Opus agriculturae/XII

This is the stable version, checked on 5 Maii 2020. Template changes await review.

I. De satione tritici, farris, hordei, fabae cum discplina, de lenticula mature serenda, de lini semine.

Hoc mense triticum seremus et far satione legitima ac semente sollemni. Iugerum utriusque seminis modiis quinque tenebitur. Nunc et hordeum maturum adhuc seremus. In huius principia fabam spargimus, quae pinguissimum uel stercoratum desiderat locum uel uallem, quam sucus ueniens a summitate fecundat. Primo seritur, deinde proscinditur et tunc sulcatur. Occanda est large, ut tegi plurimum possit. [2] Aliqui locis frigidis dicunt in fabae satione glebas non esse frangendas, ut per eas gelicidiorum tempore possint germina obumbrata defendi. Satione eius generis, sicut opinio habet, non fecundatur terra, sed minus laeditur. Nam Columella dicit agrum frumentis utiliorem probari, qui anno superiori uacuus fuerit, quam qui calamos fabaceae messis eduxit. Pingue iugerum sex modii occupant, mediocre amplius. [3] Spisso bene prouenit: macrum locum nebulosumque non patitur. Curandum praecipue, ut luna quinta decima seratur, si adhuc ictum solis repercussa non sensit. Aliqui dicunt quartam decimam patina eligendam. Sanguine caponis Graeci adserunt fabae semina macerata herbis aduersantibus non noceri. Aqua pridie infusa citius nasci, nitrata aqua respersa cocturam non habere difficilem. Nunc seritur prima lenticula, sicut februaria mensa narratum est. Hoc etiam toto mense poterit lini semen aspergi.


II. De pratis nouis instituendis, ponendis uitibus et propagandis et circumfodiendis nouellis ac recidendis mergis.

In huius maxime principio possumus instituere noua prata more, quo dictum est. Hoc etiam toto mense locis calidis et siccis uel apricis erit uitium celebranda positio. Nunc et propago iure ducetur et locis frigidis nouellas uites et arborum plantas circumfodere atque operire conueniet et ante idus. Nunc mergus, hoc est propaginis curuatura, post triennium, quam pressa fuerat, recidetur a uite.


III. De uinea ueteri in iugo uel pergula reparanda.

Nunc ac deinceps uinea uetus, quae in iugo est uel pergula, si robusto et integro trunco sit, ablaqueata fimo satietur et angustius putata inter quartum et tertium pedem a terra uiridissima parte corticis acuto ferramenti mucrone feriatur ac fossa frequentius incitetur. Nam, sicut adserit Columella, ex eo loco germen plerumque producit et ueniente uere fundit materiam, qua uitis reparetur antiqua.


IIII. De putandis uitibus et arboribus.

Nunc putatio autumnalis celebratur in uitibus et arboribus, maxime ubi inuitamur tepore prouinciae. Et putantur oliueta. Et oliua, cum uaria coeperit esse, colligitur, ex qua primum fiet oleum. Nam cum tota nigrescit, quod speciei merito posterauit, fundendi ubertate conpensat. [2] Est utilis olearum putatio ceterarumque arborum, si loci patitur disciplina, ut decisis cacuminibus rami fluentes per latera prona fundantur. Quod si regio insolens et incustodita contigerit, agendum prius toto arboris corpore ab inferiore parte purgato, ut altidudine animalium supergressa modus transcendatur iniuriae et arbos iam spatio suo tuta curuetur.


V. De oliuetis ponendis et curandis aegris arboribus.

Nunc etiam locis calidis ac siccis regionibus oliuata ponuntur, sicut februario disputatum est. Amat haec arbos arduo locorum situ mediocriter ab umore suspendi, scalpi adsidue, laetaminis ubertate pinguescere, feracibus uentis frequenter agitari. Hoc etiam mense oleis sterilibus, quae supradicta sunt, remedia faciemus. Nunc et corbes et pali et ridicae bene fieri possunt. Etiam nunc locis temperatis est laurini olei iusta confectio.


VI. De hortis.

Hoc mense allium bene seritur et ulpicum terra maxime alba fossa et subacta sine stercore. Sulcos in areis facies et semina in locis altioribus pones quattuor digitis separata neque altius pressa. Sarculabis frequenter, inde plus crescent. Si capitatum facere uolueris, ubi coeperit caulis prodire, proculca: ita sucus reuertetur ad spicas. Fertur, si luna sub terris posita seratur et item sub terris luna latente uellatur, odoris foeditate cariturum. Vel paleis condita allia uel fumo suspensa durabunt. Nunc et cepulla seri poteat et carduorum planta disponi et armoracea seritur et cunela.


VII. De pomis.

Hoc mense locis calidis, ceteris uero ianuario persici ossa in pastinatis areis sunt ponenda binis a se pedibus separata, ut, cum ibi plantae excreuerint, transferantur. Sed ossa ponantur acumine deorsum uerso et non amplius quam duobus aut tribus palmis obruantur. Ossa uero, quae ponenda sunt, aliqui siccata prius paucis diebus cineris mixtione terra soluta in qualis reseruant. Ego uero usque ad serendi tempus sine ulla cura saepe seruaui. [2] Locis quidem qualibuscumque proueniunt. Sed et pomis et frondibus et durabilitate praecipua sunt, si caelum calidum, solum harenosum et umidum sortiantur: frigidis uero et maxima uentosis, nisi obiectu aliquo defendantur, intereunt. Dum tenera sunt germina, saepe herbis circumfossa liberentur. Bimam plantam recte transferemus scrobe breui. Nec a se longius statuendae sunt, ut inuicem se a calore solis excusent. [3] Ablaqueandae sunt per autumnum et suis stercorandae foliis. Putanda persicus in eo est, ut arida et putria tantum uirgulta tollantur: nam si quid uiride resecemus, arescit. Languenti arbori ueteris uini feces aquae mixtas oportet infundi. Adfirmantibus Graecis persicus scripta nascetur, si ossa eius obruas et post septem dies, ubi patefieri coeperint, apertis his nucleos tollas et his cinnabari, quod libebit, inscribas. Mox ligatos simul cum suis ossibus obruas diligentius ad haerentes. Genera eorum sunt haec, duracina persica praecoqua armenia. Si haec arbor ardore solis inarescit, frequenti adgestione cumuletur, uespertino iuuetur umore, obiectis defendatur umbraculis. Iuuat in ea et spolium serpentis adpendi. Nunc iam contra pruinas stercus ingeratur persico uel feces uini cum aqua permixtae uel, quod magis prodest, aqua, in qua faba decocta est. [5] Si uermes persicus patitur, cinis eos amurcae mixtus extinguet uel bouis urina cum aceti tertia parte confusa. Si poma caduca sunt, nudatae radici eius uel trunco lentisci aut terebinthi cuneus adfigetur uel terebratae in medio palus salicis inprimetur. Si poma rugosa creabit aut putrida, circa imum truncum cortex recidatur et, cum inde modicus umor effluxerit, argilla uel paleato luto plaga retegatur. [6] Magna poma persicus adfert, si florenti per triduum ternos sextarios caprini lactis ingresseris. Contra uitia persici proficit spartum ligatum uel spartea suspensa de ramis. Mense ianuario uel februario locis frigidis, nouembri calidis persicus inseratur, maxime circa terram surculis plenioribus et prope arborem natis. Nam cacumina uel non tenebunt uel diu durare non poterunt. Inseritur in se, in amygdalo, in pruno: sed armenia uel praecoqua prunis, duracina amygdalis melius adhaerescunt et tempus aetatis adquirunt. [7] Mense aprili uel maio locis calidis, in Italia uero utroque exeunte uel iunio persicus inoculari potest, quod inplastrari dicitur praeciso super trunco et inplastratis pluribus gemmis more, quo dictum est. [8] Persicus rubescit, si platano inserta figatur. Duracina seruantur condita muria et oxymelle uel detractis ossibus ficorum more in sole siccantur ac pendent. Item saepe uidi detractis ossibus duracina melle condiri et saporis esse iucundi. Item bene seruantur, si umbilicum pomi gutta picis calentis obpleueris, ut sic sapae innatare cogantur uase concluso.


[9] Pinus traditur prodesse omnibus, quae sub ea seruntur. Pinum seremus nucleis suis calidis et siccis regionibus mense octobri uel nouembri, frigidis et umectis februario uel martio. Amat locum gracilem, saepe maritimum. Inter montes et saxa uastior et procerior inuenitur, uentosis et umidis arborum fiunt incrementa laetiora. Sed siue montes uelis conserere seu spatia quaecumque, haec huic generi deputabis, quae alteri utilia esse non possunt. [10] Exarabis ergo ea loca diligenter atque purgabis et frumenti more semen asparges ac leui sarculo curabis operire: nec enim plus quam palmo debet abscondi. Defendenda est tenera arbor a pecore solum, ne calcetur inualida. Proficies, si nuncleos aqua ante triduum macerabis. [11] Aliqui dicunt fructum pineum translatione mitescere: sed plantas hoc modo procurant, ut prius multa semina in caliculis terra et fimo repletis obruant, quae ubi processerint, relicto eo, quod solidius est, auferunt alia: ubi iustum ceperit incrementum, trimam plantam cum ipsis caliculis transferunt, quibus fractis in scrobe indulgent radicibus largitatem. Terrae tamen aeque stercus admiscent facientes straturam alterno ordine subinde crescentem. [12] Seruandum est tamen, ut radix eius, quae una et directa est, usque ad summitatem suam possit integra et inlaesa transferri. Putatio nouellas pini arbores tantum promouet, quod expertus sum, ut, quae speraueras incrementa, duplicentur. Nuces pineae usque in hoc tempus in arbore esse possunt et maturiores legentur. Prius tamen legendae sunt, quam patescant. Nuclei nisi purgati durare non possunt. Tamen aliqui in uasis fictilibus nouis et terra repletis cum testis suis missos adserunt custodiri.


[13] Pruna si ossibus serantur autumno, mense nouembri solo putri et subacto duobus palmis obruantur. Ossa eadem ponuntur et mense februario. Sed tunc prius lexiuo sunt maceranda per triduum, ut cito germinare cogantur. Ponuntur et plantis, quas sumimus ex codice mense ianuario exeunte uel februario circa idus radicibus fimo oblitis. Gaudent loco laeto et umido: caelo tepido melius proferuntur, tamen queunt et frigidum sustinere. [14] Locis lapidosis et glareosis, si iuuantur laetamine, excusant, ne poma caduca et uermiculosa nascantur. Extirpandae sunt suboles a radice exceptis rectioribus, quae seruabuntur ad plantas. Si languida pruni arbor est, amurca cum aqua aequaliter temperata radicibus debet infundi uel bubulum lotium solum uel humanum uetus cum duabus aquae partibus mixtum uel cineres ex forno aut maxime sarmentorum. [15] Si poma decurrant, oleastri epiurum terebratae infige radici. Vermes eius atque formicas, rubrica cum pice liquida si adlinatur, extinguet, sed modestius propter arboris noxam, ne idem faciat remedium, quod uenenum. Iuuatur frequenti umore et adsidua fossione. Mense martio extremo prunus inseritur melius trunco fisso quam cortice uel mense ianuario, antequam incipiat gummine lacrimare. Inseritur in se et persicum recipit uel amygdalum uel malum, sed eam degenerem reddit et paruam. Pruna siccantur in sole per crates loco sicciore disposita. [16] Haec sunt, quae damascena dicuntur. Alii in aqua marina uel in muria feruente recens lecta pruna demergunt et inde sublata aut in forno tepido faciunt aut in sole siccari.

[17] Castanea seritur et plantis, quae sponte nascuntur, et semine. Sed quae plantis seritur, ita aegra est, ut biennio de eius uita saepe dubitetur. Serenda est ergo ipsis castaneis, hoc est seminibus suis mense nouembri et decembri, item februario. Eligendae sunt castaneae ad ponendum recentes, grandes, maturae: quas si nouembri mensa ponamus, facilem se praesentia fructus ipsius praestat. [18] Si uero februario ponemus, ut usque tunc duret, ita faciendum est. In umbra castaneae siccentur expansae. Tunc in angustum et siccum locum translatae cumulum faciant et eas omnes fluuialis harena diligenter operiat. Post dies triginta eas remota harena in aquam frigidam mittis. Quae sanae sunt, merguntur: supernatat, quaecumque uexata est. Item quas probasti, similiter obruis et post triginta dies aeque probas. Hoc cum tertio feceris, usque ad ueris initium serere debebis, quae manserint inlibatae.

[19] Aliqui in uasculis seruant harena pariter missa. Amant solum molle et solutum, non tamen harenosum. In sabulone proueniunt, sed humecto. Nigra terra illis apta est et carbunculus et tofus diligenter infractus. In spisso agro et rubrica uix prouenit: in argilla et glarea non potest nasci. Diligit caeli statum frigidum, sed et tepidum non recusat, si humor adsenserit. Delectatur cliuis et opacis regionibus ac maxime in septemtrionem uersis. [20] Pastinari ergo locus debebit, qui huic destinatur arbusto, altitudine pedis unius semis uel duorum uel totus aut sulcis in ordinem destinatis aut certe aratris resolui hinc inde findentibus: qui fimo satiatus ac redactus in puluerem castanearnm semen accipiat non amplius pedis dodrante demersum. [21] Vnicuique semini propter notam surculus debet adfigi. Ipsa semina singulis locis simul terna uel quina ponantur et inter se quattuor pedum spatio separentur. Quibus transferre placuerit, bimas plantas transferre debebunt. Locus tamen deductoria liquoris accipiat, ne humor insidens limo germen extinguat. Cui placet, potest castaneae in propaginem ducere ima uirgulta, quae in radice nascuntur. Nouum castanetum circumfodi debet adsidue. Mense martio et septembri incrementum maius adquirit, si putationibus adiuuetur. [22] Castanea inseritur, sicut probaui ipse, sub cortice mense martio uel aprili, tamen genere utroque respondet. Potest et inoculari. Inseritur in se et in salice, sed ex salice tardius maturat et sit asperior in sapore. Castaneae seruantur uel in cratibus dispositae uel intra sabulonem, ne inuicem tangantur inmersae uel in uasculis fictilibus nouis conditae et loco sicciore defossae uel inclusae uirgeis ex fago receptaculis et lutatae, ut spiracula non relinquas, uel hordei paleis minutissimis obrutae uel palustri ulua figuratis densioribus sportis reclusae.


[23] DE POMIS ALIORVM MENSVM. Hoc mense locis calidis ac siccis regionibus agrestium pirorum plantas ponimus, quas postea possimus inserere, et malorum uel mali punici et cydonei et citri et mespili, fici, sorbi, siliquae et plantas agrestis cerasi post inserendas et mori taleas et amygdali semina et nuces iuglandes, si in seminariis, quo dictum est more, pangantur.


VIII. De apibus.

Huius mensis initio apes ex tamarici floribus reliquisque siluestribus mella conficiunt: quae auferenda non sunt, quia seruantur hiberno. Eodem mense sordibus liberandi sunt aluei, quia tota hieme eos mouere aut aperire non possumus. Sed haec die aprico tepidoque facienda sunt, ut pennis maxime auium maiorum, quae habent rigorem, uel aliquo simili omnia interiora mundentur, quo manus non ualebit adtingere. [2] Tum rimas omnes, quae sunt extrinsecus, luto et fimo bubulo mixtis linamus: et insuper genestis uel aliis tegumentis similitudinem porticus imitemur, ut possint a frigore et tempestate defendi.


VIIII. Remedium uitibus, quae sine fruge luxuriant.

Locis calidis et apricis uites, quae fructu carent, fronde luxuriant et pauperiem fetuum conpensant ubertate foliorum, nunc pressius putare conueniet, frigidis uero mense februario. Si permanebit hoc uitium, circumfossas harena fluuiali uel cinere debebimus adgerare. Quidam lapides inserunt inter flexuosa radicum.


X. Remedium sterili uiti.

Hisdem temporibus et locis uitem, quae sterilis fuerit, Graeci ita praecipiunt esse curandam. Trunco eius fisso lapidem adserunt includendum et ibi urinae ueteris humanae quattuor cotulas circa truncum debere suffundi, ut ad radices instillatio ipsa descendat. Tunc adiciendum laetamen terra admixta et circa radices solum omne uertendum.


XI. De rosario ex paucis uirgulis instituendo.

Quamuis mense februario sint conserenda rosaria, tamen locis calidis, apricis atque maritimis hoc etiam mense poterimus instituere roseta. Quae si indigus plantarum uolueris ex paucis uirgulis habere copiosa, quaternorum digitorum surculos gemmantes cum geniculis suis debebis excidere, in moduli propaginis sternere, stercore ac rigationibus adiuuare: ubi anni aetatem conpleuerint, pedis spatio inter se transferre disiunctos atque ita solum, quod huic generi deputabis, inplere.


XII. Vt uua usque ad uer reseruetur in uite.

Graecis adserentibus, ut uuam serues in uite usque ad ueris initia, circa ipsam uitem, quae fructu plena est, loco umbroso scrobem fodies altitudine trium pedum, latitudine duorum et mittes sabulonem et ibi calamos figes, in quibus retorquebis adsidue sarmenta fructibus plena et inlaesis botryonibus adligabis, ut solum non contingant, et cooperies, ut imber eo penetrare non possit. [2] Item Graecis docentibus uuas uel poma in uite aut arbore si diu seruare uolueris, uasculis clausa fictilibus ab ima parte pertusis diligenter a summo tecta suspende, quamuis poma et gypso cooperta in longam seruentur aetatem.


XIII. De gregibus ouilli generis et caprini.

Hoc mense agnorum prima generatio est. Sed agnus statim natus uberibus maternis admouendus est manu. Prius tamen exiguum lactis, in quo spissior est natura, mulgendum, quod pastores colostram uocant: namque hoc agnis, nisi auferatur, nocebit. Ac primo per biduum natus cum matre claudatur. Tunc septis obscuris seruetur et calidis: ita secluso paruulorum grege matrices mittantur in pascua. [2] Sufficiet autem, priusquam procedant matres mane et cum saturae reuertuntur ad uesperam, agnis ubera haurienda permittere. Qui donec firmentur, intra stabulum furfuribus uel medica herba uel, si est copia, farina hordei pascantur ingesta, donec conceptum paulisper robur aetatis pascuum matribus possit habere commune.


[3] DE PASCENDI ORDINE. Pascua ouillo generi utilia sunt, quae uel in noualibus uel in pratis siccioribus excitantur: palustria uero noxia sunt, siluestria damnosa lanatis. Salis tamen crebra conspersio uel pascuis mixta uel canalibus frequenter oblata debet pecoris leuare fastidium. Nam per hiemem, si penuria est feni uel paleae, uicia uel facilior uictus ulmi seruatis frondibus praebeatur aut fraxini. [4] Aestiuis mensibus pascantur sub lucis initio, cum graminis teneri suauitatem roris mixtura commendat. Quarta hora calescente potus puri fluminis aut putei praebeatur aut fontis. Medios solis calores uallis aut arbor umbrosa declinet. Deinde ubi flexo iam die ardor infringitur et solum primo imbre uespertini roris humescit gregem reuocemus ad pascua. [5] Sed canicularibus et aestiuis diebus ita pascendae sunt oues, ut capita gregis semper auertantur a solis obiectu. Hieme autem uel uere nisi resolutis gelicidiis ad pascua prodire non debent: nam pruinosa herba huic generi morbos crabit. Ac tunc semel aquare sufficiet. Graecas oues sicut asianas uel tarentinas moris est stabulo potius nutrire quam campo et pertusis tabulis solum, in quo claudentur, insternere, ut sic tuta cubilia propter iniuriam pretiosi uelleris umor reddat elabens. [6] Sed tribus per annum totum diebus aprico die lotas oues ungere oleo oportebit et uino. Propter serpentes, qui plerumque sub praesepibus latent, cedrum uel galbanum uel mulieris capillos aut ceruina cornua frequenter uramus.


[7] DE CASTRIS. Nunc hirci admittendi sunt, ut feturn primi ueris fouere possit exortus. Sed caper eligendus, cui sub maxillis duae uidentur pendere uerruculae, magni corporis, crassis cruribus, breui plenaque ceruice, auribus flexis et grauibus, paruo capite, nitido, spisso et longo capillo. Ad ineundas feminas et ante anniculum congruus, non autem durat ultra sexennium. Capella similis corporis sed magnis uberibus est legenda. [8] Non tamen ita multae caprae ut oues una statione claudantur, quam luto et stercore carere conueniet. Haedis supra lactis abundantiam, edera et arbuti et lentisci cacumina sunt saepe praebenda. Trimae educare optime possunt: quod teneriores matres generant, transigendum est. Sed ultra octo annos seruandae non sunt matrices, quia genus hoc longiore sterilescit aetate.


XIIII. De glandibus colligendis.

Hoc tempore glandis legendae ac seruandae cura nos excitet: quod opus femineis ac puerilibus operis celebrabitur facile more bacarum.


XV. De materie caedenda.

Nunc materies ad fabricam caedenda est, cum luna decrescit. Sed arbores, quae caedentur, usque ad medullam securibus recisas aliquamdiu stare patieris, ut per eas partes umor, si quis in uenis continetur, excurrat. Vtiles autem sunt maxime hae. Abies, quam gallicam uocant, nisi perpluatur, leuis, rigida et in operibus siccis perenne durabilis. Larex utillima, ex qua si tabulas suffigas tegulis in fronte atque extremitate tectorum, praesidium contra incendia contulisti: neque enim flammam recipiunt, aut carbones possunt creare. [2] Quercus durabilis, si terrenis operibus obruatur et aliquatenus palis. Aesculus aedificiis et redicis apta materies. Castanea mira soliditate perdurat in agris et tectis, et operibus ceteris intestinis, cuius solum pondus in uitio est. Fagus in sicco utilis, umore corrumpitur. Populus utraque, salix et tilia in sculpturis necessariae. Alnus fabricae inutilis sed necessaria, si umidus locus ad accipienda fundamenta palandus est. Vlmus et fraxinus, si siccentur, rigescunt, ante curuabiles catenis utiles habentur. [3] Carpinus utillima, cupressus egregia, pinus nisi in siccitate non durans: cui contra celerem putredinem conperi in Sardinia hoc genere prouideri, ut excisae trabes eius aut in piscina qualibet anno toto mersae laterent post operi futurae aut harenis obruerentur in litore, ut adgestionem, qua tectae essent, alternis aestibus reciprocans fluctus ablueret. Cedrus durabilis, nisi umore tangatur. Quaecumque autem ex parte meridiana caeduntur, utiliores sunt: quae uero ex septemtrionali, proceriores, sed facile uitiantur.


XVI. De transferandis arboribus maioris aetatis.

Hoc mense locis siccis, calidis et apricis maiores arbores transferemus truncatis ramis, inlaesis radicibus, multo stercore et rigationibus adiuuandas.


XVII. De oleo faciendo secundum Graecos et emendando.

Graeci in conficiendi olei praeceptis ista iusserunt. Tantum legendum esse oliuae, quantum nocte ueniente possimus exprimere. Molam primo oleo debere leuiter esse suspensam. Ossa enim confracta sordescunt: quare de solis carnibus sit prima confectio. Salignis canistros fieri debere uirgultis, quia genus hoc oleum dicitur adiuuare. [2] Nobilius erit, quod sponte defluxerit. Sales deinde ac nitrum iubent nouo oleo misceri, ut haec res spissitudinem eius absoluat: dein, cum amurca subsederit, oleum purum triginta diebus exactis in uitrea uasa transferri. Secundum simili disciplina fieri, sed mola fortiore quassari.


XVIII. Oleum liburnico simile.

Oleum primum liburnico simile fieri adserunt Graeci, si in optimo uiridi inulam siccam et lauri folia et cyperum omnia simul tusa et subtiliter creta permisceas cum salibus torrefactis ac tritis et diu oleo iniecta perturbes, dehinc tribus aut aliquanto amplius diebus, cum quiescet, utaris.


XVIIII. Vt oleum sordidum purges.

Si sordet oleum, frictos et adhuc calentes sales inici iubent et diligenter operiri: ita mundum reddi post tempus exiguum.


XX. De oleo odoris horrendi.

Si fuerit odoris horrendi, uirides oliuas sine ossibus tundi et in olei metreta choenicas duas mitti. Si bacae defuerint, caules tenerrimos oleae similiter esse tundendos. Nonnulli utraque permiscent adiecto etiam sale. Sed omnia intra linteum inclusa suspendunt atque ita in uas olei demittunt. Postea tribus diebus exemptis auferunt et oleum in alia uasa transfundunt. [2] Quidam mittunt uetustum laterem torrefactum. Plerique hordeaceos panes breuiter figuratos et raro linteo inuolutos mergunt et nouos subinde permutant. Vbi hoc bis aut tertio fecerint, sales iniciunt et in alia uasa translatum per paucos dies sidere patiuntur. [3] Quod si aliquod animal forte deciderit et oleum putredine ac nidore uitiarit, iubent Graeci coriandri manipulum in olei metreta suspendi atque ita paucis diebus manere. Si nihil de horrore decusserit, mutandum coriandrum, donec superetur hoc uitium. Sed maxime proderit post senos dies in uasa munda transferre: melius, si acetum ante uexerunt. [4] Quidam feni graeci semen siccum tritumque permiscent uel incensos oleaginos carbones in ipso oleo frequenter extinguunt. Si acerbus odor fuerit, uuae excrementa, quae Graeci gigarta uocant, praecipiunt tusa et in massam redacta mersari.


XXI. De oleo rancido curando.

Oleum rancidum Graeci adserunt sic posse curari. Albam ceram mundo et optimo oleo resolutam et adhuc liquentem mitti in eo iubent, tunc sales frictos calentes addi, operiri atque gypsari: sic fieri, ut oleum purgetur sapore et odore mutato. Oleum tamen omne in terrenis locis esse seruandum et eam eius esse naturam, ut sole uel igne purgetur uel aqua feruenti, si simul misceantur in uasculo.


XXII. De condiendis oliuis.

Hoc etiam mense oliuas condiemus. Harum genera sunt diuersa. Columbades oliuae fiunt sic. Alternis cratibus oliuarum puleium sparges et mel et acetum et sales modice stratura intercedente suffundes. Item sternes oliuas supra surculos feniculi uel anethi siue lentisci et ramulis oliuae subditis aceti heminam et muriam superfundes et has constructiones usque ad uasculi plenitudinem patieris insurgere. [2] Aliter electas oliuas muria maturabis, post quadraginta dies muriam fundes uniuersam: tunc duas defruti partes, aceti unam, mentam minute incisam uasculo adicies et oliuas replebis, ut ius iusta infusione supernatet. Aliter oliuas manu lectas una nocte integra in balnei uapore esse patieris tabulae uel crati superpositas: mane balneis exemptas salibus tritis consperges et uteris: quae non amplius quam octo diebus poterunt custodiri. [3] Aliter oliuas inlaesas primo mittis in muria: post dies quadraginta leuabis atque intercides acuto calamo: et, si dulciores habere uolueris, duas sapae partes et aceti unam, si acriores, aceti duas et sapae unam debebis infundere: aliter passi sextarium unum, cineris bene creti, quantum manus utraque gestabit, uini ueteris unum semisicilicum et aliquantum cupressi foliorum. Mixtis omnibus oliuas infundis, inculcas: et subinde crustam faciendo saturabis, donec ad uasculorum summa ora peruenias.

[4] Aliter oliuas, quas iacentes reppereris, rugis contrahentibus crispas colliges et salibus tritis respersas expandes, donec sole inarcescant. Tunc substrato lauro alternas crates bacarum saepius ordinabis: tunc defrutum cum satureiae fasciculo duabus aut tribus undis feruere patieris et, postquam tepuerit, supra conpositas bacas refundes admixto sale paululo et origani fasce coniecto supra ius omne perfundes. [5] Aliter lectas bacas ex arbore statim condies, rutam et petroselinum sternes inter spatia structionis et subinde cyminati salis aspersione cumulabis. Postremum mel et acetum superfundes. Nouissime optimi olei quantumcumque miscebis. Aliter leges oliuas ex arbore nigras et conpositas muria dilues: tunc ollae adicies mellis partes duas, uini unam, defruti dimidiam: ubi simul deferuuerint, depones ac permouebis et acetum miscebis: cum refrixerit, super oliuas origani surculos sternes et supra ius omne diffundes. Aliter oliuas manu lectas cum pediculis aqua spargis tribus diebus: deinde mittis in muria et post septem dies exemptas in uase adicis cum musti et aceti aequis ponderibus: et inpletum uas ita operies, ut aliqua spiramenta dimittas.


XXIII. De horis.

Nouembrem et februarium ratio temporis per horas dierum fecit aequales.