandi sunt utrum Filium in substantia (1390A)deitatis suae mortalem esse fateantur. Quod si dixerint, quam contra rationem dicant omnis homo agnoscere potest qui etiam humanam animam immortalem esse non ambigit. Sed hoc eis dicendum, quod secundum carnem passus dicatur et mortuus; nam secundum divinitatem, qua semper exstitit et universa creavit, immortalis permaneat.

Dicunt etiam esse visibilem. Quod quam absurdum sit agnoscant qui hoc dicunt. Cum nec anima humana possit esse visibilis, quanto magis Deus in sua substantia? Sed ideo carnem assumpsit, quae poterat videri, quia deitas corporeis oculis non poterat intueri. Haec interim de aequalitate Patris ac Filii ad praesens dicta sufficiunt. Nam de aequalitate operum Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti, (1390B)paulo post, donante Domino, de Scripturis sanctis monstrabimus.

Nunc vero de sancti Spiritus deitate pauca de multis testimoniis sunt ponenda; quem non solum minorem asserere, sed etiam Deum omnino dicuntur haeretici denegare. Audiant pauca de deitate Spiritus sancti. In Genesi dicit sermo divinus: Spiritus Domini ferebatur super aquas, hoc est, eminentia potestatis, non inopia necessitatis. Et in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et ne forte de Patre dictum intelligas, et non de Spiritu sancto, audi quod sequitur: Spiritus ubi vult spirat. Audi ubi vult, et suae potestatis eum esse non dubites. Et Apostolus ad Corinthios dicit: Divisiones gratiarum sunt, idem (1390C)autem spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Et ut cognoscas ipsum Spiritum nominatum Dominum et Deum, audi inferius quomodo conclusit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum. Alteri fides in eodem Spiritu, et reliqua. Et sic conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Qui divina munera prout vult dispensat, legem superioris ignorat. Agnosce tandem quia qui prout vult dividit, nullis subditus esse probatur, sed suae potestatis esse dignoscitur. De summa enim potestate descendit voluntas cui nulla contradicit auctoritas. Et ad (1390D)Hebraeos similiter dicit (de) Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem; et quis iste sit distributor ac divisor ad Romanos evidenter ostendit dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei; et ad Corinthios: Nescitis, inquit, quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis, et reliqua. Et quis iste Deus sit cujus templum prohibet violari ait in sequentibus: Nescitis quia membra vestra templum est Spiritus sancti. Et quis esset iste Spiritus sanctus, cujus templum essemus, sic concludens demonstrat: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro. Agnosce Spiritum sanctum evidenter Deum, et desine blasphemare. Et in Actibus Apostolorum beatus Petrus ad Ananiam, qui Deo (1391A)voverat oblationem, et postmodum exstitit indevotus, sic dicit: Quis compulit te mentiri Spiritui sancto? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Ecce et hic eum evidentissime Deum esse beati Petri attestatio manifestat. Item ibi dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus ad quod elegi eos. Et beatus Paulus inibi dixit: Attendite, inquit, vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit apostolos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo. Et quis esset iste qui apostolos segregat et mittit idem Paulus ad Corinthios declarat dicens: Et quosdam, inquit, posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundum prophetas, tertio doctores, et reliqua. Ecce ubi Spiritum sanctum Deum luce clarius demonstravit. Et quem in Actibus (1391B)Spiritum sanctum dixit, ad Corinthios Deum esse manifeste confessus est. Dicit enim idem vas electionis ad Judaeos: Bene Spiritus sanctus de vobis prophetavit per os Isaiae prophetae. Et quis esset iste Spiritus sanctus qui in prophetis locutus sit, beatus David exprimit dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et beatus Petrus in Actibus apostolorum: Ut impleretur, inquit, Scriptura quam praemisit Deus per os prophetarum suorum. Et hic agnosce quod eum Deum evidenter declarat qui per os prophetarum locutus est, sicut Zacharias in Evangelio ait: Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae. Et post pauca ait: Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum. Agnoscis Dominum Deum esse Spiritum (1391C)sanctum, qui per os prophetarum locutus est. Quod nec impii Judaei denegant. Qui si Deus non esset, non in baptismo in uno nomine deitatis Patri et Filio sociaretur, sicut scriptum est ubi regulam baptismi posuit ipse Dominus. Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quod solum testimonium deberet haereticis sufficere ad credulitatem inseparabilis Trinitatis, quia nec ipsi audent aliter baptizare, ne regulam Domini corrumpere videantur. Et ubi unum nomen dicitur, ibi major et minor excluditur. Et in secunda Epistola ad Corinthios: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Ut agnoscas Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse substantiam (1391D)ac divinitatem, audi Isaiam prophetam dicentem: Quis appendit tribus digitis molem terrae? Nam et singulariter invenimus in Scripturis digitum sanctum Spiritum nominatum. Ut est illud in Evangelio ubi ait: Si ego in digito Dei daemonia ejicio; quod alius evangelista declarat dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia. Et magi Pharaonis victi signis dicunt: Digitus Dei est. In Pentecosten, quod etiam ante adventum Christi Judaei colebant, digito Dei, id est Spiritu sancto, inscriptas tabulas Moyses accepit; et quae tunc in lapideis tabulis praefigurata sunt corda durissima Judaeorum post ascensionem Domini in carneis tabulis, id est in cordibus discipulorum, visibiliter dignatus est apparere in ipsa specie ignis, in (1392A)qua Moysi in deserto apparuit: de quo credimus Isaiam dicere: Dominus noster ignis consumens est. Et sicut legimus quod nemo noverit cogitationes hominum nisi Deus, quomodo Spiritus sanctus non est Deus, quia etiam non solum in homine est, sed et quae inter sunt scire dignoscitur, dicente Apostolo: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et paulo post ita: Quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei.

Sed forte dicit aliquis ideo minorem quia missus legitur? Et quid dicturus est cum legit in Isaia propheta ex persona Christi dicentis: Dominus misit me et Spiritus ejus; et alibi: Spiritus Domini super me. Propter quod unxerit me ad evangelizandum pauperibus remissionem et caecis visum, ut annuntiarem annum (1392B)placabilem Domini, et reliqua. Et ut scias evidenter de Domino dictum, evangelista dicit: Cum venisset Dominus Jesus in synagoga, datus est ei liber Isaiae prophetae; quem aperiens, invenit scriptum: Spiritus Domini super me, et reliqua quae supra diximus. Et post haec liquit, inquit, librum et dedit ministro, et dixit: Hodie in vobis impleta est scriptura ista. Credendum est mitti qui ubique esse dignoscitur, sicut dicit psalmista: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Sed sicut Filii missio incarnatio intelligitur, ita Spiritus sancti missio manifestatio declaratur, cum se dignatus est aut in columbae specie vel in igne aut diversis hujusmodi assumptis indiciis declarare. Quomodo ergo minor credendus est qui etiam Deum, qui sicut ipse aequalis (1392C)est Patri, approbatur ad nostram remissionem misisse, et non solum misisse, sicut per Isaiam dictum memoravimus, sed etiam secundum carnem creasse, sicut habes in Evangelio angelum ad Mariam dixisse: Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et reliqua. Non enim generatione, sed jussione et benedictione sancti Spiritus conceptus est Christus, sicut et alius evangelista ait: Inventa est, inquit, habens in utero de Spiritu sancto. Prophetae autem dicunt, ut cum frequenter jam memoravimus: Haec dicit Dominus. Et qui sit iste Dominus, Michaeas propheta evidenter ostendit cum loquitur ad Achab dicens: Et si tu de praelio sanus redieris, in me non est locutus Deus. Et quis iste Deus sit qui in prophetis locutus sit, (1392D)Paulus apostolus demonstrat cum dicit ad Judaeos: Bene, inquit, de vobis Spiritus sanctus prophetavit per os Isaiae prophetae: Vade, inquit, excaeca cor populi hujus, et reliqua.

Interrogandi sunt tamen haeretici cujus major offensa sit, qui in Patrem peccaverit, an qui in Spiritu sancto, quem dicunt Deum non esse. Et cum dixerint majorem offensam esse qui in Patrem peccat, interrogandi sunt iterum filii Israel utrum peccaverunt Patri, an alteri. Cum responderint quia Patri peccaverunt, iterum interrogandi sunt si eis fuerint dimissa peccata. Utique non negabunt, quia et legimus quod conversi sunt ad Deum, et dimissa fuerint eis peccata. Deinde interrogandi sunt ut exponant (1393A)quomodo intelligant dictum a Domino: Quicunque in Spiritu sancto peccaverit, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Si Deus non est, quare tam gravis ejus offensa a Domino esse dicatur?

Iterum interrogandi sunt si fuerint filii Israel contumaces Deo, an non. Cum non negaverint, quia nec possunt, dicendum est eis quomodo accipiant illud quod beatus Stephanus Judaeis exprobraverit dicens: Vos semper resistitis Spiritui sancto, et semper ei contumaces fuistis, sicut et patres vestri. Audi etiam ad Thessalonicenses, ubi Spiritum sanctum et priori loco ponit et Dominum nuncupat dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi. Diligenter adverte quia hic Spiritus sanctus oratur ut corda credentium dirigat in (1393B)charitate Dei et in patientia Christi.

Interrogandi sunt etiam quid majus sit, utrum coeli, an virtutes coelorum. Et cum sine dubio dixerint virtutes coelorum, dicendum est eis: In tantum Spiritus sanctus minor non est, sed summus est, ut Verbo Domini dicantur coeli creati, Spiritu sancto virtutes coelorum. Accipe adhuc ubi creator evidenter Spiritus sanctus describitur. Job dicit: Spiritus divinus qui fecit me. Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit, cum divinum appellat et Deum creatorem ostendit; sicut et David dicit: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.

Interrogandi etiam sunt si creatura ubique esse potest an non. Et cum responderint quia non ubique, sicut et verum est, dicendum: Absque dubio (1393C)Spiritus sanctus Deus est, et non creatura, quia ubique esse describitur: de quo, sicut jam dictum est, Propheta omnipotentiam ejus metuens dicit: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Agnosce ergo nullum esse locum ubi non omnipotentia Spiritus sancti praesens esse probetur.

Item interrogandi utrum possit alius praeter Deum peccata dimittere. Et cum responderint quia nullus nisi Deus, quia scriptum est, Nemo potest peccata dimittere, nisi solus Deus, dicendum est eis: Sine dubio Spiritus sanctus Deus est, qui remissionem peccatorum conferre dignoscitur, sicut Dominus dicit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Qui etiam in baptismo cum Patre et Filio baptizatis remissionem tribuit peccatorum. (1393D)Audi etiam quod ad Corinthios jam dictum est: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis. Qui si non esset Deus et creatura esset, sicut blasphemant haeretici, nunquam in baptismo, ubi salus humani generis agitur, Patri et Filio copularetur.

Nam quod unius substantiae sit Pater et Filius et Spiritus sanctus Isaias propheta dicit, sicut jam memoravimus: Quis appendit tribus digitis molem terrae? Quo loco per tres digitos in tribus personis unam substantiam esse perdocuit. Quod Apostolus de Trinitate dictum intelligens ait: Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Idem ex Patre et Filio et Spiritu (1394A)sancto omnia continentur. Item ad Corinthios dicit idem apostolus: Deus qui praedixit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Jesu Christi. Quo loco manifestissime Trinitas intelligitur. In eo vero ubi dicit in faciem Christi Jesu, Filius designatur.

Audi adhuc quia Trinitas in unitate manet, et unitas in Trinitate, angelorum et archangelorum voces declarant in Isaia, ubi seraphim hymnum scribitur dicere, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, id est, ut tres personas et unum Deum intelligas. Non semel dicunt, ne singularitatem credas; non singillatim, ne sanctum excludas; non sancti domini dii Sabaothes, ne tres deos more gentilium fatearis; sed dicunt Sanctus, sanctus, sanctus (1394B)Dominus Deus Sabaoth, ut Trinitas Deus laudetur, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quem etiam Deum esse ex operationum aequalitate, qui oculos cordis sanos habet, facile poterit approbare, sicut in sequentibus demonstrabimus. Sicut salvat Pater, ita et Filius et Spiritus sanctus. De Patre Salva nos dicitur et congrega nos de nationibus. De Filio: Venit filius hominis salvum facere quod perierat. Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De Spiritu sancto ad Titum: Salvos nos facit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti. Sicut confortat Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Confortat me Deus deorum. De Filio Apostolus: Gratias ago Domino Jesu Christo, qui me confortavit, et fidelem me existimavit. De Spiritu (1394C)sancto in Evangelio: Puer autem crescebat et confortabatur plenus Spiritu sancto. Vivificat Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus. In Evangelio: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita Filius quos vult vivificat. De Spiritu sancto in Epistola Petri apostoli: Mortificatos carne, vivificatos autem Spiritu. Et Paulus apostolus: Littera, inquit, occidit, Spiritus autem vivificat. Et in Evangelio: Spiritus est qui vivificat. Nam caro non prodest quidquam. Sicut liberat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Deus excelsus liberator eorum est. De Filio in Evangelio: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, et veritas liberabit vos. De Spiritu sancto: Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Elegit Pater, ita et Filius, ita (1394D)et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Benedictus Deus et Pater Domini Jesu Christi, qui elegit nos ante mundi constitutionem. De Filio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. De Spiritu sancto in Actibus apostolorum: Cum ergo jejunassent et orassent, dixit eis Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus ad quod elegi eos. Creator dicitur Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Quae sit sacramenti dispensatio a Deo, qui omnia creavit. De Filio ad Colossenses: Quia ab ipso creata sunt universa, et omnia in ipso constant. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt. De Spiritu in Salomone: Et vidit et dinumeravit et mensus est omnia, ipse creavit ea per Spiritum sanctum; et in (1395A)Psalmo: Emitte Spiritum tuum et creabuntur; et alibi: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sicut praedixit Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Deus autem, sicut praedixit pati Christum suum, implevit sic. De Filio in Evangelio angelus dixit mulieribus: Ite, annuntiate fratribus quia praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. De Spiritu sancto in Actibus apostolorum Petrus loquitur: Oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David. Magnus Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Magnus Deus noster et laudabilis. De Filio ad Titum: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. De Spiritu sancto in Regum ait Dominus ad Eliam: (1395B)Ecce Dominus transiet, et Spiritus sanctus et fortis. Sicut charitas Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre: Superabundavit autem gratia Domini Jesu Christi et charitas Dei nostri. De Filio: Charitas enim Christi urget nos. De Spiritu sancto: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate Spiritus? Et alibi: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Vitam aeternam dat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum. De Filio in Evangelio: Pacem do vobis, pacem meam dimitto vobis. De Spiritu sancto: Prudentia autem Spiritus vita et pax. Revelat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre ad Galatas: Ut revelaret Filium suum in me. (1395C)De Filio inibi: Neque ego enim ab homine accepi illud, sed per revelationem Jesu Christi. De Spiritu sancto ad Ephesios: Quod aliis generationibus non est agnitum, sicut et nunc revelatum est sanctis ejus per Spiritum suum sanctum. Et alibi: Nobis enim revelavit Deus per Spiritum. Sicut illuminat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. De Filio in Apostolo: Exsurge, qui dormis, et illuminabit tibi Christus. De Spiritu sancto idem Apostolus: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Sicut dicitur Evangelium Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre ad Titum: Quae est sanctum evangelium (1395D)gloriae beati Dei. De Filio ad Romanos: Cui servio in Spiritu meo in evangelio Filii ejus. De Spiritu sancto in Epistola beati Petri: Vobis autem ministraverunt haec qui vobis evangelizaverunt in Spiritu sancto. Sicut illuxit Pater, ita Filius, ita et Spiritus. De Patre: Deus meus, illumina tenebras meas. De Filio in psalmo: Deus Dominus, et illuxit nobis. De Spiritu sancto per Prophetam: Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel. Et Apostolus: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris ad illuminationem claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Praescientiam habet Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre: (1396A)Deus, qui occultorum cognitor est. De Filio: Ab initio, inquit, sciebat Jesus quis eum esset traditurus. De Spiritu sancto: Cum venerit Paraclitus spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Sicut ubique esse dicitur Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus. De Filio: Ubicunque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et Apostolus: Qui ascendit super coelos, ut impleret omnia. De Spiritu sancto in Salomone: Spiritus Domini replevit orbem terrarum et quod super orbem est. Implevit ipsum Dominum orbis totius conditorem, sicut legimus: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane. Et David: Quo ibo a Spiritu tuo? Arguit (1396B)Pater, ita Filius, et Spiritus sanctus. De Patre: Domine, ne in ira tua arguas me. De Filio: Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam. De Spiritu: Cum venerit Spiritus paraclitus, ipse arguet mundum de peccato, et reliqua. Bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus. De Patre: Pater bone. De Filio: Ego sum pastor bonus. De Spiritu sancto: Spiritus tuus bonus deducet me in via recta. Sanctificat et justificat sicut Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. Apostolus: Sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri. Sanctus dicitur Pater, sanctus dicitur Filius, sanctus et Spiritus sanctus. De Patre in Levitico: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. De Filio in Evangelio: Quod nascetur ex te sanctum vocabitur (1396C)Filius Dei. Item ibi: Scimus quia sis sanctus Dei: De Spiritu sancto in Salomone: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum. Fortis Pater, fortis Filius, fortis et Spiritus sanctus. De Patre: Deus fortis et patiens. De Filio in Isaia: Et vocabitur nomen ejus Deus fortis. De Spiritu in Salomone: Spiritus fortitudinis munus ejus. Operatur Pater, operatur Filius, hoc et Spiritus sanctus. De Patre ad Philippenses: Deus enim, qui operatur in vobis et velle. De Filio in Evangelio: Me oportet operari opera ejus qui misit me. De Spiritu sancto ad Corinthios: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Virtus Pater, virtus Filius, virtus et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Virtus enim Dei est in salute omni (1396D)credenti. De Filio Apostolus: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. De Spiritu sancto ad Thessalonicenses: Evangelium nostrum non fuit apud vos in verbo tantum, sed in virtute Spiritus sancti. Fons Pater, fons Filius, fons et Spiritus sanctus. De Patre Jeremias: Dereliquerunt me fontem, aquae vivae. De Filio in Salomone: Fons sapientiae verbum Dei. De Spiritu sancto Isaias: Ecce nomen Domini post multum tempus veniens ardens, in ira indignationis vorabit gens, et Spiritus ejus ut fons aquae vallem trahens. Charitas Pater, charitas Filius, charitas et Spiritus sanctus. De Patre in epistola Joannis: Deus charitas est. De Filio Apostolus ad Corinthios: Charitas enim Christi urget (1397A)nos. De Spiritu sancto Apostolus: Obsecro vos, fra tres, per Dominum nostrum Jesum Christum et per charitatem Spiritus. Regenerat Pater, sic et Filius, et Spiritus sanctus. De Patre Petrus: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae. De Filio inibi: Diligentes invicem ex corde, quasi renati per verbum Dei vivi. De Spiritu sancto in Evangelio: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum. Resuscitat Pater, resuscitat Filius, resuscitat et Spiritus sanctus. De Patre in Actibus apostolorum: Deus Patrum nostrorum, qui suscitavit Jesum, et nos suscitavit per potentiam suam. De Filio in Evangelio: Venerunt Judaei, non solum propter Jesum, (1397B)sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Jesus a mortuis. (De Spiritu sancto in Epistola ad Romanos.) Habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Gratia Dei Patris, gratia Filii, gratia Spiritus sancti. De Patre: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum. De Filio ad Corinthios: Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos factus est pauper, cum esset dives. De Spiritu sancto in Actibus apostolorum: Et obstupuerunt qui cum Petro venerant, quoniam in gentibus gratia Spiritus sancti diffusa est. Signat Pater, signat Filius, signat et Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Et qui signavit vos nobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus. De Filio ad Ephesios: (1397C)Audientes verbum veritatis evangelium salutis vestrae, in quo signati estis. De Spiritu sancto ubi supra: Nolite contristare Spiritum sanctum in quo signati estis, in die redemptionis. Habitat Pater in credentibus, habitat Filius, habitat et Spiritus sanctus. De Patre in Isaia: Servate diem sabbati, sanctificate eum, ut habitem in medio vestri. De Filio ad Ephesios: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. De Spiritu sancto: Nescitis quoniam templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis. Scrutatur Pater, scrutatur Filius, scrutatur et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo: Scrutans corda et renes Deus. De Filio in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator cordis et renum. De Spiritu sancto in Apostolo: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda (1397D)Dei. Testificat Pater, testificat Filius, testificat et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo: Testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis. De Filio ad Timotheum: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et in Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. De Spiritu sancto Apostolus: Testimonium perhibet Spiritui nostro. Ostendit Pater, ostendit Filius, ostendit Spiritus sanctus. De Patre ad Timotheum: Quem suis temporibus ostendens beatus et solus potens. De Filio in Evangelio. Ipse Filius dicit: Ostendam autem vobis quem timeatis, et multa bona opera ostendi vobis a Patre meo. De Spiritu sancto ad Corinthios: Praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in (1398A)ostensione Spiritus. Implet Pater, implet Filius, implet Spiritus sanctus. De Patre Jeremias: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus. De Filio in Apostolo: Dominus autem impleat corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. Et in Evangelio: De plenitudine ejus omnes accepimus. De Spiritu sancto in Actibus apostolorum: Implevit omnem locum ubi erant discipuli congregati; et: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane. Loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur et Spiritus sanctus. De Patre: Deus locutus est in sancto suo. De Filio: Loquente Jesu ad turbas. De Spiritu sancto: Est qui loquitur in vobis. Apparuit Pater, apparuit Filius, apparuit et Spiritus sanctus. De Patre in Actibus apostolorum: Deus gloriae apparuit patribus nostris. (1398B)De Filio in epistola Joannis: Ad hoc apparuit Filius ut solvantur opera diaboli. De Spiritu sancto in Job: Et spiritus apparuit in oculis meis, et horror irruit in me. Veritas Pater, veritas Filius, veritas et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo: Redemisti, Domine, Deus veritatis. De Filio: Veritas de terra orta est. (De Spiritu sancto) in Evangelio: Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ecce unitatem operis. Non dubites unitatem credere Trinitatis.

Dicere etiam solent de baptismo quod in eo melior sit illorum baptismum quam nostrum quia qui de illis ad nos convertuntur, non eos rebaptizamus, sed per manus impositionem reconciliamus; illi vero, si quos de nostris seducere possunt, inconsideranter rebaptizant. Qui interrogandi sunt, baptismum (1398C)istud quod dant, suum dicunt esse, an nostrum? Si nostrum est, quare illud praesumunt similiter ut nos baptizando? Si illorum est, quare illud violant iterando? Sed nos reverentiam habemus Dominicis verbis, et quomodo ipse jussit, ita et baptizamus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed et illos sic certum est baptizare. Nam si sic baptizarent illi quomodo credunt in nomine Patris majoris et in nomine Filii minoris, et in nomine Spiritus sancti multo minoris, tunc demum non iteraremus baptismum, sed daremus, quia non secundum regulam quam Dominus tradidit baptizassent. Sed quid facimus? Bene baptizant, sed male credunt. Bene baptizant, sed malum est quod rebaptizant. Regulariter quidem baptizant, sed fidem male insinuant. Et dum carnaliter (1398D)gradus in divinitate faciunt, offensam divinitatis incurrunt, non metuentes illud quod ait Dominus: Qui semel lotus est, non indiget iterum ut lavetur. Dixit enim Dominus in Evangelio: Vos estis sal terrae. Et quicunque sapiens est, non hoc sine causa dictum intelligit. Sal enim ex aqua fit. Sed iterum baptizare se permittat ad nihilum, sicut sal in aqua missum redigitur, et anima ejus perpetua morte punitur. Dicit enim Apostolus de Ecclesia quoniam unus panis, unum corpus multi sumus: quia sicut ex multis granis unus panis efficitur, ita ex multis populis una Ecclesia congregatur, e panis, ut omnes norunt, per aquam conficitur et per ignem excoquitur; et omnis populus Christianus per baptismi (1399A)aquam et ignem sancti Spiritus oblatio Dei est effectus, dicente Domino: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Sed sicut panem jam semel decoctum si aliquis remittat in aquam, et vellet recommisceri et coquere, et perderet pristinam dignitatem et in nigredinem terrae converteretur, sic talis efficitur quicunque in se permittit baptismum iterari. Et ideo debet unusquisque usque ad mortem baptismum suum Deo adjutore servare, si vult ad regna coelorum feliciter pervenire. Nam quicunque se rebaptizare permittit, ipse blasphemat in Spiritu sancto, dum se denegat Christianum et per aquam ac Spiritum sanctum fuisse renatum, et necesse est ut illam quam memoravimus Domini sententiam comminantis excipiat: (1399B)Quia qui blasphemaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

II Disputatio Benedicti levitae adversus Felicianam impietatem. (Apud Baluz., ibid.) In exordio nubeculae testimoniorum catholicae fidei, cum adversus infelices Felicianos exhortarem divulsum alumnum viriliter contraire, recolo me ab Evangelio Joannis exordisse, istiusmodi attestante: Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius. Ille inquam qui ab angelo nuntiatus est, et nomen illi impositum est Jesus, nuntiante archangelo (1399C)virgini: Paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic itaque Jesus natus ex virgine Maria Filius est Dei, sicut testatur iste evangelista, ut omnes in hac fide fidentes vitam possint habere aeternam in nomine ipsius. Sed quid ad haec pervicacia Felicianorum infaustuum poterit mutilare, dum iste evangelista dilectus et a Deo electus hanc sibi esse occasionem scribendi Evangelium dixerit quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeant in nomine ipsius? Nisi forte ut fateantur se nunquam habituros vitam aeternam, quia non credunt Filium esse Dei Dominum nostrum Jesum Christum verum et proprium, sed nescio qua demutatione fictum et adoptivum. Siccine dicunt assumptionem et adoptionem unum esse; et Jesum (1399D)Christum, secundum quod homo est, propter assumptionem humanitatis necesse fieri adoptivum esse, non proprium. Et quid faciet insana ista procacio adversus totius salutis dispensationem ita garriens ut virtutem Dei dicat non esse propriam et sapientiam ejus asserat adoptivam? Nam Christum Deum, virtutem et Dei sapientiam esse Apostolus testis est: Cui (proprio Filio) non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Inficiatores tamen tantae veritati pellaces ac contra e contra aiunt: Virtutem Dei et sapientiam Apostolus Christum secundum assumentem, et non secundum assumptum, pronuntiat. Nam secundum assumentem Christus Dei est virtus et Dei sapientia; secundum autem assumptum: (1400A)Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus eum. O exsecranda dualitas, operosa praesumptio unam Domini nostri Jesu Christi personam dirimentis in duas, cum sicut unusquisque nostrum ex anima rationali et carne una fit persona, quia unus est homo, ita Deus et homo una sit persona, quia unus est Christus, non duo! Unde beatus Petrus, cum sciscitaretur Dominus a discipulis suis quem esse dicerent homines filium hominis, et alii atque alii aliter atque aliter dicerent, respondit unus pro omnibus ex Dei et hominis substantia unitatis personam confitendo dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Dominus de Filio hominis id est homine interrogat, et Petrus eumdem Filium Dei vivi vera fidei puritate fatetur. Et e contra Feliciani infandi (1400B)adoptivum eum veternare contendunt, cum Dominus hanc fidei confessionem sanciens, ob hanc Petrum beatificaverit, super hanc Ecclesiam suam stabiliendam praedixerit dicens: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. Et ego tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ut ergo secundum Danielem prophetam adducatur justitia sempiterna et ungatur sanctus sanctorum impleta hac prophetia, ista est vera fidei praerogata confessio uncti, id est Christi Filii Dei, non adoptivi, sed proprii; cui proprio Filio non pepercit Deus.

Quanta ergo temeritas horum antiphrasinorum haereticorum, (1400C)videlicet Felicianorum, quia infelicium, contra tantam soliditatem a Domino commendatam suorumque apostolorum dogmatibus propalatam portas mortis sese ingerere Ecclesiae Dei nitentium nec praevalentium! O caeca temeritas inferorum portarum harum perstrepentium confuso stridore adversus Dominum et adversus Christum ejus! O canina furies rabido ore Christum Filium Dei vivi oblatrantis secundum assumptionem non esse eum Dei virtutem et Dei sapientiam mentientis, cum ipsum nomen Christi secundum assumptum, si fas est dicere! et non secundum assumentem, est dictum! Verum quoniam Christus ab unctione est dictus, et unctus in assumptione nostro participio in assumente (1400D)verbo, sicut scriptum est: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis. Prae participibus igitur Christicolis, scilicet cunctis, unctus est Christus, in quo est eorum particeps homo Verbum caro factum: quia quod illi adoptione acceperunt Filii esse Dei Christianitatis obtentu chrismatis unctione, id Christus possidet proprietate virtutis; nihilominus ut sit proprius Dei unigenitus Filius, de Spiritu sancto ex Maria virgine theotocon, id est Dei genitrice virgine conceptus et natus, non duo, sed unus: quia non duo sunt Filii, unus proprius, et alter adoptivus, sed unus idem proprius unigenitus Dei Filius. Et ideo ait Apostolus proprio Filio non pepercisse, quoniam ubi venit plenitudo temporis, sicut idem ipse ait, misit Deus Filium suum factum ex muliere, (1401A)factum sub lege. Quod autem sit unigenitus, sacra Scriptura non tacet, sed creberrime inculcat. Unde est illud: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.

Quid ad haec favet nunc vesana temeritas dicentium assumptionem et adoptionem unum esse, et ideo Christum secundum hominem assumptum esse etiam adoptivum, cum nihil horum convincantur in Christum reperiri posse? Prorsus nec adoptionem, quia proprium eum docet Apostolus esse Filium Dei; neque assumptionem, quia dicit misisse Deum Filium suum factum ex muliere: quoniam Verbum caro factum est, non assumpsit carnem; sed Verbum caro factum, Deus homo factus est, Filius Dei factus ex muliere: quoniam non prius factus caro, denuo (1401B)est assumptus a Verbo; sed praeveniendo Verbum carne, Verbum caro factum est. Idem non cum esset pauper, dives factus est, sed cum esset dives, pauper factus est; quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo. Idem ipse, ipse Verbum, cum dives esset in forma Dei, aequalis Deo, pauper factus est, exinaniendo se, Verbum caro fiendo, Filius Dei factus ex muliere, non assumptus, ut blasphemi aiunt, adoptione. Unus idem ipse qui descendit, non ut hominem assumeret, qui necdum erat formatus, sed ut homo fieret incarnatus. Idem ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Secundum (1401C)quod magnum hoc esse pietatis sacramentum Apostolus docet: Quod manifestatum est, inquit, in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Hoc idem quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, quia dicente archangelo de ejusdem Dei et Domini genitrice: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Ac sic ut instaurarentur quae in coelis et quae in terris sunt in ipso, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, assumptum est in gloria, ut sit mediator Dei et hominum Jesus Christus: quia qui Deus, idem est homo; et qui homo, idem ipse est Deus.(1401D) Ex natura ergo utraque una Christus persona. De ipso ostendens idem ipsum dicit idem ipse: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. In terra erat tunc temporis localitate inter homines homo; et in coelo se esse dicebat Filium hominis; quia qui filius hominis erat localitate, idem Filius erat Dei immensitate. Propter quod dicit: Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quem pro tanta unitatis proprietate vere Filium Dei Joannes apostolus et evangelista, confessus est hominem, ut eumdem qui ab initio vita aeterna est apud Patrem, verbum se corporaliter et vidisse et contrectasse praedicaverit dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, (1402A)et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis. Denique hanc vitam aeternam apud Patrem ab initio, quam sibi apparuisse testatur, nisi Verbum caro fieret, neque vidisset, neque manibus contrectasset. Sed ut Verbum caro fieret, testante eodem evangelista: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et propterea quia Verbum caro factum est, et unigenitus Dei et vita aeterna est, ideo non est adoptivus, sed secundum Apostolum proprius, et secundum evangelistam unigenitus Dei Filius. Et ideo Apostolo non solum ut sufficeret dicere, Proprio Filio suo (1402B)non pepercit Deus, sed etiam ait: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.

Cum igitur Christum crucifixum ex infirmitate nostra, virtutem autem ex virtute sua, eumdem crucifixum dicat Apostolus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quis infami elogio Christum Dei virtutem et Dei sapientiam secundum hominem crucifixum adoptivum audeat dicere, nisi mente insana negando Christum, et suo mendacio Antichristum se comprobante? Et quis est mendax, teste Joanne apostolo, nisi qui negat quoniam Jesus non est Christus? Et hic est Antichristus qui negat Patrem (1402C)et Filium. Omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet. Sed, sicut isdem ait Filius, qui non honorificat Filium non honorificat Patrem, qui misit illum.

Quocirca quanta sit caecitatis obreptio quis non videat blasphemantium Christum adoptivum, quem tanta unitate cognoscit unicum proprium et verum Dei unigenitum Filium, in utraque natura perfectum, tantis idoneis testimoniis propalatum? Qui si adoptivus fuisset, fictus et non veritas esset. Et quomodo veritas de terra orta est, et ipse de se dicit. Ego sum via, veritas, et vita, si adoptivus et non in veritate Dei Filius est? Nam teste Joanne scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut (1402D)cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Quod si adoptivus esset, nec verus Dei Filius Patri Deo vero, neque Deus verus et vita aeterna existeret, qui vere est veritas de terra orta veniendo ut homo fieret, et proinde hominibus via, veritas, et vita. Verus est igitur, non adoptivus, proprius Filius Dei Dominus Jesus Christus, qui de se ipso caeco nato sic exorsus est loqui: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et Dominus ei: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est: id est, quem vidisti carne, qui alloquor, ego ipse Filius Dei sum. Alioquin quia divinitate invisibilis est, videbatur homo et loquebatur. Quem etiam procidens adoravit Filium Dei, in quo se dixit visibilem (1403A)et loquentem Filium esse Dei. Hinc est etiam quod apostolus Paulus secundum hominem ex semine David docet eum esse Filium Dei. Unde et praedestinatum commemorat secundum hominem eum quem praedicat Filium Dei, scribens ita: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelio Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Nam quod praedestinatur, antequam sit in re praeordinatur. Divinitas vero praedestinari nequit, quia sempiterna esse dignoscitur. Praedestinatus est autem Filius Dei in virtute, non divinitate, sed secundum quod factus est ex semine David secundum carnem, (1403B)secundum quod antea Deus Pater promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, secundum quod antea Deus Pater promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Quapropter in virtute praedestinatus est Filius Dei, nimirum in qua virtute Christus Dei est virtus et Dei sapientia, Deus homo factus, et homo in Deum clarificatus, secundum quod ipse protulit dicens: Clarifica me, tu Pater, apud temetipsum claritate quam habui prius quam mundus esset apud te. De qua deifica claritate secundum carnem Filii Dei responsum est illi a Deo Patre: Et clarificavi, et iterum clarificabo. De qua (1403C)etiam isdem qui supra, de quo dictum est. Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel, ita luculentius luce deprompsit dicens: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae, ex quibus patres et adoptio et legislatio, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ecce qui secundum carnem super omnia Deus benedictus in saecula praedicatur, nunquid non a prophetis in Scripturis sanctis simili fastu praeconizatur, juxta quod prophetatus praedestinatus est Filius Dei in virtute? Utique qui de Christo prophetando praedixit, Speciosus forma prae filiis hominum, et caetera, de eo prosecutus adjecit: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Et qui ait: Benedictus qui (1403D)venturus in nomine Domini, subter etiam intulit: Deus Dominus et illuxit nobis. Et Isaias cum diceret: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum, prosecutus caetera de ejus magnificentia, in conclusione sic ait: Tantum in te est, Deus, et non est absque te, Deus; vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Jeremias quoque: Qui perfecit terram in sempiterno tempore, hic Deus noster est, et non aestimabitur alius ad illum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec super terram visus est, et cum hominibus conversatus est. De quo (propheta Habacuc) (1404A)cum diceret, Existi in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo . . . . . . . essionis illius deitatis ejus confessionem eleganti professione subintulit dicens: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea. Ac per hoc quia, prout est, essentialiter promulgatur Deus a prophetis et sanctis apostolis, et proinde nusquam est solummodo vocativus, quia dicit Isaias: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, ita nec etiam adoptione filius vocativus, licet dixerit archangelo evangelicus, Quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei, sed proprius, unicus, unigenitus Dei Filius, sicut supra ex eloquio sacro invicta auctoritate protulimus.

Attamen praenotati filii perditionis ad haec et reliqua (1404B)dehinc cuncta absurdi, quia nec Christo nec illius sunt evangelistis et apostolis prophetarumque oraculis creduli, pro eo quod non habendo testimonium Dei in se, non credunt in Filio Dei, mendacem faciunt eum, quoniam non credunt in testimonio quo testificatus est Deus de Filio suo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite; nec etiam Filio veraci veracem veritatem de se ipso dicenti: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Neque enim aliud nomen de sub coelo, teste beato Petro apostolo, in quo oporteat hominem salvum fieri nisi in nomine Domini nostri Jesu Christi. Propter quod et psalmigraphus: Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti quod et psalmigraphus: Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti (1404C)tibi, et non discedimus a te. Enimvero extorres ab hac tutissima veritate, quia nec Deo Patri credunt neque Filio ejus, nec etiam ulli theologorum Christum Dei Filium in carne venisse, manifestum est eos Antichristos esse, dicente Joanne: Qui non confitetur Jesum Christum venientem in carne, hic est seductor et Antichristus. Et item: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est; et hic est Antichristus, quod audistis quoniam venit et nunc in mundo est. Quis est autem qui solvit Jesum nisi qui dicit proprium eum esse Filium Dei ex divinitate, adoptivum autem esse ex carne, dissolvens unam personam unius Jesu Christi Dei in duas filiorum personas Dei hominis cum Nestorio, cum duarum (1404D)naturarum substantia sit una in Christo persona; quoniam Dei Filius in proprietate personae et Filii dignitate adunavit sibi hominem ut esset unus Christus et unus Deus et unus Dei Filius totus in suis et totus in nostris, perfectus in divinitate, et perfectus in humanitate, unicus unigenitus Dei Filius. Quod cum multis idoneis testimoniis supra retulimus, et omnium praedecessorum Patrum traditio pridem catholico dogmate comprobavit, et synodalium sanctionum rata inconvulsaque sententia definivit, quorum illibata fides ista singulari, recipiendo unigenitum Filium Dei in carne venisse, dedit eis potestatem filios Dei fieri, ut fierent Filii Dei adoptione, secundum quod Domini Dei assumptio nostra, et sancti Israel (1405A)regis nostri Ipse autem dixit assumptio nostra......... refugium istud factus est nobis, quia Verbum caro factum est, fiendo quod non erat, non amittendo quod erat, fiendo Deus homo ex proprietatis essentia unigenitus Filius Dei nostra assumptio et refugium, ut ex hac plenitudine gratiae fierent homines Filii Dei adoptione. Ille, quia prius quam montes fierent et formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum Deus est, et ex tempore homo factus, assumptio et refugium nostrum est; illi, quia Ego dixi, ait, dii estis et filii Excelsi omnes, quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Proinde universos admonet Apostolus dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum et non secundum Christum: (1405B)quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti. Non dixit spiritaliter, sed corporaliter, ut veram intelligamus substantiam carnis, ubi est plenitudo divinitatis, habitatio corporalis: qua utique etiam tota repletur Ecclesia, quae inhaerens capiti corpus est Christi; propter quod Domini assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri, ut qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione hac Domini commoretur: videlicet ut vera fidei confessione dicat Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum, Deus meus. Non nuncupativus Deus, non adoptivus et falsus, sed secundum odnie assumptio nostra et sancti Israel regis nostri, susceptor et refugium Deus est noster, secundum id quod Deus est, essentialis secundum (1405C)quod nomen est ejus, ita et laus ejus, dicente Propheta: Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae. Nam et ipse Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius, quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. In Deo ergo salutari meo gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est, qui vere Deus est ex duabus substantiis unigenitus Dei Jesus Christus Filius Dei, a quo non movebor dubietate, non emigrabo alterius ad culturam, quoniam Deum nescio alium praeter eum. Ipse qui est Deus, et non aestimabitur alius ad illum.

Sane quia idem Deus salutaris susceptor meus, quem virgo concepit et peperit, Emanuhel, quod (1405D)interpretatum dicitur Nobiscum Deus, ut sit Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob, hortatur dicens: Vacate et videte quoniam ego sum Deus, Deus inquam cui etiam cadenti morte carnis prophetice canitur: Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus, quicq. ascendit Deus in jubilatione et Dominus in voce tubae; secundum quod et dicit: Psallite Deo qui ascendit super coelum coeli ad orientem. Propter quod inquit Psalmista: Psallite Deo nostro, psallite regi nostro, quoniam rex omnis terrae, Deus, psallite sapienter.

Non ergo insipide, sed . . . . . . . . rex omnis terrae Deus, qui descendit et ascendit mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, regnavit Deus (1406A)super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam, quoniam quippe essentialiter et verus est Deus Dominus Jesus Christus, qui ascendit in coelum et sedet a dextris Dei, sicut doctissimorum Patrum sanctae Chalcedonensis synodi testatur auctoritas. Ait enim: « Unum eumdemque Filium Dominum nostrum Jesum Christum confiteri consonanter omnes instruimur et docemur, perfectum eumdem in divinitate, et perfectum eumdem in carne, Deum veraciter hominemque eumdem ipsum veraciter ex anima rationali et corpore, omousion, id est unius essentiae Patris secundum divinitatem, et homousion nobis eumdem ipsum secundum humanitatem, per omnia nobis absque solummodo peccati colluvione similem, ante saecula quidem de Patre natum secundum divinitatem, (1406B)in novissimis autem diebus eumdem ipsum propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine theotocon id est Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dei Deum unigenitum in duabus naturis, sine confusione, sine conversione, sine divisione, sine separatione noscendum, nusquam naturarum differentia per unitatem penitus commutata, magis autem salva proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, nec in duas divisum partitumque personas, unum eumdemque Filium unigenitum Deum verum Jesum Christum Dominum confitemur. » Haec est sancta fides, inviolata veritas, amplectenda praedicatio, quam merito per Spiritum sanctum convenienter effusam per totum mundum catholica confitetur (1406C)Ecclesia.

Caeterum quia scriptum est: Nolite multiplicari loqui sublimia gloriantes, quoniam Deus scientiarum Dominus, et ipsi praeparantur cogitationes, quamvis multa suppeditentur fateri de hac individua Dei et hominis ex duabus substantiis una deitatis persona unigeniti Filii Dei, credenda sunt ista non ultra quam sapere quisquam et intelligere potest cociendo ( sic ) astipulanda: sicut nec omnino quomodo Deus Pater Deum genuerit Filium: quod et angeli nesciunt, et prophetis est inscium. Unde illud est dictum: Generationem ejus quis enarrabit? Quam secretam originem cum proprio Filio novit ipse solus qui genuit, juxta quod ejusdem unigenitus dicit: Nemo novit Filium (1406D)nisi Pater, et Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sed, ut breviter dicam, sufficit nos scire quia lux genuit splendorem, propheta testante: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Lucem autem istam absit ut quisquam arbitretur corpoream, sed lucem sapientiae veram, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: in quo lumine obtentu fidei credo idipsum visuri erimus lumen, secundum quod e psaltidicus vates sacro cano....... quoniam apud te est fons vitae, adjecit et in lumine tuo videbimus lumen. Interdum quoadusque iste illucescat dies et lucifer oriatur in cordibus nostris, spreta infanda haereticorum commenta, firmissime teneatur spei nostrae solida veritas, verbi incarnati unitas ex duabus (1407A)substantiis unius personae Filii Dei vivi Jesu Christi Domini nostri; ut cognitis naturae utriusque documentis, et verbum in Christo homine et Christum hominem adoremus in verbo: quoniam promulgante beato Leone papa, si, prout Apostolus ait, qui adhaeret Deo, unus spiritus est, multo magis Verbum caro factum unus est Christus, ubi nihil est alterius naturae quod non sit utriusque subjiciens.

Non ergo infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformet et vitae. Nec quia in Salvatore nostro manifesta agnoscimus gemina signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de deitate majestatis ullatenus dubitemus: quia idem homo est in forma Dei qui formam recepit servi, idem et incorporeus (1407B)manens et corpus assumens, idem in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis, idem a paterno indivisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est qui in eadem qua ascendit carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum, ita judicaturus est de omnium actione mortalium. Unde, ne pluribus testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio beati Joannis adhibere, quod ipse Dominus noster hoc dicit: Amen amen dico vobis, quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio (1407C)vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Ergo sub una sententia, quia Filius Dei est, atque quia filius hominis est, apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debeamus; qui cum sit Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem factus est carnis, ut moreretur, sicut ait Apostolus, propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram, unus idemque Deus homo et homo Deus, Filius Dei, filius hominis; et filius hominis, Filius Dei. Verum quoniam nonnisi ex utroque salvamur. Talis enim erat hominum a primis ducta genitoribus causa mortalium ut originali peccato transeunte per posteros nullus poenam damnationis evaderet nisi Verbum (1407D)caro fieret et habitaret in nobis. Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est, cum simplex et incommutabilis natura deitatis tota in sua sit semper essentia, nec damnum sui recipiens nec augmentum. Et sic assumptam.... ...... glorificata in glorificante permaneat. Cur autem inconveniens aut impossibile videatur ut Verbum caro atque anima unus Jesus Christus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciant etiam sine Verbi incarnatione personam, cum multo facilius sit ut hanc unitatem sui atque hominis deitatis praestet potestas quam ut eam in substantiis obtineat solius humanitatis infirmitas.(1408A) Nec Verbum igitur in carnem, nec caro in Verbum mutata est; sed utrumque in uno manet, et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permixtione confusus. Non alius ex Patre, alius ex matre; sed idem alter ex Patre ante omne principium, alter de matre in fine saeculorum; ut esset mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, in quo habitaret plenitudo divinitatis corporaliter. Totum igitur corpus implet tota divinitas; et sicut nihil deest illius majestati cujus habitatione impletur habitaculum, sic nihil est corporis quod non suo habitatore sit plenum, in quo et nos sumus repleti. Quod autem dictum est, Et estis in illo repleti, nostra utique est significata natura; ad quos illa repletio non pertineret, nisi Dei Verbum nostri sibi generis et animam (1408B)et corpus invenisset, quae ita in unitate convenerunt ut nec separationem possint habere nec finem, verus homo vero unitus Deo, nec secundum existentem prius animam deductus e coelis, nec secundum carnem creatus ex nihilo, eamdem gerens in Verbi deitate personam ut veritas affectionum sub moderamine deitatis esset et mentis, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus. De quo uno veroque docet beatus apostolus Petrus magnum esse pietatis sacramentum: Quod manifestatum est, inquit, in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Item unde (1408C)supra sanctus Hilarius in divinis dogmatibus insigniter orthodoxus ita est orsus: Cum Verbum Deus in sacramento naturae suae manens homo natus sit, natus autem est non ut esset alius, sed ut ante hominem Deus suscipiens hominem homo Deus possit intelligi. Nam quomodo Jesus Christus Dei Filius natus ex Maria est, nisi quod verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit? Cum ergo Dominus et salvator noster Jesus Christus et natus et passus et mortuus et sepultus sit et resurrexerit, non potest in his sacramentorum diversitatibus ab se dividuus esse ne Christus sit, cum non alius Christus quam qui in forma Dei erat formam servi accepit, neque alius quam qui natus est mortuus est, neque alius (1408D)quam qui mortuus est resurrexit, neque alius quam qui resurrexit sit in coelis, in coelis autem non alius sit quam qui descendit de coelis. Homo itaque Dominus Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et verbum ut hominis filius ita et Dei Filius. Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam, non carnis sensu, sed dono Spiritus, fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa petentibus loquitur: Nos autem praedicamus Jesum Christum et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Jesum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Nunquid divisus est Christus, ut alius sit crucifixus et alius Christus virtus et sapientia Dei? Et cum idem unus atque unus sit, descendens (1409A)et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit Dei Filius et hominis filius, et Verbum Deus et homo caro, et passus et mortuus et sepultus, et resurgens in coelum receptus, sedens a dextris Dei, habens in se uno eodemque per dispensationem atque naturam in Dei forma et in forma servi sine aliqua separatione quod homo est, et divisione quod Deus est, non ambiguum in quo sacramento et passus est et viveret. Et cum in eodem esset infirmitas ad passionem et ad vitam Dei virtus, non alius ita divisus a se esset qui et pateretur et viveret. Passus est enim unigenitus Deus quae homines pati possunt, sicut dicit Apostolus: Quia si confessus fueris in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit a mortuis, salvus eris, salvus utique (1409B)credendo et confitendo Dominum Jesum ex se ipso et mori et resurgere potuisse. Nec enim, si non homo esset, mori potuisset, neque, si non Deus, resurgeret. Unus idemque, etsi crucifixus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Quod salutaris dogma salutarisque confessio misericordia Dei melior super vitas, quidni salutare vultus mei et Deus meus, licet proprium syntagma exposcat testificationem authenticorum multiplicem, Stephanus tamen episcopus in encycliis ad Leonem principem exinde scribens mirabiliter dicit: « Indutus est Filius tunicam corporis, hoc est, integrum hominem, de sancta virgine, quam sanctus Spiritus texuit. Ineffabiliter in ingressu, inenarrabiliter in egressu, incomprehensibiliter ingressus est invisibilis, egressus est visibilis. Ingressus (1409C)est Dei Verbum, egressus idem est homo. Paradigmate siquidem isto idem est exutus qui et indutus, scilicet qui absque homine Dei Filius, etiam et cum homine unus idemque Filius. Non alius adoptivus, et alius proprius Dei Filius; sed idem qui ex Deo est Deus, idem in homine Dei est unigenitus Filius; quoniam si et habitu est inventus ut homo, non est habitu immutatus; licet habitus sit illi aptificatus, non ullo modo adoptatus. Verum qui habitus non est habentis personae persona, sed participatio naturae persistendo natura. Ac per hoc consulte Dei Filius habendo habitum, habitu inventus ut homo, idem ipse manet naturali proprietate habendo habito, ipsa sui deitatis persistendo singularitatis persona, quoniam persona ingenunata propria sua in (1409D)homine venit, deitatis persona. Propter quod dicit: Ego veni in nomine Patris mei. Nomen enim Patris personam perstruit Filii: quia nonnisi habendo Filium paternam gerit personam. Qui ergo in nomine Patris venit, nihilominus Filius ejus fuit. Et ideo non duo venerunt filii verus et falsus, aut unus partim proprius, partim etiam adoptivus, sed unus Jesus Christus ex toto benedictus qui venit in nomine Domini. Quia qui in principio erat Verbum, idem Verbum caro factum est, individuus; unus proprius et verus unigenitus Dei Filius. Et si aliud atque aliud ex convenientia naturarum, non tamen est alius, sed unus idemque ex toto unigenitus Dei Filius. » Quod congruis exemplis sanctus Augustinus (1410A)Feliciano exponens Ariano, inter caetera ait: « Non alius homo corpus, alius animus. Quamvis aliud animus, aliud corpus, unus tamen atque idem homo et corpus docetur et animus. Rursus non unum atque idipsum corpus docetur et animus, quia ex utroque homo factus est unus. Non enim haec aut substantias confundunt in unitatem personae, aut personam geminant diversitate substantiae, quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse. Non perdunt propria; sed quia in unum atque inseparabiliter conveniunt, ex propriis videntur facta communia. Afficitur in corpore mens doloribus corporis, fatigatur corpus cogitationibus mentis; et unum tamen horum proprium est corporis, alterum mentis. Quae dum uni homini acciderint, corporis (1410B)commune videntur et mentis. Sic post partum virginis non alius Dei et alius hominis, sed idem Christus et Dei et hominis Filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus, aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum aliud Dei Filius, aliud hominis fuit. Unus tamen ex utroque Christus Dominus exstitit. Aliud inquam pro discretione substantiae, non alius pro divinae proprietate personae. » Et velut superius diximus quod ex anima rationali et carne unus fit homo, unius Patris unicus proprius et verus unigenitus Dei Filius, ita Deus et homo unus est Christus, ex toto proprius et verus unigenitus Dei Filius. Proprius siquidem, quod proprio Filio suo non pepercit Deus. Unigenitus et verus, juxta quod est sanctus evangelista confessus: Et vidimus (1410C)gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quique nimirum de terrigena virgine natus, veritas de terra orta est, idcirco veritas unigeniti et mendacium adoptivi......... veritatis careat mendacium adoptionis, et veritas unigeniti excludat alterius adoptionem mendacii. Ipsum vero et unigenitum declaratum et veritatem scimus Joanne apostolo attestante: Quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Eademque praeterea veritate de semet in Joannis Evangelio proloquente quod sit veritas unigenitus ipse: Ego sum, inquiens, via et veritas et vita. Unigenitum se etiam fatendo, cum dicit: Sic Deus dilexit mundum ut Filium (1410D)suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ac ideo, teste eodem unigenito, qui credit in eum non judicatur; qui vero non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

Quocirca non immerito haeretici judicantur Feliciani, qui a tanta unigeniti veritate dissentire probantur. Nobis sane istiusmodi credulitatis in confessione unius Dei et hominis unigeniti filii Dei solummodo una in veritate persona sanctorum patrum et Dei oraculis promulgata, qua capacitate nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto, quo corde creditur ad justitiam, ore confessio fit in salute, sufficere credimus, dicente Apostolo: Siquidem (1411A)sunt dii multi et domini multi. Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Igitur quia unus est Dominus Jesus Christus, dualitatem non recipit. Unum enim dividi non potest. Deleantur ergo a suo errore qui dualitatem in Christo nisi sunt introducere, proprium eum dicentes esse Filium Dei divinitate, et adoptivum ex carne, cum, sicut jam dixi, et competenter iterum iterumque inculcare non piget, ceu ex anima rationali et carne unus est homo unius genitoris proprius filius, ita et Deus homo unus sit Christus, unius Patris proprius unigenitus, verus Dei Filius. Ille ex mare et femina tantum originaliter solus. Dominus de Spiritu sancto ex Maria virgine singulariter Deus et (1411B)homo Christus est, individuus, unus. Unus itaque Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Ipsi gloria ex hoc nunc in Ecclesia et in Christo Jesu per omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

III.(Apud Baluz., ibid.) Benedictus Guarnario filio salutem.

Fili mi, exaudi, oro, vocem parentis post tergum pignoris exorantis. Imo ut acceptes, obsecro, quae etiam depromo. Fascinatio, procacitas, aeque ut nugacitas, vana impudentia, quia sunt fatua, ne facessitus (1411C)fascinatione eucharis linguae parasitorum, tua abroges ipsa jura, cave ne quando aviditate praepropera abdices ea ipse: quoniam qui in principio haereditare festinat, in novissimo benedictione carebit. Omnia enim tempus habent; licet is qui instituit tempora maneat extra tempora, et quaecunque in ejus aeternitate aeterna, a quo quia moderantur universa tempora omnibus mobilibus, ejus mobilior est sapientia, dicitur illi: Omnia in sapientia fecisti. Quique sapientia fecit cuncta, putasne in sapientia disponit ea? Nunquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus, ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum. Quocirca observa ne insipienti favore a sapientia (1411D)desipiscas: quoniam divitiae salutis sapientia et scientia, ac timor Domini ipsa thesaurus ejus. Sapientia autem est hominum pietas, recedere a malo intelligentia. Pietas ex religione divina, intelligentia ex rationali prudentia, secundum quod illud est Evangelium ex religione simplicitas columbina, et ex intelligentia prudentia serpentina. Siquidem simplicitas a singulari sapientia dicta. Alioquin simplicitas, quia stultitia est deputanda, prudentia a porro videntia, id est, a longe ante conspicientia quaecunque venientia. Utique simplicitas singularitatis, quia Deus excedens omnia est, qui operatur in nobis et velle et perficere per bona voluntate: cedendum istiusmodi intellectus sapientiae: prudentissima (1412A)prudentia assequenti divini muneris est, cujus moderatu singulari, ex quo resisti nititur, ex tunc omni modo exordiri ira illius comprobatur, non divinitatis perturbatio, sed justa renitenti redhibitio, juxta quod dicitur: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas. Ac per hoc te quaeso bene indolis ne ipse ira efficiaris Dei renitendo ei, sed ut ante omnia animadvertas propheticum illud memento, qui cum diceret Deo, Tu terribilis es, et quis resistit tibi? illico subjecit: Ex tunc ira tua. Nempe quia ex eo est ira Dei ex quo...... resistere illi. Exspecta igitur Dominum......... a latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris. Non enim est hominis via ejus neque viri ut ambulet et dirigat gressus suos; sed a Domino gressus hominis diriguntur, (1412B)et viam ejus volet. Cede ergo voluntati Dei, volenti tuam, sequendo suam, ut non tua, sed secundum quod tempus dictaverit, exspectes ut fiat voluntas immutabilis sua. Caeterum voluntati ejus, cum sit immutabilis, quis resistit? Quam immutabilitatem ut verbis disertissimi eloquar Augustini, in tantum licet mutabilis videre poteris in quantum in ea nihil mutabile contemplabis, nec locis et temporibus, sicut corpora, nec solum temporibus et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus ex nulla vel imagine locorum, sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia, quae nihil habet mutabile, nec in aeternitatem, nec in veritatem, nec in voluntatem. Quia ibi est veritas, aeterna charitas. (1412C)Et vera ibi est charitas, vera aeternitas. Et chara ibi est aeternitas, chara veritas. Ubi si cordis oculo te defixeris, terrigeno spreto angore, rato inconvulsoque divino numine compertus, et his temporaneis et perennibus beaberis ineffabilibus muniis. Uti sane exinde foedere fidei foedereris, formam fidei te exposcente decepsi, qua te indeptum omnique erroris dempta deformitate, una nobiscum novando novale spiritu mentis tuae, licet noster homo exterior corrumpatur, sed interior renovatur. Quodque beatus Paulus apostolus sanciendo cum promulgaret: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est; alias inculcans liquidius: Exuentes vos, ait, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur (1412D)in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum. Repulso ergo veterrimo cupiditatis homunculo, dehinc compos instrumento perstructo, exoptando te, fili, efflagito, in novitate vitae ambulare satagito. Et quia dicente Apostolo credere oportet accedentem ad Deum, et accedere est audire, quoniam fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, conventione hujus novitatis habendo fidem qui operatur per dilectionem, age jam nunc de compendio, ut ad ejus commercii transeas visionem. Non enim in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed asserente etiam beato papa Leone, in tramite fidei angusta et ardua est via quae ducit ad vitam, et magni laboris est magnique discriminis (1413A)inter dubias imperitorum opiniones et verisimiles falsitates per unam sanam doctrinam semitae inoffensis gressibus ambulare, et cum undique se laquei errorum opponant, omne periculum deceptionis evadere. Quis autem....... nisi qui Spiritu Dei docetur regitur, dicente Apostolo: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Canente etiam David: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Enimvero vere beatus, eatenus bene auctus, quia eruditione irreprehensibilis legis Dei docti fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hac igitur doctus doctrina, plurimorum ad justitiam eruditor, (1413B)fulgoratus hoc fulgore sacro in perpetuas aeternitates valeto.

Neve aliquo fatigeris a superstitioso argumento inscio de fide apocrypho, scito professu Graeco fidem esse hoc modo, una usia, ac si dicat, una natura vel essentia, tres hypostases, quod resonat in Latinum vel tres personas vel tres substantias. Nam Latinitas proprie non dicit de Deo nisi essentiam. Substantiam vero non proprie, sed pronuntiat abusive: quoniam vera substantia apud Graecos persona intelligitur, non natura. Unde apud modernos scholasticos, maxime apud Scotos, iste syllogismus delusionis, ut dicant trinitatem, sicut personarum, ita esse substantiarum, quatenus si assenserit illectus auditor trinitatem trium esse substantiarum (1413C)Deum, trium derogetur cultor deorum; si autem abnuerit, personarum denegator culpetur; culpetur propter idioma Graecum, derogetur propter sermonem Latinum. Sed haec de fide et omnis calliditatis versutia simplicitate fidei catholicae est puritate vitanda, non captiosa interjectione linguarum, scaeva impactione interpolanda. Porro autem fides catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Quoniam quippe alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Non coaeternae majestates, non aequales gloriae, non (1413D)trina deitas, aut triplex divinitas, id est, unum; sed una est divinitas, una deitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Identidem nec etiam trinus Deus, sed Trinitas Deus est unus. Unus sane isto modo, et Deus et Dominus unus et spiritus. Et haec una est catholica fides, qua te foederatum fidei unitate et nunc et in aeternum opto valere. Valeas, vigeas per saecula cuncta beandus, uti fidei pensum cujus est cernes ipsum, munus inexhaustum contuendo per saecula divinum, saturitate xasa sat conspicando Deum.(1414A) IV. Confessio fidei Benedicti levitae, etsi peccatoris nonnunquam erronei, tamen foedere isto fidei inexhausto fidenti. (Apud Baluz., ibid.) Confiteor tibi, Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, per unigenitum tuum Dominum nostrum Jesum Christum, in virtute et dono et gratia Spiritus tui, cum timore et tremore et gaudio gratiarum, opus depromens ex cordis devotione, in oris resultando professione. Gratias ago, sed ex toto corde, tota anima, totaque virtute, justitiam fidei dono muneris tui credendo, ore in salutis confessionem pronuntio. Gratias ago; sed obsecro sit tibi, (1414B)o Domine, sacrificium acceptabile confessio nominis tui, secundum quod tibi debetur gratiarum actio et vox laudis in Trinitatis unitate et unitatis Trinitate, uni Deo vero et vivo, visibilium omnium et invisibilium creatori, et recreatarum rerum recreatori, non ex necessitate sed ex tua omnipotentissima benignitate quaecunque agenti, quia nullius eguisti quaecunque fecisti, quodque tibi confiteor bonorum meorum non indigenti, immoto in te manenti, et quae moventur moventi, quia in te vivimus et movemur et sumus. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed quia filii servorum tuorum habitabunt ibi, et semen eorum in saeculum dirigetur, hos, inquam, aeternitatis annos in idipsum (1414C)lucem tuam inaccessibilem, o Domine, habiti directi in saeculum fide tenus nunc, tunc autem specie tenus aeternitate fruendo, ut sint ipsi aeterni, idcirco posuisti saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Meo ergo nunc saeculo illuminatus fide isto tuo lumine, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, confiteor et ego eamdem incommutabilitatem, Patrem te Deum omnipotentem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae aut, quod certius dici potest, essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis, unum verum Deum invisibilem, incorruptibilem, immortalem, immutabilem, natura simplicitatis incorporeum, immensitate incomprehensa incircumscriptum, ubique praesentem, et omnia excedentem, incontiguum et omnia (1414D)continentem, majestate individua in aeternum et ultra regnantem, viventem vitam, vitam a vivente, vivificatorem viventium, unum in duobus, et utrosque in idipsum, Patrem in Filio, Filiumque in Patre, in sancto Spiritu. Igitur cum professione orthodoxa theologorum confiteor ita te, Domine, Trinitatem, in Patre unitatem, in Filio aequalitatem, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordiam, et tria haec unum, omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Sis ista Trinitas tu isdem ineffabilis, Domine Deus existens divina natura, lux lucis, et fons luminis, spiritus lucis, spirituum omnium summus, a te per naturam, per substantiam majestatis, potestatis, atque virtutis, ab aeterno in aeternum sine (1415A)termino infinitus. Infinitas aeternitatis in Patre, species in imagine, usus in munere. Sempiterni genitoris genitus sempiternus, et consempiternus utrorumque procedens ab utrisque Spiritus sanctus. Et id totum est simplum, totum trinitas, totum unitas, totum omousion. Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis, et virtutis tuae et figurae. Perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus solus ex solo Deo, figura et imago deitatis, verbum penetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit. Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et sempiternus ex sempiterno. Unus Spiritus sanctus ex Deo substantiam habens, et qui per Filium apparuit, perfecta imago Filii perfecti, (1415B)perfecta viventium causa, sanctitas sanctificationem praestatrix: per quem Deus solus super omnia et in omnibus cognoscitur, et Filius per omnia. Est enim intellectus sapientiae Spiritus sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, qui nihil vetat bene fieri, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. Siquidem hujus communicationis largitate confiteor singillatim personarum proprietatem servatam, nec substantialiter Trinitatem dividi, nec personaliter omnino confundi, sed omousion Trinitatem magis magisque confitendo Deum, non autem omousion, quod, proh nefas! haeretici exsecrate dixerunt. Sacratiori (1415C)sane differentia fidei confiteor te cum catholica omni Ecclesia Patrem unigenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre Filioque procedentem, Filium a te Deo Patre nascendo procedere, Spiritum sanctum procedendo non nasci. Et hanc inaestimabilem nativitatem; sed et processionem, nec coepisse et perfectam esse, nec destitisse et sempiternam esse confiteor. Sed istam generationem tuam, o Domine, ineffabilem vere, quin potius incomprehensibilem, quis enarrabit? Quis enim ut est non solum edicere sed etiam comprehendere valeat genitum non esse genitori posteriorem, ac non id quod genuit praecedere generantem? Haec autem generatio nec anterius nec habet quidquam posterius: quia ut nunc (1415D)genitor es, ita Pater ab aeterno es, quoniam immutabilis es. Semper ergo exstitisti Pater, qui semper habuisti Filium cui existeres Pater. Quia itaque immutabilis es, semper fuisti ut es. Et ideo Filium non praeisti, qui semper, Pater ut esses, Filium habuisti, qui sicut nec coepisti id esse, ita nec etiam destitisti: quia tu idem ipse es Pater, sicut ab aeterno fuisti. Quocirca sicut a principio ante luciferum, ita te hodie genuisse dixisti, ut nec coepisse et perfectam esse ostenderes istiusmodi generationem generis tui: Tecum, inquiens, principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ante luciferum genui te; et: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sui ergo principium designatur ante luciferum (1416A)genitus, eique dicitur: Hodie genui te. Hinc sempiterna nativitas declaratur. Propter quod ab Apostolo dicitur: Non est in illo Est et Non, sed Est in illo fuit. Sed esto, maneat sicut est, generationem ejus quis enarrabit? Quis nativitatem illius cum processione distinguere valeat a Spiritus sancti processione sine nativitate? Quis hanc differentiam processionis nec genitam nec ingenitam a processione distinguere appetat Filii genita? Quis qualem Patrem, talem Filium, talemque Spiritum sanctum audiens, ad talem personarum differentiam uniformem ex simplici essentia deitatis hujusce etiam singularitate majestatis non obstupescat attonitus? Quin praeterea quomodo capiat ubique totum, ubique praesentem, non per partes divisum viritim (1416B)personarum proprietate, sed totum in omnibus virtute omni tenente localiter, sed potentialiter per excellentem praesentiam majestatis? qua licet sis ubique, dees tamen plerumque: quia si praesentia, non tamen es gratia. Sed si non possumus capiendo distinguere, possumus te docente fideliter confiteri, donec illucescat dies et lucifer oriatur in cordibus nostris idem unigenitus Jesus Christus Filius tuus; qui sicut nascendo de te vero Deo Deus est verus, ita lumen de lumine: in quo lumine tuo credo videbimus lumen, lumen, inquam, verum quod illuminat omnem hominem venientem in mundum, et dicit: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Siquidem ut hoc lumen verbum sapientiam ac tuam virtutem (1416C)prosequi valeremus, per quem fecisti omnia, hunc Filium tuum voluisti fieri inter omnia, ut per quem fuerant creata, per ipsum essent et recreata, propter quem omnia, et per quem omnia. Ac ideo hunc Verbum caro factum confiteor, suae carnis conceptione conceptum, et suae carnis nativitate natum, non adoptivum, sed proprium unigenitum tuum, perfectum Deum perfectumque hominem ex sancta et immaculata semperque virgine theotocon beata Maria, animatum anima rationali, vera carne absque peccato de Spiritu sancto conceptus, ut hominem quem sola bonitate creaverat, quemque ad imaginem et suam similitudinem perfecte formaverat, sponte de hoc schemate lapsum misericorditer repararet, reparatumque catholico baptismatis lavacro, (1416D)sui etiam confirmaret corporis sanguinisque celebre sacramento. Quem veraciter crucifixum secundum assumptionem, non autem secundum assumentis virtutem, confiteor, et ad inferos descendisse, suorumque liberationem inibi egisse, ac die tertia veracissime resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata in coelum ascendisse, in qua ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus. Hujuscemodi sacramento resurrecturos cunctos confiteor homines in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non naturam aut sexum mutando, sed tantum fragilitatem et vitia deponendo, secundumque studiorum et operum differentias et gratiam propositumque justitiae bonitatis Dei euntibus, (1417A)sic aliis in opprobrium et ignem aeternum. Confiteor etiam quod divinam humanamque substantiam in utraque perfectus unam Christus personam gestaverit: quia nec geminavit utriusque substantiae integritatis personam, nec confudit geminam unitatis personae substantiam. Alterum quippe neuter exclusit, quia utrumque unus intemerato jure servavit, secundum quod dicit: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Et qui descendit, ipse est et qui ascendit. Magnum ergo hoc est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Sic sic quae sursum sunt sapiendo vita nostra (1417B)abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, credo, Domine, et nos apparebimus cum ipso in gloria, cum quo tibi Deo Patri in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria, virtus, majestas, et imperium, ac nostri miseratio per indebitam misericordiam tuam, gratuita praeveniente ac subsequente gratia ex nunc et per immortalia saecula saeculorum. Amen.

V. Excerptus diversarum modus poenitentiarum a Benedicto abbate [ Anianensi ] distinctus de Regula sancti Benedicti abbatis. (Apud Baluz., Capitul. tom. II, p. 1385.) (1417C) Plurimi nequaquam pleniter intelligentes judiciorum sententias in Regula sancti Patris nostri Benedicti, aliter quam praecepit judicare solent. Sciendum itaque est quatuor ibi contineri modos quibus delinquentium error corrigitur.

Primus namque est quem idem Pater Benedictus proprio judicio determinavit. Ut est: Qui per negligentiam tempore constituto ad Nocturnos non pulsaverit signum. Unde in oratorio satisfieri jubet. Et qui ad officium divinum tarde occurrerit. Et qui per negligentiam hora refectionis ad mensam. Et si cui offertur aliquid a Priore, et accipere renuerit. Et si quis, dum pronuntiat psalmum aut lectionem, fefellerit. Et qui pro aliqua arte extollitur.

Secundus est de spiritalibus rebus. Unde ipse dicit: (1417D)Si quis frater contumax, aut inobediens, aut superbus, aut murmurans, vel in aliquo, id est, spiritali tantum, contrarius existens sanctae Regulae. Qui proficiendo usque ad septem gradus extenditur. Occulte videlicet castigatio [ Al., castigando], publice corripiendo, in levioribus culpis excommunicando, in jejuniis nimis affligendo, verberibus coercendo, pro eodem inemendato ab omnibus orando, atque ad ultimum de monasterio expellendo.

Tertius de rebus exterioribus. Hoc est: Si quis damnum per negligentiam aliquod intulerit monasterio.

Quartus de criminalibus delictis.(1418A) Denique per ordinem eosdem repetentes.

De primo sciendum est quod nullatenus aliter nisi juxta quod Regula jubet, fieri debet; hoc est, non alienum sed proprium est judicium ponendum.

De secundo sollicite considerandum quia non omnibus personis suprascripti gradus conveniri pote runt. Quia aliter corrigendi sunt honesti, aliter improbi. Nam Regula praecipit de contumacia ut secrete semel aut bis admoneatur. Et alibi dicit: Si contumax fuerit, de monasterio expellatur. Necesse est ergo ut justo moderamine utrumque decernatur. Qualiter secundum Regulam et contumax secrete moneri possit et de monasterio expelli. Ille namque secrete est admonendus: quia licet aliquid a Priore imperatum refutans, mox tamen emendatus emendationem (1418B)promittens. Qui et honestus jure dici poterit. Et ille de monasterio expellendus qui et contumax existit et nullo unquam pacto acquiescit suscipere disciplinam. Quem omnimodo contumacem Regula vocat. Unde et merito improbus est dicendus. Quanquam et improbum illum etiam vocet qui, licet frequenter corripiatur, disciplinae tamen regulari non contradicit: qui honestatem quam prius, dum se emendare profitens, habere videbatur relinquens, ad improbam duramque mentem transit. Neque, ut supra dictum est, omnibus personis omnes gradus conveniri poterunt; quia videlicet diversae sunt qualitates mentium; un unde [ Forte, ut unde] unus medetur, inde alter perimitur. Quapropter quorumdam verberibus sunt coercendae personae, minime (1418C)vero quorumdam. De quorum qualitatibus Regula dicit: Secundum uniuscujusque, inquit, qualitatem vel intelligentiam omnibus se conformet et aptet. Itemque alibi: Ut viderit cuique expedire, prudenter et cum charitate studeat amputare vitia. Et notandum tria inspicienda semper in judicio esse, personam videlicet, intentionem, atque modum delicti. Personam, utrum intellectu et modestia vigeat, vel duritia et inquietudine mentis contradictor existit. Intentionem, utrum studio an infirmitate deliquerit. Modum, utrum graviter vel certe leviter erraverit. Unde et Regula dicit: Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura. Igitur omnis spiritaliter delinquens tandiu secrete moneri debet donec se ipsum ipse (1418D)improbum reddendo ab occulto transeat ad publicum. In qua publica correptione si non emendaverit, ad excommunicationem leviarum culparum transibit. Ubi cum diutius nequiverit corrigi, nimium jejuniorum maceratione affligatur. Per quam non correptus si persona exstiterit talis, flagellorum coerceatur acredine. Sin vero personae non admiserit consideratio, communiter ab omnibus misericordia imploretur Omnipotentis. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, praecidatur a corpore monasterii. Et si contigerit ut per negligentiam, dum aut in occulto aut in publico admonetur, aliquid damni monasterio intulerit, excommunicetur in levioribus culpis secundum modum culpae. Et peracta poenitentia, iterum (1419A)revertatur ad id ubi prius tenebatur. Et non solum dum verbis monetur, verum etiam si aliquo ex supradictis gradu deprimatur.

Primus capitulus est XXII. Ibi omnes gradus inveniri valent.

Secundus vero capitulus est de pueris minore qualiter aetate corripiantur, XXX.

Ubi facile patet quod in vicesimo tertio scriptum est. Sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur. In fine videlicet capitis XXX ubi dicit: Hi tales dum delinquunt, aut jejuniis nimiis affligantur, aut acris verberibus coerceantur, ut sanarentur.

Hunc sequitur XXVIII. De his qui saepius correpti emendare noluerint. Ubi similiter septem praedicti gradus inserti sunt. De tertio autem modo judiciorum (1419B)sicut supra dispositum est. De damno cujuslibet rei exteriori est intelligendum, ubi solummodo animadvertendum, si negligentia interveniente damnum (1420A)exstiterit factum. Tunc secundum modum delicti et personam et intentionem levioribus culpae judicium subjacebit. In quo modo continetur quidquid in Regula invenitur. Sive gravissimae vindictae subjaceat, seu graviori, seu regulari, seu excommunicetur, seu excommunicationi subjaceat.

Praeter hoc quod in quibusdam locis invenitur districtiori disciplinae subjaceat. Quod quidam ita intelligi volunt, ut si occulte aut publice verbis monebatur, in eodem gradu acrius corripiatur.

Quartus quoque modus, ut praedictum est, de capitalibus criminibus constat, fornicatione videlicet, adulterio, atque ebrietate assidua, caeterisque quae nullo modo nisi poenitentia corporali secundum auctoritatem canonicam purgantur. In quibus et modus (1420B)nec non et persona atque intentio semper inspicienda sunt. Ubi pariter quoque sanctorum Patrum institutio sollicite est perpendenda.