Liber XIV siue De insitione
AD PASIPHILVM VIRVM DOCTISSIMVM.
Habes aliud indultae fiduciae testimonium. Pro usura temporis hoc opus de arte insitionis adieci. Sed quod uolumina haec ruris colendi serius, quam iusseras, scripta sunt, librarii manus segnior effecit, cuius ego tarditatem numquam maligne aestimo. Existimo enim, quo frequenter inclinet argutia seruorum. Malo operam eius expectare potius quam timere. [2] Nescio, utrum commune sit dominis: mihi difficile contingit in seruilibus ingeniis inuenire temperiem. Ita saepissime natura haec uitiat commodum, si quod est, et miscet optanda contrariis. Velocitas procurrit in facinus: segnities figuram benignitatis imitatur et tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a scelere. Dius tamen apud te pudorem meum distuli, sed hoc quasi bonus famulus feci. Verum nescio, si tuum ad has modo minutias inclinetur ingenium. [3] Grande erit et par desiderio suo, quod studii tui quaeret adfectio. Et licet de hic nugis fauorabiliter sentias, ego meas opes existimare non differo. Non est magni loci assibus intuendis oculos duxisse per puluerem, quia nescio quomodo notae sunt quaedam maximarum personarum minuta conpendia.
Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur,
si quid in arcano pectoris umbra tegit,
bis septem paruos, opus agricolare, libellos,
quos manus haec scripsit parte silente pedum,
nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes 5
sed pura tantum rusticitate rudes
commendas, dignaris, amas et uilia dicta
adfectu socii sollicitante colis.
Nunc ideo modicum crescens fiducia carmen
obtulit arbitrio laetificanda tuo. 10
Et nostrae studium non condemnabile Musae
urbanum fari rusticitatis opus:
sub thalami specie felices iungere siluas,
ut suboli mixtus crescat utrimque decor,
connexumque nemus uestire adfinibus umbris 15
et gemina partum nobilitare coma,
foederibus blandis dulces confundere sucos
et laetum duplici fruge saporis ali:
quae quibus hospitium praestent uirgulta, docebo,
quae sit adoptiuis arbor onusta comis. 20
Ipse poli rector, quo lucida sidera currunt,
quo fixa est tellus, quo fluit unda maris,
cum possent mixtos ramis inducere flores
et uaria grauidum pingere fronde nemus,
dignatus nostros hoc insignire labores, 25
naturam fieri sanxit ab arte nouam.
Non segne officium nostrae reor esse camenae
aut operis parui gratia fiet inops.
Si uelocis equae pigro miscetur asello
ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum 30
fecundumque genus productus deleat heres
et sibi defectum copia prolis agat:
cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma
et decus externi floris adepta micet?
Incipiam, quicquid ueteres scripsere coloni, 35
sacraque priscorum uerba labore sequar.
Principio multas species industria sollers
protulit et doctam iussit inire manum.
nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos
comitur, his discit credita ferre modis. 40
aut noua discreto figuntur germina libro
aut aliud sumunt robora fissa caput
aut uirides oculos externi gemma tumoris
accipit et lento stringitur uda sinu.
DE VITE.
Primus echionii palmes se iungere Bacchi 45
nouit et externo tenditur uua mero.
Nexilibus gemmis fecundos inplicat artus
uitis et amplexum pascit adulta genus
degenerisque comae uestigia mitis inumbrat
pampinus et pingui curuat onusta deo. 50
DE OLIVA.
Robora Palladii decorant siluestria rami,
nobilitat partus baca superba feros,
fecundat sterilis pingues oleaster oliuas
et quae non nouit munera, ferre docet.
DE PIRO.
Germine cana prius niueos haud inuida flores 55
commodat et uarium nectit amore nemus.
Nunc rapit hirsutis horrenda sororibus arma
et docet indomitas ponere tela piros.
Nunc teretem pingui producit acumine malum
fraxineasque nouo flectit honore manus. 60
Phyllida quin etiam grandi mitescere fructu
instituens, durae dat sua membra cuti.
Et steriles spinos et inertem fetibus ornum
dotat et ignotum cogit amare decus.
Huius et inmissi uertere cydonea rami 65
pomaque confusus blanda creauit odor.
Castaneae septos aspro uelamine fetus
exuit et placido pondere mutat onus
mespilaque exarmat pugnacibus horrida membris
et mala tranquillo cortice uota premit. 70
Creditur in libycis sua germina nectere ramis
laetaque puniceo posse decore frui.
DE MALO PVNICO.
Punica non alios umquam dignata sapores
mala nec externis adsociata comis,
ipsa suas augent mutato semine gemmas 75
et sibi cognato picta rubore placent.
DE POMO.
Insita proceris pergit concrescere ramis
et sociam mutat malus amica pirum
seque feros siluis hortatur linquere mores
et partu gaudet nobiliore frui. 80
Spiniferas prunos armataque robora sentes
leuigat et pulchris uestit adulta comis.
Exiguam sorbum dulci distendere suco
nouit et ad cupidas flectere poma manus.
Stipitibus gaudet nomen mutare salignis 85
et gratum Nymphis spargere flore nemus.
Robora thyrsigero platani concordia Baccho
fetibus instituit plena rubere nouis.
Illius insolitas miratur persicus umbras
populeaeque ferunt candida dona comae. 90
Mespilus huic paret lapidosaque uiscera mutans
tenditur et niueo plena liquore rubet.
Pro sudibus fetis et pro praegnantibus armis
castaneae fuluum dant noua mala decus.
DE PERSICO.
Ipsa suos onerat meliori germine ramos 95
persicus et pruno scit sociare genus
imponitque leues in stipite phyllidis umbras
et tali discit fortior esse gradu.
DE MALO CYDONEO.
Cum praestet cunctis se fulua cydonea pomis,
alterius nullo creditur hospitio. 100
Roboris externi librum aspernata superbit,
Scit tantum nullo crescere posse decus.
Sed propriis pandens cognata cubilia ramis
stat contenta suum nobilitare bonum.
DE MESPILO.
Aemula dura piri despecti mala saporis 105
mespilus admisso germine tuta subit
et geminis sese uiolentior inserit armis
atque auidas terrent robora saeua manus.
DE CITRO.
Nec non et citrei patiuntur mutua rami
pignora, quae grauido cortice morus alit, 110
pomaque pasturi blando redolentia suco
armatis mutant spicula nota piris.
DE PRVNO.
Pruna suis addunt felicia germina membris
donaque cognato corpore laeta ferunt.
Exarmat fetus, sed brachia roboris armat 115
castaneae prunus iussa tenere larem.
DE SILIQVA.
Adsuescunt siliquae uiridi mollescere suco
et gremio pascunt cerea poma suo.
DE FICV.
Persuadet moris tetrum uariare colorem
ficus et inuasis dat sua iura comis. 120
Se quoque miratur pingui grandescere suco
et solitum gaudet uincere poma modum.
Insignes foliis platanos, felicia mensis
brachia, gaudentes uitis honore comas,
ingrediens pingui se cortice maxima ficus 125
seruat et optatos inplet adepta sinus.
DE MORO.
Mutua quin etiam moris commercia ficus
praestat et oblatum robore germen alit.
Fraxinus huic auidae confert sua membra sodali
et metuit fetus sparsa cruore nouos. 130
Proceras fagos et poma hirsuta uirentis
castaneae duris aspera mala comis
inficiens monstrat piceo nigrescere partu,
et suco pascit turgida poma nouo.
Obsequitur moris blando terebinthus odore 135
et geminis ueniunt munera mixta bonis.
DE SORBIS.
Sorba suos partus merito maioris honestant
seminis et pulchro curua labore nitent.
Haec arbos spinae duros mucronibus artus
exuit ac libris mitibus arma tegit 140
aureaque adnexo miscere cydonea fetu
gaudet et externi dona coloris amat.
DE CERASO.
Inseritur lauro cerasus partuque coacto
tingit adoptiuus uirginis ora pudor.
Vmbrantes platanos et iniquam robore prunum 145
conpellit gemmis pingere mebra suis
populeasque nouo distinguit munere frondes,
sic blandus spargit brachia cana rubor.
DE AMYGDALO.
Phyllis odoratos primaeuis floribus artus
discisso pruni cortice fixa tegit 150
pomaque permutat uelamine persica mixto
duritiemque docet tegminis esse loco.
In modicam tornat siliqua tendente figuram
et frondes pulchro ditat odore feras
castaneamque trucem depulsis cogit echinis 155
mirari fructus leuia poma sui.
DE PISTACIIS.
Quin et amygdaleos subeunt pistacia ramos
et meritum maius de breuitate petunt.
Haec et cognato cingens terebinthus amictu
nutrit adoptiuis nobilitanda comis. 160
DE CASTANEA.
Flumineam salicem fecundant ardua membra
castaneae et multo pasta liquore uigent.
DE NVCE.
Arbuteas frondes uastae nucis occupat umbra
pomaque sub duplici cortice tuta refert.
Cetera, quae sollers processu temporis usus 165
exprimet exemplis instituere nouis.
Haec sat erit tenuem uersu memorasse poetam,
quem iuuat effossi terga mouere soli.
Carmina tu duros inter formata bidentes
aspera sed miti rusticitate lege. 170