Opus agriculturae/VI

This is the stable version, checked on 5 Maii 2020. Template changes await review.

I. De panico et milio, de florentibus satis, de recidendo feno.

Locis frigidis et umectis panicum seremus et milium more, quo dixi. Nunc omnia prope, quae sata sunt, florent: neque tangi a cultore debebunt. Florent autem sic. Frumenta et hordeum et quae sunt seminis singularis, octo diebus florebunt et deinde per dies quadraginta grandescent flore deposito usque ad maturitatis euentum. Quae uero duplicis seminis sunt, sicut faba, pisum, ceteraque legumina, quadraginta diebus florent simulque grandescunt. [2] Hoc mense in locis siccis, calidis sine maritimis fena recidantur, prius tamen, quam exarescant. Quod si pluuiis infusa fuerint, conuerti ante non debent, quam pars eorum summa siccata est.


II. De nouellae sarmentis relinquendis et pampinandis uitibus.

Nunc consideremus nouella uitis sarmenta, quae protulit, et ei pauca et solida relinquamus et adminiculis firmemus, donec brachia prolata durescant. Non autem amplius resectae et pullulanti uiticulae quam duae uel tres materiae relinquantur et alligentur propter iniuriam uenti. Ideo autem tres materias dixi debere dimitti, ne dissipantibus uentis nulla remaneat, si in primordio reliqueris pauciores. [2] Hoc mense pampinari conueniet. Sed tunc est obportuna pampinatio, cum teneri rami digitis stringentibus crepabunt sine difficultate carpentis. Haec res uuas efficit pinguiores et maturitati consulit solis admissu.


III. De proscindendis et aperiendis nouis agris.

Nunc quoque pingues agri et herbosi proscindantur. Sed si agros incultos uolueris aperire, considerabis, siccus an umidus sit ager, siluis aut gramine, frutectis uestitus aut filice. Si umidus erit, fossarum ductibus ex omni parte siccetur. Sed apertae fossae notae sunt, caecae uero hoc genere fiunt. Inprimuntur sulci per agrum transuersi altitudine pedum ternum: postea usque ad medietatem lapidibus minutis replentur aut glarea et super terra, quam egesseramus, aequatur. [2] Sed fossarum capita unam patentem fossam petant, ad quam declines recurrant. Ita et umor deducetur et agri spatia non peribunt. Si defuerint lapides, sarmentis uel stramine subiecto cooperiantur uel quibuscumque uirgultis. Sed si nemorosus est, extirpatis aut raro relictis arboribus excolatur, [3] si lapidosus, per macerias saxorum turba collecta et purgari poterit et inde muniri. Iuncus et gramen et filices frequenti aratione uincentur. Sed filicem, si saepe fabam conseras uel lupinos et si subinde nascentem mucrone falcis incidas, intra exiguum tempus absumes.


IIII. De occandis uitibus arboribusque et rude caedenda, fodiendis seminariis, putandis oleis ac lupino uertendo.

Hoc mense arbores et uites, quae ablaqueatae fuerant, occare, hoc est, operire iam conuenit. Nunc ad rudem faciendam silua caedatur, quando omni fronde uestita est. Caedendi autem hic modus est, ut optimus operarius in alta silua modii spatium, mediocris uero tertia minus possit abscidere. [2] Nunc et seminaria fodiuntur adsidue et locis praegelidis et pluuiosis oleae putantur et eis muscus abraditur. At si quis lupinum stercorandi agri causa seminabit, aratro illum nunc debebit euertere.


V. De hortis.

Hortorum spatia, quae per autumnum seminibus inplenda destinantur aut plantis, nunc conueniet pastinare. Hoc mense apium bene seritur, sicut ante iam dictum est, uel coriandrum et melones et cucurbitae, carduus et radices et ruta pangetur. Porri quoque planta transfertur, ut rigationibus animetur.


VI. De pomis.

Locis calidis nunc mala punica florere incipiunt. Ramus ergo cum flore, sicut Martialis dicit, si obruto circa arborem fictili uase claudatur et, ne resiliat, ligetur ad palum, pro uasculi magnitudine pomum reddet autumno. Hoc etiam mense locis calidis inplastrari persicus potest. Locis frigidis nunc citri arbor inseritur, ut ea, quae dicta est, disciplina seruetur. Nunc frigidis locis zizyfum conserimus et ficum uel inserimus. Hoc etiam mense palmae planta disponitur.


VII. De armentis.

Nunc castrandi sunt uituli, sicut Mago dicit, tenera aetate, ut fissa ferula testiculi conprimantur et paulatim confracti resoluantur. Sed hoc luna decrescente uerno uel autumno fieri debere praecepit. Alii ligato ad machinam uitulo duabus angustis regulis stagneis sicut forcipibus ipsos neruos adprehendunt, qui Graece cremasteres dicuntur. [2] His conprehensis tentos testiculos ferro resecant et ita recidunt ut aliquid de his capitibus neruorum suorum dimittatur haerere. Quae res et sanguinis nimietatem prohibet et non omnino iuuencos subducto robore uirilitatis effeminat. Nec admittendum est, quod plerique faciunt, ut statim castratos coire conpellant. Nam certum est ab eis generari, sed ipsos fluxu sanguinis interire. Vulnera uero castraturae cinere sarmentorum et spuma linentur argenti. [3] Castratus abstineatur a potu et cibis pascatur exiguis ac sequenti triduo praebeantur ei tenerae arborum summitates et frutecta mollia et herbae uiridis coma dulciore sagina roris aut fluminis. Pice etiam liquida mixto cinere et modico oleo post triduum uulnera diligenter ungenda sunt. Sed melius genus castrationis sequens usus inuenit. [4] Alligato enim iuuenco atque deiecto testiculi stricta pelle clauduntur atque ibi lignea regula premente deciduntur ignitis securibus uel dolabris uel, quod est melius, formato ad hoc ferramento, ut gladii similitudinem teneat. Ita enim circa ipsam regulam ferri acies ardentis inprimitur unoque ictu et moram doloris beneficia celeritatis absumit et ustis uenis ac pellibus a fluxu sanguinis strictis plagam cicatrix quodammodo cum ipso uulnere nata defendit.


VIII. De tonsuris ouium.

Locis temperatis nunc ouium celebranda tonsura est. Sed tonsas oues hoc unguine medicemur. Sucum decocti lupini, feces uini ueteris et amurcam pari mensura miscebis et in unum corpus omnia redacta curabis adlinere. [2] Post triduum deinde, si mare uicinum est, litori mergantur extrema: si in mediis terris pascimus, aqua caelestis cum sale paululum decocta sub diuo debebit pecorum tonsa et uncta membra diluere. Hoc enim modo curatum pecus toto anno nec scabrum fieri dicitur et prolixas lanas creare fertur ac molles.


VIIII. De caseo faciendo.

Hoc mense caseum coagulabimus sincero lacte coagulis uel agni uel haedi uel pellicula, quae solet pullorum uentribus adhaerere, uel agrestis cardui floribus uel lacte ficulno, cui serum debet omne deduci, ut et ponderibus urgeatur. Vbi solidari coeperit, loco opaco ponatur aut frigido et pressus subinde adiectis pro adquisita soliditate ponderibus trito ac torrefacto sale debet aspergi et iam durior uehementius premi. [2] Post aliquot dies solidatae iam formulae per crates ita statuantur, ne inuicem se unaquaeque contingat. Sit autem loco clauso et a uentis remota, ut teneritudinem seruet atque pinguedinem. Vitia casei sunt, si aut siccus sit aut fistulosus: quod eueniet, si aut parum prematur aut sales nimios accipiat aut calore solis uratur. In recenti caseo conficiendo aliqui nucleos uirides pineos terunt atque ita lacte mixto gelant. [3] Aliqui thymum tritum et frequenter colatum congelant. Qualemcumque etiam saporem uelis, efficere poteris adiecto, quod elegeris, condimento seu piperis seu cuiuscumque pigmenti.


X. De apibus.

Hoc mense incipiunt augeri examina et in extremis fauorum partibus maiores creantur apiculae, quas aliqui reges putant: sed Graeci eos oestros appellant et necari iubent, quia requiem concutiunt quiescentis examinis. Nunc papiliones abundant, quos necemus more, quo dixi.


XI. De pauimentis et solariis.

Nunc circa extremum mensem pauimenta in solariis fiunt: quae in frigidis regionibus et, ubi pruinae sunt, glacie suspenduntur et pereunt. Sed si hoc placuerit, sternemus duplices ordines tabularum transuersos atque directos et paleam uel filicem supra constituemus aequaliter. Aequabimus saxo, quod manum possit inplere. [2] Pedaneum super rudus inducimus et adsiduo uecte densamus: tunc, antequam rudus siccetur, bipedas, quae per omnia latera canaliculos habeant digitales, iungemus, ita ut calce uiua ex oleo temperata bipedarum canales, qui inter se connectendi sunt, inpleantur et earum coniunctione rudus omne cooperiatur. Nam siccata omnis materia unum corpus efficiet et nullum transmittet umorem. [3] Postea sex digitorum testacium superfundemus et frequenter uirgis uerberabimus, ne rimis possit aperiri. Tunc tesssellas latiores uel tabellas qualescumque marmoreas aut paginas inprimemus et hanc constructionem res nulla uitiabit.


XII. De lateribus faciendis.

Hoc mense lateres faciendi sunt ex terra alba uel creta uel rubrica. Nam qui aestate fiunt, celeritate feruoris in summa cute siccantur interius umore seruato: quae res scissuris eos faciet aperiri. Fiunt autem sic. Terra creta diligenter et omni asperitate purgata mixta cum paleis diu macerabitur et intra formam lateri similem reprimetur. Tunc ad siccandum relicta subinde uersabitur ad solis aspectum. Sint uero lateres longitudine pedum duorum, latitudine unius, altitudine quattuor unciarum.


XIII. De rosato.

Quinque libras rosae pridie purgatae in uini ueteris decem sextariis merges et post triginta dies decem despumati mellis libras adicies et uteris.


XIIII. De oleo liliacio.

Per olei libras singulas dena lilia curabis infundere et uas uitreum quadraginta diebus locare sub diuo.


XV. De oleo roseo.

In olei libras singulas rosae purgatae singulas uncias mellis mittis et septem diebus in sole suspendis et luna.


XVI. De rodomeli.

In suci rosae sextariis singulis libras singulas mellis admisces et diebus quadraginta sub sole suspendis.


XVII. De rosis uiridibus seruandis.

Rosas nondum patefactas seruabis, si in canna uiridi stante fissa recludas ita, ut scissuram coire patiaris, et eo tempore cannam recidas, quo rosas uirides habere uolueris. Aliqui olla rudi conditas ac bene munitas sub diuo obruunt ac reseruant.


XVIII. De horis.

In horarum mensuris maius respondet augusto.