Opus agriculturae/IV

This is the stable version, checked on 5 Maii 2020. Template changes await review.

I. De putandis uineis et inserendis et pangendis uitibus.

Hoc mense locis frigidis putatio uinearum celebrabitur, de qua abunde februario mense locuti sumus, usque quo incipit gemma esse suspecta. Nunc uineas oportet inserere, cum uites non aquato sed spisso umore lacrimabunt. Seruabimus ergo, ut truncus, qui inseritur, solidus sit et alimento umoris exuberet neque una uetustate aut iniuria laceratus arescat. Tunc decisae uiti surculi qui inserendi sunt, sint solidi, rotundi, gemmis spissis et pluribus oculati. [2] Tres tamen oculi in insitione sufficient. Radendum est ergo sarmentum ad mensuram digitorum duorum, ut ab una parte sit cortex. Aliqui non patiuntur nudam medullam, sed leuiter radunt, ut incisura sensim possit in acumen exire et corticata pars cortici nouae matris aptetur. Infimus oculus ita infigendus est, ut trunco iunctus adhaereat: qui oculus exteriorem partem debet aspicere, uinculo salicis infuso et paleato luto desuper alligari, tegumento quoque aliquo a uentis et a sole defendi, ne illi quatiant, hic adurat. [3] Vbi calor temporis coeperit, ligaturae ipsi penicillo circa uesperam tenuis debet frequenter umor adfundi, ut hoc alimento contra uim caeli torrentis animetur. Cum uero germen ruperit et aliquod ceperit incrementum, calami adiutorio debet adnecti, ne motus aliqui fragilem procedentis sarmenti quasset aetatem. Vbi solidius quantumcumque processerit, uincula oportet abscidi, ne adolescentia mollissimi germinis nodo durae constrictionis angatur. [4] Aliqui infra terram semipedis spatio effossae uiti surculos inserunt et beneficio congestionis adcumulant, ut hoc quoque nouis sarmentis praeter nutricis alimenta subueniat. Nonnulli circa terras melius adserunt inserendum, quia in altiori difficilius conprehendunt. Vsque ad idus uel aequinoctium uites locis frigidis pangendae sunt seu pastino seu sulco seu scrobibus more, quo dictum est.


II. De pratis purgandis in locis frigidis et proscindendis agris.

Nunc locis frigidis prata purganda atque seruanda sunt. Locis gelidis colles pingues et agros uliginosos proscindere atque exarare conueniet. Veruacta etiam, quae ianuario mense sunt facta, repetere.


III. De panico et milio serendo cum disciplina.

Calidis et siccis regionibus panicum seremus et milium. Leuem et solutam terram desiderant nec in sabulone solum sed in harena quoque proueniunt, dummodo caelo umido et solo serantur inriguo, quia siccum et argillosum agrum reformidant. Herbis liberentur adsidue. Quinque sextariis spatium iugeri conplebitur.


IIII. De cicere serendo cum ordine suo.

Nunc cicer utrumque serere debemus loco laetissimo, caelo umido. Macerandum est pridie, ut possit citius nasci. Iugerum tribus modiis conseretur. Cicer grande nasci Graeci dicunt, si infundatur aqua tepida pridie: amare etiam loca maritima: temperius prouenire, si seratur autumno.


V. De cannabo.

Hoc etiam mense cannabum serimus usque in aequinoctium uernum hac ratione, qua in februario disputatum est.


VI. De cicera.

Nunc cicera seritur, quae distat a cicercula solo colore, quo sordet, et nigrior est, primo sulco uel secundo solo laeto. Iugerum quattuor uel tribus uel etiam duobus modiis inplebimus.


VII. De nouellis puluerandis et fodiendis, uitibus palandis ac ligandis.

Hoc mense nouella uinea incipiat puluerari, quod nunc ac deinceps per omnes calendas usque ad octobres faciendum est non solum propter herbas, sed ne tenera adhuc semina solidata terra constringat. Graminum radices, quae plurimum uitibus nocent, extirpandae sunt. [2] Nunc locis frigidis uinearum fossio celebranda est: et palandae ac ligandae sunt uites. Sed nouellam mollibus uinculis alligemus, quia eam teneram uincula duriora praecidunt. Palus maioribus uitibus solidus, minoribus ponatur exilis. Propter umbrae molestiam statuatur ab aquilone et plaga frigida spatio quattuor digitorum uel semipedis remotus a uite, ut possit ex omni parte circumfodi.

[3] VT VETVS VINEA REPARETVR. Vineas ueteres nunc aliqui a terra altius truncant studentes reparationi, sed uitiosum est. Nam plerumque uastior plaga sole putrescit et roribus. Quare hoc genere reparetur. Prius ablaqueabitur altius, donec eius nodus adpareat. Deinde infra terram supra nodum reciditur,ut operta de frigore et sole nihil timeat. Hoc faciendum est, si optimi generis uitis est et alte posita: alioquin generosis melius erit inserenda sarmentis. Omnia supra dicta locis calidis primo mense, frigidis uero post idus ipsius exequemur.

[4] AEGRAS VITES REFOVERE. Aegras uites uel quibus fructus arescit, circumfodies et urinam ueterem suffundes. Item cinerem sarmenti uel querci aceto mixtum subice, aut incisas circa terram laetamine refoueto: et quae germinant fortiora, dimitte.

LAESAS BIDENTE CVRARE. Cum uitis bidente laeditur aut ferro, plagam, si terrae iuncta est, adline stercore ouillo uel caprino: tunc terra mixta et circumfossa ligare curato. Si in radice laesa est, operiens liquidum laetamen admisce.


VIII. De oleis amurca saginandis et cetera earum cura.

Nunc oleis laborantibus circum radices insulsa amurca fundetur. Maximis arboribus, quod Columella dicit, sex congii, mediocribus quattuor, ceteris pro aestimatione sufficiunt. Alii paleas fabae binos per maiorem arborem qualos, alii ueteris urinae humanae trunco, quantum satis uidetur, adfundunt et arbori mortarium statim faciunt maxime locis siccis trunco ante cooperto. [2] Oleam sterilem terebra gallica perforabis. Tunc duos frugiferae arboris ab australi parte ramos eiusdem magnitudinis tolles et stricte in foramen utrumque conicies uel lapidem uel pini uel querci palos et absciso eo, quod superabit, luto paleato curabis occulere. Sed si sine fruge luxuriant, oleastri palum radicibus eius infige. Nunc etiam, quibus moris est, frumenta iterum sarire conueniet. Nunc locis frigidis seminaria, quae februario dicta sunt, bacarum et seminum fiant et rosaria in mensis initio percolantur.


VIIII. De hortis.

Nunc horti optime sumunt initia cultionis. Mense martio carduus seritur. Terram stercoratam et solutam diligit, quamuis in pingui possit melius prouenire. Et hoc illi contra talpas prodest, si pangatur in solido, ne terra ab inimicis animalibus facilius perforetur. [2] Serendi sunt cardui luna crescente in area iam parata. Semina spatio semipedis sint discreta. Cauendum est, ne semina inuersa ponantur. Nam debiles, incuruos et duros creabunt. Non alte inprimenda sunt, sed tribus digitis conprehensa mergantur, donec ad primos articulos terra perueniat. Tunc leuiter operiantur et herbis liberentur adsidue, donec plantaria solidentur et rigentur, si aestus interuenit. [3] Si acumina seminum confringas, spinis carebunt. Item si semina eorum madefeceris per triduum laurino oleo uel nardo uel opobalsamo uel suco rosae uel masticino et postea siccata depresseris, eiusdem saporis orientur, cuius unguentum semina conbiberunt. Singulis sane annis a codice auferendae sunt plantae, ut nec matres fatigentur et suboles per alia spatia digeratur: cum aliqua tamen radicis parte uellendae sunt. Quos reseruabis ad semina colligenda, liberatos onmibus pullis testa supertegere debebis aut cortice. Nam solent semina sole uel imbribus interire. [4] Contra talpas prodest cattos frequenter habere in mediis carduetis. Mustelas habent plerique mansuetas. Aliqui foramina earum rubrica et suco agrestis cucumeris inpleuerunt. Nonnulli iuxta cubilia talparum plures cauernas aperiunt, ut illae territae fugiant solis admissu. Plerique laqueos in aditu earum setis pendentibus ponunt.

[5] Hoc etiam mense ulpicum bene et allium seremus et cepullas et cunelam locis frigidis et anethum. Nunc et senapi et caules optime seruntur uel plantantur: et malua seritur et armoracea et origani planta transfertur. Lactuca et beta et porrus et cappar seri possunt et colocasea et satureia et nasturtium. Intyba etiam et rafanos nunc aliqui serunt, quibus utantur aestate. Nunc melones serendi rarius. [6] Distent inter se semina pedibus duobus locis subactis uel pastinatis, maxime harenis. Semina eius mulso et lacte per triduum maceranda sunt et tunc iam siccata ponenda. Hinc suaues efficientur, odorati autem, si eorum semina multis diebus inter rosae folia sicca mergantur. [7] Nunc et cucumeres seminantur rare sulcis factis altitudine sesquipedali, latitudine pedum trium. Inter sulcos octo pedum spatium crudum relinquis, ubi possint uagari. Herbis iuuantur, ideo sarculo et runcatione non indigent. Semina si ouilla lacte et mulsa maceres, dulces nascentur et candidi. Longi et teneri fiunt, si aquam in patenti uasculo sub eis ponas duobus palmis inferiorem, ad quam festinando tales efficientur. [8] Sine semine nascentur, si prius eorum semina oleo sabino perungantur et herba ea, quae culex dicitur, trita confricentur. Aliqui florem cucumeris cum uiticulae suae capite cannae inserunt, cui prius omnes nodos perforauerint: ibi cucumis nascitur in nimiam longitudinem tensus. Oleum sic metuit, ut, si iuxta posuetis, uelut hamus plicetur. Quotiens tonat, uelut timore conuertitur. [9] Si eius florem, sicut in uite sua est, in forma fictili clauseris ac ligaris, qualem uultum forma uel hominis uel animalis habuerit, talem cucumeris figura praestabit. Haec omnia Gargilius Martialis adseruit. Columella dicit, loco aprico et stercoroso si rubos habeamus aut ferulas, post autumni aequinoctium his iuxta terram recisis et excauatis ligneo stilo inter medullas laetamen inmittamus et cucumeris semen addamus: hinc nasci fructus, qui possint et inter frigora non necari. [10] Hoc mense asparagos seremus circa apriles calendas pingui loco,umido, subacto ita, ut minoribus fossulis ad lineam directis bina aut terna grana semipedis spatio discreta ponantur. Dehinc stercore solum tegatur et herbae subinde uellantur uel per hiemem supra stramina iaciantur primo uere tollenda. Hinc post triennium nascentur asparagi. Sed expeditior ratio est, si asparagorum sfongeas ponas, quae cito fructum ministrent. [11] Hae sic fiunt. Semina asparagi quanta tribus digitis conprehendere possis, post idus februarias pingui et stercorato loco in singulis fossis pones et leuiter obrues. His coeuntibus radix connexa nascetur, quae adpellatur sfongea. Sed et haec moras habet. Nam per biennium in seminario suo est stercore et adsidua runcatione nutrienda. Deinde post aequinoctium autumni transferetur et uere asparagum dabit. Has erit utilius conparare quam longa expectatione nutrire. Eas tamen in sulcis disponemus, si loca sicca sunt, inter medios sulcos, si umida, in summitate sulcorum. Vmor sfongeas asparagorum transitu suo debet tantum rigare , non sistere. [12] Asparagum, quem primo protulerint, confringere debemus, non auellere, ne adhuc inualidam moueamus sfongeam: ceteris annis auellendus est, ut oculos ipsius germinationis aperiat, quia, si deinceps refringas, loca, quae fecunda esse consuerunt, remanente asparagi radice claudentur. Ministrabunt autem uere: et autumno reseruabis eum, de quo sumpturus es semina. Postea scopas eius incendes, tunc circa hiemem sfongeis adicies stercus et cinerem.

[13] Hoc mense ruta seritur locis apricis solius cineris inspersione contenta. Loca desiderat altiora, unde umor elabitur. Si ponas semina eius adhuc clausa folliculis, singulatim manu debebis adfigere. Si iam minuta sunt, sparsa iactabis et rastro obducta cooperies. Caules eius, qui inclusis seminibus nati fuerint, fortiores erunt, sed sero nascentur. Ramuli eius cum aliqua corticis parte conuulsi uerno tempore pro plantis tenebunt: tota uero translata morietur. [14] Nonnulli ramulos eius pertusae fabae inserunt uel bulbo atque ita obruunt alieno uigore seruandos. Prosequuntur etiam maledictis et maxime in terra soluti lateris ponunt, quod prodesse certissimum est. Sed, ut adserunt, melius furtiua proueniet. Sub fici arboris umbra libentius adquiescit. Non effodi herba sed optat auelli. Inmundae mulieris formidat adtactum. Ab hoc mense usque in octobrem totum coriandrum seritur. Amat terram pinguem, sed et macro solo nascitur. Semen melius putatur, quod uetustius fuerit. Delectatur umore. Satum bene cum olere quocumque nascetur. [16] Hoc mensa cucurbita serenda est. Amat solum pingue, umidum, stercoratum, solutum. Hoc in cucurbitis insigne est, quod longas pariunt et exiles semina, quae in earum ceruice nascuntur: quae in uentre fuerant, cucurbitas faciunt crassiores, quae in fundo, latas, si inuersis cacuminibus obruantur. Vbi adolescere coeperint, adminiculis adiuuentur. Quae seruantur ad semina, usque ad hiemem in sua uite dependeant, deinde sublatae in sole ponantur aut fumo. [17] Aliter semina putrefacta depereunt. Hoc manse blitus seritur solo qualicumque sed culto. Olus hoc neque runcandum est neque sarculandum. Cum semel natum fuerit, ipsum se per multa secula seminis sui deiectione reparabit, ut, etiamsi uelis, uix possit aboleri. Nunc etiam serpillum seritur plantis et semine sed uetustate meliori. Laetius frondebit, si iuxta piscinam uel lacum uel putei margines conseratur. Anesum quoque et cyminum nunc bene seritur. Locis laetioribus melius prouenit itemque ceteris, si umore iuuetur et stercore.


X. De pomis.


MALVM PVNICVM. Locis temperatis mensa martio uel aprili mala punica seremus, calidis uero et siccis nouembri. Amat haec arbor solum cretosum, macilentum, sed in pingui etiam prouenit. Regio illi est apta, quae calida est. Seritur plantis de matrum radice deuulsis. Sed quamuis multis generibus seratur, melius tamen ramus eius cubitalis incisus manubrii crassitudine et capite utroque acuta falce leuigatus scrobi uelut obliquus inmergitur. Prius tamen porcino stercore et in capite et in parte, quae ima est, oblinatur uel in crudo solo malleo cogatur ad inferiora defigi. [2] Melius proueniet, si ponendus ramus gemmante iam matre sumatur. Sed qui in scrobe deponit, si tres lapillos in ipsa radice constituat, prouiderit, ne poma findantur. Curandum, ne uirgulta inuersa deponas. Creduntur acida fieri, si rigentur adsidue: nam siccitas in his et suauitatem praestat et copiam. Cuius tamen nimietati aliquid debet umoris obponi. Circumfodi autumno debet et uerno. [3] Si acida nascuntur, modicum laseris cum uino tritum per summa arboris cacumina oportet infundi uel ablaqueatis radicibus tedae clauus infigi. Alii algam marinam obruunt ad radices, cui nonnulli stercus miscent asininum atque porcinum. Si florem non continet, urinam ueterem cum pari mensura aquae temperabis et per annum in radicibus fundes. Vni arbori amfora ingesta sufficiet. Vel amurcam mittes insulsam uel algam radicibus iunges et bis rigabis in mense uel arboris florentis truncum plumbeo circulo debebis includere uel corio anguis inuoluere. [4] Si crepant poma, lapidem in media arboris radice subponis uel squillam circa arborem seris. Et si, dum pendent poma, tenacibus, sicut in arbore habentur, intorseris, in totum annum sine corruptione seruantur. Si uermibus laborant, tangis radices felle bubulo et continuo moriuntur: aut clauo aeneo si uermes eosdem purges, difficile nascentur: uel asini urina stercori admixta porcino uermibus obuiabit. Cinis cum lexiuo circa punici truncum frequenter infusus laeta et fructuosa reddet arbusta. [5] Adserit Martialis candida in his grana fieri, si argillae et cretae quartam partem gypsi misceas et toto triennio hoc genus terrae radicibus eius adiungas. Idem dicit mirae magnitudinis fieri, si olla fictilis obruatur circa arborem punici et in ea ramus cum flore claudatur, ne resiliat ligatus ad palum: tunc cooperta olla contra aquae muniatur incursus. Autumno patefacta suae magnitudinis poma redhibebit. [6] Multa in punico ipse adserit poma procedere, si tithymalli et portulacae sucus aequaliter mixtus, antequam germinet, trunco arboris adlinatur. Inseri posse firmatur de ramorum connexione, ut medulla utrimque diuisa se iungat. In se tantum inseri potest circa apriles calendas mense martio ultimo. Sed secto trunco surculus recentissimus statim debet inseri, ne mora exiguum, qui est, siccet umorem.

[7] Punica mala seruantur, si picatis pediculis ordinata suspendas. Aliter lecta integra in aqua marina uel muria feruente mergantur, ut conbibant. Post triduum sole siccentur, ut sub diuo nocte non maneant: post in loco frigido suspendantur. Cum uolueris uti, aqua dulci pridie macerabis. [8] Feruntur haec pomis recentibus aemulari: item, si a tactu inuicem separata paleis obruantur. Item fossa fit longa et cortex eiusdem latitudinis paratur, cui mala acutis surculis suis adfiguntur. Tunc inuersus cortex supra fossam ponitur, ut mala sine terrae tactu subterpendentia ab umore defendat. Item si induantur argilla et ea siccata loco frigido pendeant. [9] Item si seriola sub diuo obruatur, quae habeat harenas usque ad medium et mala cum tenacibus lecta inprimantur cannis singulis uel sambuci uirgulis et ita separata in harenis figantur, ut ipsa quattuor digitis emineant ab harena. Hoc et sub tecto in scrobe fieri potest et utilius est ad seruandum, si cum ramo longiore tollantur. [10] Aliter in seriola, cui ad medium aqua mittatur, suspenduntur mala, ne umorem tangant, et seria clauditur, ne uentus inrumpat. Item in dolio intra hordeum sic ordinantur, ne se inuicem tangant: dolium desuper operitur. Vinum de malis granatis conficies hoc modo. Grana matura purgata diligenter in palmea fiscella mittes, in coclea exprimes et leniter coques usque ad medietatem. Cum refrixerit, picatis et gypsatis uasculis claudes. Alii sucum non excoquunt, sed singulis sextariis libras mellis singulas miscent et in praedicta uasa custodiunt.

[11] DE CITREO. Mense martio citri arbor multis modis seritur, semine, ramo, talea, claua. Amat terram rarioris naturae, caelum calidum umoremque continuum. Si granis uelis serere, ita facies. Terram in duos pedes fodies, cinerem miscebis, breues areas facies, ut utrimque per canales aqua discurrat. In his areis palmarem scrobem manibus aperies et tria grana deorsum uerso acumine iuncta constitues et obruta cotidie rigabis. Citius procedent, si beneficio aquae tepentis utaris. [12] Natis germinibus semper proxima herba runcetur. Potest hinc trima planta transferri. Si ramum uelis ponere, non amplius sesquipedeli debebis inmergere, ne putrescat. Claua seri commodius est, quae sit manubrii crassitudine, longitudine cubitali, ex utraque parte leuigata, nodis et aculeis recisis, sed integra summitate gemmarum, per quas spes futuri germinis intumescat. [13] Diligentiores et fimo bubulo adlinunt utrimque, quod summum est, uel marina alga uestiunt uel argilla subacta partis utriusque extrema cooperiunt atque ita in pastinato solo deponunt. Talea et gracilior et breuior esse potest: quae similiter ut claua mergetur. Sed talea palmis duobus supersit: claua omnis obruitur. In spatio non desiderat interualla maiora. Aliis arboribus non debet adnecti. [14] Calidis locis, sed inriguis et maritimis maxime gaudet, quibus umor exundat. Sed si quis hoc genus, ut in regione frigida nutriatur, extorquet, loco uel parietibus munito uel in meridianam partem uerso disponat hanc arborem. Sed hibernis mensibus tectum stramine uelet agresti: ubi aestas refulserit, aeri arbor nuda et secura reddatur.

[15] Talea sine claua eius calidissimis regionibus et per autumnum ponitur: frigidissimis iulio et augusto positas et cotidianis rigationibus animatas ipse usque ad poma et magna incrementa perduxi. Citreum iuuari creditur, si cucurbitae uicinis locis serantur: quarum uites etiam conbustae utilem citri arboribus cinerem praebent. Gaudent adsidua fossione. Hinc proueniunt pallia maiora.

[16] Nisi quae arida sunt, rarissime debemus abscidere. Inseritur mense aprili locis calidis, maio frigidis, non sub cortice, sed fisso trunco circa ipsas radices. Inseritur et piro, ut quidam, et mora, sed insiti surculi qualo desuper omnino muniendi sunt uel fictili uasculo. Adserit Martialis apud Assyrios pomis hanc arborem non carere: quod ego in Sardinia territorio Neapolitano in fundis meis conperi, quibus solum et caelum tepidum est, umor exundans, per gracius quosdam sibi semper poma succedere, cum maturis se acerba substituant, acerborum uero aetatem florentia consequantur, orbem quemdam continuae fecunditatis sibi ministrante natura. [17] Feruntur acres medullas mutare dulcibus, si per triduum mulsa aqua semina ponenda macerentur uel ouillo lacte, quod praestat. Aliqui mense februario truncum obliquo foramine ab imo terebrant, ita ut altera parte non exeat: ex hoc umorem fluere permittunt, donec poma formentur: tunc foramen luto replent: sic, quod est medium, fieri dulce confirmant. [18] Citreum et in arbore potest per totum annum propemodum custodiri: melius, si uasculis quibuscumque claudatur. Si uelis legere atque seruare, nocte luna latente debebis cum ramis foliatis carpere et secreta disponere. Alii singula uasis singulis claudunt uel gypso adlinunt et opaco loco ordinata custodiunt. Plerique in cedri scobe uel straminibus minutis uel in paleis tecta seruant.

[19] MESPILVM. Mespila locis calidis maxime gaudent, sed inriguis: tamen frigidis quoque proueniunt: magis sabulone pingui aut glareosa terra, cui arena permixta est, uel argilla cum saxis. Serenda est taleis mense martio uel nouembri, sed solo stercorato et subacto, ita ut utrumque caput taleae stercus obducat. Sunt eius incrementa tardissima. Amat putari atque circurnfodi et parco umore inter siccitates saepe refoueri. Seritur et semine, sed in longiorem speratur aetatem. [20] Si uermibus occupatur, stilo aereo purgandi sunt et amurca uel humana uetere urina uel uiua calce perfundendi, sed parcius propter arboris noxam, uel aqua decocti lupini: sed putatur hinc arbor sterilis fieri. Fimus et cinis uitium simul, si radicibus infundantur, fertilem reddunt. [21] Si formicae molestae sunt, rubrica cum aceto et cinere temperata necabuntur. Si poma labuntur, frustum de eius radice praecisum in media trunci parte figatur. Inseritur mense februario in se et in piro et in melo. Surculus tamen eius ex arbore media debet adsumi: nam de summitatibus uitiosus est. In trunco fisso inserenda est: nam corticis macies ieiuna nil nutriet. [22] Mespila ad seruandum leguntur necdum mitia, quae et in arbore diu durabunt uel in urceolis picatis uel in ordinem suspensa uel, ut quidam, posca condita. Die serena legantur ac media et paleis obruantur discreta, ne ea uicissim tactus adficiat. uel cum pediculis lecta semimatura et salsa aqua per dies quinque macerata postea sapae infundantur, ut enatent. Seruantur et melle, sed si nimis matura collegeris.

[23] DE FICV. Calidis locis fici planta radicata nouembri mense, temperatis februario, frigidis melius martio uel aprili ponenda est: si taleam uel cacumen ponas, ultimo aprili, cum ei se uiridior sucus infuderit. Plantae in scrobe depositae lapides substituendi sunt, ad radicem fimo terra miscenda est. Si loca frigida sunt, plantarum cacumina diuisis cannae internodiis defendantur a frigore. [24] Si cacumen uelis ponere, trisulcum ramum bimum uel trimum ab australi parte decides et sic obrues, ut diuisa cacumina terra interiacente uelut tres surculos reddant. Taleam sic ponemus, ut cetera, cui leuiter ab infima parte diuisae lapidem mergemus in fisso. Ego mense februario ultimo uel martio in Italia plantas grandes ficorum per pastinatum solum disposui et eo anno poma pepererunt supra conprehendendi felicitatem uelut tributa reddentes. [25] Legendae sunt plantae, in quibus frequens nodus extuberat. Steriles creduntur, quae nitidae sunt et oculos suos per longa internodia distulerunt. Si plantam fici prius nutrias in seminario et maturam transferas in scrobem, poma generosiora producet. Aliqui multum prodesse confirmant, si plantam fici diuiso squillae bulbo intersitam strictamque uinculis conlocemus. Scrobes amat altas, interualla maiora, terrae genus durum et gracile et siccum pro utili sapore pomorum.

[26] Prouenit et petrosis atque asperis: tamen potest locis prope omnibus seri. Quae in montanis et frigidis locis nascuntur, quia minus lactis habent, ad siccitatem durare non possunt. Usus illis in uiridi est, melioris magnitudinis et saporis arguti. Quae nascuntur in campis et locis calidis, et pinguiores sunt et in siccitate durabiles. [27] Si genera numerare uelimus, inmensum est: sufficit, quod omnibus aequa cultura est. Illa distantia est, quod in caricis melius alba seruatur. In locis nimie frigidis praecoquas ficos seramus, quae cito ueniant, ut ante imbres genus hoc possit occurrere, calidis uero et aestuosis eam, quae sera maturat. Gaudet adsidua fossione. Per autumnum proderit, si stercus admoueas, praecipue de auiariis. Recidenda sunt in ea, quae aut putria aut male nata repereris: et ea ratione putanda est, ut inclinata per latera possit expandi.

[28] In locis umectis ficus saporis obtusi est, cui circumcisis contra hoc radicibus aliquantus cinis debet adfundi. Aliqui inter ficarias caprifici arborem serunt, ut non sit necesse per singulas arbores pro remedio eadem poma suspendi. Mense iunio circa solstitium caprificandae sunt arbores fici, id est, suspendendi grossi ex caprifico, lino uelut serta pertusi. Si hoc desit, abrotoni uirga suspenditur: aut callum, quod in ulmeis foliis inuenitur, aut arietina cornua circa radices arboris obruuntur: uel truncus arboris, quo loco turget, scarificandus est, ut possit umor effluere. [29] Ne uermes patiatur, ramum terebinthi uel lentisci taleam cum plantis fici cacumine ponemus inuerso. Uncinis aereis tollendi sunt uermes ex fico. Alii amurcam, alii ueterem urinam ablaqueatis radicibus miscent. Alii bitumen et oleum aut solam calcem uiuam latebris uermium linunt. Si formicae molestae sunt, rubrica butyro et pice liquida mixta circa truncum debet induci. Alii coracinum piscem contra formicas in arbore suspendendum esse confirmant. [30] Si fructus suos uelut aegra proiciat, alii rubrica aut amurca insulsa mixta aqua arborem linunt uel cancrum fluuialem cum ramo rutae suspendunt uel algam marinam uel fascem lupinorum uel radici terebratae cuneum figunt uel securi arboris corium saepe proscindunt. Cum folia producere incipiunt fici, ut multum fructum et pinguem ferant, in principio germinis cacumina summa decutimus uel hoc tantum cacumen, quod ex arboris medietate procedit. [31] Si maturam ficum uis serotinam facere, incipientes grossos decute, cum illis fabae fuerit magnitudo. Vt ficus cito maturet, suco cepae longioris cum oleo et pipere mixto unge poma, quando grossi incipiunt subrubere. Aprili mense ficum debemus inserere inter corticem uel, si nouellae arbores sunt, fisso ligno, quod statim operiendum est et ligandum, ne uentus introeat. [32] Melius conprehendunt, si circa terram recisa inserantur arbusta. Aliqui et iunio mense inserunt. Surculus legendus est anniculus: inutilis enim creditur maioris uel minoris aetatis. Inoculari ficus locis siccis aprili, melius iulio mediante poterit, octobri mense locis tepidis. Propagari ficus ramis potest. Inseritur autem in caprifico, in mora, in platano et oculis et surculis. [33] Ficus uirides seruari possunt uel in melle ordinatae, ne se inuicem tangant, uel singulae intra uiridem cucurbitam clausae locis unicuique cauatis et item tessera, quae secatur, inclusis suspensa ea cucurbita, ubi non sit ignis aut fumus. Alii missas ficus recentes minus maturas in nouo uase fictili lectas cum pediculis et a se separatas recludunt et in dolio uini pleno uas natare permittunt. [34] Martialis dicit caricas per genera multa seruari, cum ratio una sufficiat. Ergo hoc genere, quo Campania tota custodit, seruare debemus. In cratibus ficus expanditur usque ad meridiem et adhuc mollis in qualum refunditur. Tunc calefacto furno ad panis coquendi modum subpositis tribus lapidibus, ne ardeat qualus, includitur et, clauso furno ubi discocta ficus fuerit, sicut est calida, interpositis foliis suis in uas fictile conditur bene picatum densius pressa et operculo diligenter obducitur. [35] Si pluuiis abundantibus crates non possis expandere, sub tecto eas ita ponis, ut semipede erigantur a terra et eas ad uicem solis cinis subiectus uaporet et subinde ficus, sicut est diuisa, uertatur, ut ficorum coria siccentur et pulpae: tunc duplicata in cistellis seruetur aut loculis. Alii maturas mediocriter ficus et diuisas in cratibus expandunt toto sole siccandas et recipiunt nocte sub tecta. Nunc ficulnea cacumina obruuntur utiliter, cum tumescunt, ut plantas faciant, si earum copia non abundat. [36] Vt etiam uarios fructus una ficus exhibeat, ramos duos nigrae et albae arborum ita inter se uinculo stringis ac torques, ut germina miscere cogantur. Sic obruti et stercorati et umoribus iuti, ubi prodire coeperint, germinantes oculos aliqua sibi adnexione conglutina. Tunc germen adunatum parturiet duos colores, quos unitate diuidat, diuisione coniungat.

[37] DE POMIS ALIORVM MENSIVM. Nunc et pirus uel malus inseri ac seri potest et cydonea et prunus inseritur et sorba ponuntur et morus nono calendarum aprilium die et inseruntur pistacia et locis frigidis pini semen aspargitur.


XI. De conparandis bubus, tauris, uaccis.

Hoc mense conparandi sunt boues, qui tamen, siue de nostris capiantur armentis siue emantur, idcirco nunc parabuntur utilius, quia necdum sagina temporis pleni aut celare possunt fallaciam uenditoris et uitia sua aut ad repugnandum domiturae contumacem pleni roboris exercere fiduciam. [2] Haec tamen signa spectanda sunt in bubus, seu de nostro seu de alieno grege fuerint conparandi, ut sint bones nouelli, quadratis et grandibus membris et solidi corporis, musculis ac toris ubique surgentibus, magnis auribus, latae frontis et crispae, labris oculisque nigrantibus, cornibus robustis ac sine curuaturae prauitate lunatis, patulis naribus et resimis, ceruice torosa atque conpacta, palearibus largis et circa genua fluentibus, pectore grandi, armis uastis, uentre non paruo, porrectis lateribus, latis lumbis, dorso recto et plano, cruribus solidis, neruosis et breuibus, ungulis magnis, caudis longis ac setosis, pilo totius corporis denso ac breui, rubei maxime coloris aut fusci. [3] Melius autem boues de uicinis locis parabimus, qui nulla soli aut aeris uarietate temptentur. Aut si hoc deest, de locis similibus ad similia transferamus. Illud ante uniuersa curandum est, ut uiribus ad trahendum conparentur aequales, ne ualentioris robur alteri pro curet exitium. In moribus haec consideranda sunt. Sint arguti, mansueti, timentes hortamen clamoris ac uerberis, cibi adpetentes. Sed si regionis ratio patitur, nullus melior cibus est quam uiride pabulum. Vbi uero deest, eo ordine ministretur, quo pabuli copia et laborum coget accessio. [4] Nunc tauros quoque, quibus cordi est armenta construere, conparabit aut his signis a tenera aetate summittet, ut sint alti atque ingentibus membris, aetatis mediae et magis, quae iuuentute minor est, quam quae declinat in senium, torua facie, paruis cornibus, torosa uastaque ceruice, uentri substricto. Vaccas etiam nunc maxime parabimus: [5] sed eligemus forma altissima, corporis longi, uteri capacis et magni alta fronte, oculis nigris et grandibus, pulchris cornibus et praecipue nigris, aure setosa, palearibus et caudis maximis, ungulis breuibus et cruribus nigris et paruis, aetatis maxime trimae, quia usque ad decennium fetura ex his procedet utilior. Nec ante aetatem trimam tauros his oportet admitti. [6] Sed erit studium diligentis amotis senioribus nouellas subinde conducere et steriles aratro ac laboribus deputare. Graeci adserunt, si mares creare uelis, sinistrum tauri in coitu ligandum esse testiculum, si feminas, dextrum: tamen tauros diu ante abstinendos, ut, cum tempus est, acrius in causas dilati feruoris incumbant. [7] Sed his armentis hieme maritima et aprica loca, aestate opaca paremus ac frigida, montana maxime, quia melius frutectis et his herba internascente saturentur. Quamuis circa fluuios recta propter loca amoena pascantur, fetura tamen aquis tepidioribus adiuuatur, unde magis utilius habentur, ubi pluuialis aqua tepentes format lacunas. [8] Tolerat tamen frigus hoc armenti genus et potest facile hibernare sub diuo: quibus tamen septa fieri propter iniuriam grauidarum conuenit laxiora. Stabula uero utilia sunt strata saxo aut glareis aut harenis, deuexa aliquatenus, ut umor possit elabi, parti meridianae obuersa propter flatus glaciales, quibus aliquis resistere debet obiectus.


XII. De domandis bubus.

Hoc mense ultimo domandi sunt trimi boues, quia post quinquennium bene domari non possunt aetatis repugnante duritia. Capti ergo statim domentur, qui quidem prius, cum teneri fuerint, frequenti manus adtrectatione mansuescant. Sed stabulum noui boues largioribus spatiis habere debebunt, ut et ante stabulum loca nullis concludantur angustiis et producti non aliqua uitientur offensa. [2] In ipso uero stabulo adseres transuersi a terra septem pedibus alti configantur. Ad quos boues ligentur indomiti. Tunc eligis absolutam tempestatibus et inpedimentis omnibus diem, qua capti perducantur ad stabulum. Quorum si nimia fuerit asperitas, uno die ac nocte inter uincula mitigentur atque ieiunia. Tunc appellationibus blandis et inlecebris oblatorum ciborum, non a latera neque a tergo, sed a fronte accedens bubulcus admulceat naresque et terga pertractet mero subinde conspergens, hac tamen cautione, ne aliquem calce contingat aut cornu. Quod uitium, si in primordiis effectui sibi cessisse senserit, obtinebit. [3] Tunc mitigatis os et palatum salibus frica et in gulam demitte praesulsae adipis librales offas et uini sextarios singulos cornu infundente per fauces: quae res intra triduum totius saeuitiae iram resoluet. Aliqui eos inter se iungunt ac docent onera temptare leuiora: et, quod utile est, si arationi parantur, subacto prius solo exercendi sunt, ut nouus labor tenera adhuc colla non quasset. [4] Expeditior autem domandi ratio est, ut asperum bouem mansueto et ualido boui coniungas, quo ostendente facile ad omnia cogetur officia. Si post domituram decumbit in sulco, non adficiatur igne nec uerbere, sed potius, cum decumbit, pedes eius ita ligentur uinculis, ut non possit progredi aut stare uel pasci. Quo facto siti ac fame lassatus carebit hoc uitio.


XIII. De equis, equabus et pullis.

Hoc mense saginati ac pasti ante admissarii generosis equabus admittendi sunt et repletis feminis item ad stabula colligendi. Neque tamen aequalem numerum omnium debemus adhibere, sed aestimatis uiribus uniuscuiusque admissarii summittenda sunt pauca uel numerosa coniugia, quae res efficiet admissarios non parua aetate durare. Iuueni tamen equo et uiribus formaque constanti non amplius quam duodecim uel quindecim debemus admittere, ceteris pro qualitate uirium suarum. [2] Sed in admissario quattuor spectanda sunt, forma, color, meritum, pulchritudo. In forma haec sequemur: uastum corpus et solidum, robori conueniens altitudo, latus longissimum, maximi ac rotundi clunes, pectus late patens et corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et solidus et cornu concauo altius calciatus. Pulchritudinis partes hae sunt, ut sit exiguum caput et siccum pelle propemodum solis ossibus adhaerente, aures breues et argutae, oculi magni, nares patulae, coma et cauda profusior, ungularum solida et fixa rotunditas. [3] Colores hi praecipui, badius, aureus, albineus, russeus, murteus, ceruinus, gilbus, scutulatus, albus, guttatus, candidissimus, niger, pressus: sequentis meriti uarius cum pulchritudine, nigra uel albineo uel badio mixtus, canus cum quouis colore, spumeus, maculosus, murinus, obscurior. Sed in admissariis praecipue legamus clari et unius coloris: ceteri uero despiciendi, nisi magnitudo meritorum culpam coloris excuset. [4] Eadem in equabus consideranda sunt, maxime ut sint longi et magni uentris et corporis: sed hoc in generosis seruetur armentis. Ceterae passim toto anno inter pascua dimissis secum maribus inpleantur. Equarum natura est partum spatio duodecimi mensis absoluere. Illud in admissariis seruandum est, ut mediis aliquibus spatiis separentur propter noxam furoris alterni: sed his armentis pascua legamus pinguissima, hieme aprica, frigida et opaca prouideamus aestate nec adeo mollibus locis nata, ut ungularum firmitas de asperitate nil sentiat. [5] Si equa marem pati noluerit, trita squilla naturalia eius infecta libidinem concitabunt. Deinde grauidae non urgeantur nec famem frigusque tolerent nec inter se locis conprimantur angustis. Generosas equas et quae masculos nutriunt, alternis annis summittere debebimus, ut pullis puri et copiosi lactis robur infundant: ceterae passim replendae. [6] Aetas incipientis admissarii quinti anni initio esse debebit. Femina recte et bima concipiet, quia post decennium iners ex ea suboles et tarda nascetur. Pulli equarum nati manu tangendi non sunt, quia eos tactus laedit adsiduus. Quantum ratio patitur, defendantur a frigate. In pullis pro aetatis merito ea sunt consideranda, quae signum bonae indolis monstrant, quae in patribus uel matribus spectanda praecepi. Dabit et hilaritas, alacritas agilitasque documentum.

[7] Nunc domandi sunt pulli, ubi tempus bimae aetatis excesserint. Consideranda sunt magna, longa, musculosa et arguta corpora, testiculi pares, exigui et cetera, quae in patribus dicta sunt. Mores, ut uel ex summa quiete facile concitentur uel in excitata festinatione non difficile teneantur. [8] Aetatis consideratio talis est. Bimo et sex mensium dentes medii superiores cadunt. Quadrimo canini mutantur. Infra sextum annum molares superiores cadunt. Sexto anno, quos primo mutauit, exaequat. Septimo anno omnes dentes eius explentur. Latent abhinc aetatis notae: sed prouectioribus tempora cauari incipiunt, supercilia canescere, dentes plerumque prominere. Hoc mense omnia quadrupedia, maxime equos, castrare debemus.


XIIII. De mulis et asinis.

Si quem mulorum genus creare delectat, equam magni corporis, solidis ossibus et forma egregia debet eligere: in qua non uelocitatem, sed robur exquirat. Aetas a quadrima usque in decennem huic admissurae iusta conueniet. Si asinus equam fastidit admissus, ostensam prius asinam, donec coeundi uoluptas sollicitetur, adhibemus: qua subducta equam libido incitata non spernet et raptus inlecebris generis sui in permixtionem consentiet alieni. [2] Si morsu furens laedit obiectas, aliquatenus, labore mitescat. Creantur et ex equo et asina uel onagro et equa. Sed generosius nullum est huiusmodi animal, quam quod asino creante nascetur. Vtiles tamen admissarii nascentur ex onagro et asina: qui post in subole secutura agilitatem fortitudinemque restituant. [3] Admissarius tamen asinus sit huiusmodi, corpore amplo, solido, musculoso, strictis et fortibus membris, nigri uel murini maxime coloris aut rubei: qui tamen, si discolores pilos in palpebris aut auribus geret, colorem subolis plerumque uariabit. Minor trimo, maior decenni non debet admitti. [4] Annicula mula debet a matre depelli et per montes asperos pasci, ut itineris laborem in tenera aetate solidata contempnat. Minor uero asellus maxime agro necessarius est, qui et laborem tolerat et neglegentiam propemodum non recusat.


XV. De apibus.

Hoc mense maxime apibus solet morbus incumbere. Nam post hiberna ieiunia tithymalli et ulmi amaris floribus, qui prius nascuntur, auidius adpetitis solutionem uentris incurrunt et pereunt, nisi adfueris uelocitate remedii. Praebebis ergo mali granati cum uino amineo grana contrita uel uuae passae cum rore syriaco et austero uino uel simul omnia leuigata et incocta uino aspero: quae deinde in ligneis canalibus refrigerata ponantur. Item rosmarinus aqua mulsa decoctus congelatur et in imbrice ponitur sucus huiusmodi. [2] Quod si horridae uidentur atque contractae torpere silentio et mortuarum corpora frequenter efferre, canalibus ex canna factis mel cum gallae puluere uel siccae rosae coctum debebis infundere. Illud ante omnia expediet, ut putres partes fauorum uel uacuas ceras, quas aliquo casu examen ad paucitatem redactum non ualebit inplere, semper recidas acutissimis ferramentis subtiliter, ne mota alia pars fauorum cogat apes domicilia concussa deserere. Nocet apibus plerumque felicitas sua. [3] Nam si nimiis floribus annus exuberat, dum solam curam gerendi mellis exercent, de prole nil cogitant: cuius omissa reparatione populus idem labore confectus extinguitur totius gentis exitio. Itaque cum mellis nimietatem uideris ex florum grandi et continua messe defluere, interiectis ternis diebus clauso foramine non eas patiaris exire. Ita ad generandam subolem conferentur. [4] Nunc circa calendas apriles curandi sunt aluei, ut omnia purgamenta tollantur et sordes, quas tempus contraxit hibernum et uermiculi et tineae et araneae, quibus corrumpitur usus fauorum, et papiliones, qui uermiculos stercore suo faciunt nasci. Tunc fumus incensi sicci bubuli stercoris adhibeatur, qui aptus est apium saluti: quae purgatio frequenter usque in autumni tempora celebretur. Haec omnia ceteraque efficies castus et sobrius et alienus a balneis uel a cibis acribus et odoris inmundi atque omnibus salsamentis.


XVI. De horis.

Hic mensis ad deprehendendas horas consentit octobri.