I. De pratis seruandis et laetamine saturandis.
Hoc mense locis temperatis prata incipient custodiri, quae prius, si macra sunt, sparso laetamine saturentur, quod eiciendum est luna crescente. Quanto recentius fuerit, tanto plus nutriendis herbis ualebit, quod a superiori parte fundatur, ut sucus eius per totum possit elabi.
II. De proscindendis collibus.
Locis tepidis aut si tempus clemens et siccum fuerit, colles pingues uel hoc mense proscinde.
III. De satione trimenstri.
Hoc mense serendum omne trimenstrium genus.
IIII. De serenda lenticula, item cicercula.
Hoc etiam mense lenticulam sere solo tenui et resoluto uel etiam pingui, sed sicco maxime, quia luxuria et umore corrumpitur. Vsque ad duodecimam lunam bene seminatur, quae ut cito exeat atque grandescat, prius cum fimi ariditate miscenda est: atque ubi ita requieuerit quattuor diebus aut quinque, tunc spargitur. Iugerum modii unius semen inplebit. Hoc etiam mense cicercula seritur loco et modo, quo ante descripsi.
V. De serendo cannabo.
Hoc mense ultimo cannabum seris terra pingui, stercorata, rigua uel plana atque umida et altius subacta. In uno pede quadrato sex eiusdem seminis grana ponuntur.
VI. De agris medicae parandis.
Nunc ager, qui accepturus est medicam, de cuius natura, cum erit serenda, dicemus, iterandus est et purgatis lapidibus diligenter occandus. Et circa martias calendas subacto sicut in hortis solo formandae sunt areae latae pedibus decem, longae pedibus quinquaginta, ita ut eis aqua ministretur et facile possint ex utraque parte runcari. Tunc iniecto antiquo stercore in aprilem mensem reseruentur paratae.
VII. De eruo serendo.
Hoc mense toto eruum adhuc seri potest, quia martio serendum non est, ne pastu suo pecoribus noceat et boues reddat insanos.
VIII. De curandis uitibus et arboribus et hordeo galatico serendo.
Nunc pomis et uitibus uetus urina si adfundatur, et numero fructuum praestat et formae: cui proderit, ut amurcam misceamus insulsam, maxime in oleis, sed hoc frigidioribus diebus, antequam feruor incipiat. Etiam nunc hordeum galaticum, quod graue et candidum est, seretur locis frigidis circa martias calendas.
VIIII. De ponendis uineis pastino uel scrobibus aut sulcis et omni, quae illuc pertinet, disciplina.
Hoc mense omnia genera pastinati soli seu sulci seu scrobes uitibus conpleantur. Natura autem uitis caelum omne solumque sustentat, si genera conuenienter aptentur. [2] Plano igitur loco statues uitem, cuius genus nebulas sustinet et pruinas, collibus, quod siccitatem durat et uentos, pingui agro graciles atque infecundas, macro feraces et solidas, denso ualidas atque frondosas, frigido et nebuloso, quae hiemem celeri maturitate praeueniunt aut quae duris acinis inter caligines securius florent: uentoso statue tenaces, calido grani tenerioris et umidi, sicco eas, quae pluuias ferre non possunt: et ne multa dicamus, eligenda sunt genera, quae professione uitiorum suorum contraria loca diligunt his, in quibus durare non poterant. Placida sane regio et serena tuto genus omne suscipiet. [3] Vitium genera numerare non adtinet. Sed notum est maiores uuas pulchrae speciei, grani callosi et siccioris ad mensam, feracissimas uero et cutis tenerioris et sapore nobiles et maxime, quae citius deflorescunt, uindemiis esse seruandas. [4] Loca naturam plerisque uitibus mutant. Solae amineae, ubicumque sint, uinum pulcherrimum reddunt. Calidum statum potius quam frigidum sustinebunt. De pingui ad macrum transire non possunt, nisi stercus adiuuerit. Harum duo genera sunt, maior et minor. Sed minor melius deflorescit et citius internodiis minoribus et grano breuiore. Si arbori adplicetur, pinguem terram, si colatur in ordines, mediocrem desiderat. Imbres contempnit et uentos: nam maior saepe uitiatur in flore. Sunt et apianae praecipuae. [5] Satis est genera ista dixisse. Industrius uir probata deligat et terris talibus mandet, quae imitari eas possint, unde sumuntur: sic merita sua quaeque seruabit. Sed uitem uel arborem melius erit de exili ad pinguem transferre. Nam si a pingui terra ad solum exile transierint, utiles esse non possunt. Eligenda sunt sarmenta, quae pangimus, de uite media neque de summa neque de infima quinque uel sex gemmarum spatio a ueteri procedentia, quia non facile degenerant, quae de locis talibus transferuntur. [6] Sumantur autem de uite fecunda. Neque putemus brachia esse fertilia, quae uuas singulas aut binas producant, sed quae multa ubertate curuantur. Nam potest ferax uitis feraciores in se habere materies. Erit et hoc signum fertilitatis, si de duro aliquo loco fructum citabit, si fetu inpleuerit ramulos ex ima parte surgentes. [7] Sed hoc signis positis per uindemias et notandum. Ad pangendum nouellus palmes debet eligi duri in se nihil habens et ueteris sarmenti, quia hoc putrescente saepe corrumpitur. Summa flagella repudiemus ac surculos: qui licet bono loco nati sunt, tamen feracitate caruerunt. [8] Pampinarius, qui de duro nascitur, etiamsi adtulit, pro frugifero non est ponendus: in suo enim loco fecundatur a matre, translatus uero tenet sterilitatis uitium, quod nascendi conditione suscepit. Caput sarmenti cum deponitur, torquendum non est nec aliquo more uexandum, ne demersa penitus fecundiore parte, quod sterili proximum est, supra terram relinquatur: deinde quod ipsa tortura uexatio est, et pars ea, de qua radix praesumitur, iniuriae nulli subicienda est, cum qua contendere cogatur, antequam teneat. Ponendae sunt uites placidis diebus ac tepidis curandumque, ne sarmenta sole urantur aut uento, sed uel statim ponantur uel obruta reseruentur. [9] Hoc mense ac deinceps toto uere uinea ponenda est regionibus frigidis, pluuiosis, pinguibus campis et umidis prouinciis. Sit autem mensura sarmenti cubitus unus. Vbi pinguis est natura terrarum, maiora inter uites spatia relinquemus, ubi exilis, angusta. Nonnulli itaque in his uitibus, quas toto solo pastinato disponunt, ternos pedes inter singulas uites quoquouersus dimittunt. Sed hoc genere diuisionis in iugerali tabula pangentur tria milia sescenta sarmenta. [10] Quod si duos semis pedes inter uites relinqui placuerit, in eadem tabula ponentur uites quinque milia quadringentae septuaginta et sex. Sed ad ponendum utemur hoc ordine. Lineam seruatis his spatiis, quae placuerit custodire, candidis signis uel quibuscumque notabimus: tunc tensa per tabulam linea in eis locis surculos uel calamos figemus, ubi uitis unaquaeque uentura est. Ita spatium totius tabulae surculis conplebitur ad numerum uitium futurarum: atque is, qui pacturus est proiecta circa surculos sarmenta, sine ullo errore deponet. [11] Praeterea non est uno genere uitium omne pastinum conserendum, ne annus iniquus generi spem uindemiae totius extinguat. Et ideo quattuor uel quinque eximii generis sarmenta pangemus. Sed maxime expediet genera tabulatim disponi et decimanis diuidi, nisi deterreat operis difficultas. Quod si est uetus uinea, singulorum generum surculis tabulatim poterimus inserere et facile hoc genus colendi, quod est pulchrum atque utile, consequemur. Ita est maturitatis ac floris tempora, quae in uite diuersa sunt, suis poterimus opportunitatibus obtinere. [12] Nec paruo constabit, si legatur maturitas cum acerbitate, dispendio, cum unius tempestiuam uindemiam sequi sit permixta cruditate uitiosum, alterius seras maturitates expectare damnificum. [13] Huic commodo adicitur, quod pro generum diuersitate per gradus accedente uindemia minor operarum numerus eam poterit expedire et generatim condere ac melius puros sapores sine luctamine alterius generis unaquaeque uina seruare. Hoc si difficile uidebitur, non alias simul conseras, quam quae et sapore et flore et maturitate conueniunt. Sed haec in pastinis uel sulcis ratio erit: in scrobibus uero per angulos quattuor sarmenta depones. [14] Sed, ut adserit Columella, uinaceam stercori mixtam simul sparges et, si exile solum fuerit, pinguem terram scrobi inferes uel aliunde portatam. Cum uero plantam uel malleolum disponemus, modice umido solo sed potius arido quam lutoso duabus gemmis supra terram relictis sarmenta ponemus obliqua: sic facilius conprehendent.
X. De arbustiuis uitibus et plantis arborum uitiferarum.
Quod si arbustum te habere delectat, plantam generosae uitis prius in seminario nutrire debebis, ut inde radicata transferatur ad scrobem, cui arbor iniuncta est. Seminarium uero dicimus aeque fossam tabulam pedum duorum semis altitudine. In hac, quam pro numero ponendarum uitium uel qualiumcumque plantarum protendis aut contrahis, breuissimo spatio distantia inter se sarmenta depones: [2] si uallis aut umectus est campus, trium gemmarum exceptis minutis, quas habebit inferius. Et ubi conualuerint, hinc post biennium radicatas uites uel arbusculas transferes: quas cum depones in scrobe, ad singulas materias rediges putatis omnibus, quae scabra sunt, curtatis etiam radicibus, si quas potueris inuenire uexatas. [3] In scrobe autem ad arbustum faciendum duas radicatas uites depones hoc seruans, ne se in radice contingant: sed lapides quinum prope librarum medios inter utramque constitues et ipsas uites ad scrobis latera discreta coniunges. Mago adserit scrobemnon primo anno esse conplendam, sed subinde coaequandam: quae res uitem faciet altius fundare radices. Sed hoc aridis prouinciis forte conueniat: umidis autem sata putrefient recepto umore, nisi statim terra cumuletur. Sed arbusta qui faciet, plantas arborum de his generibus ponat.* Vel si agro subpetit abundantia, his utatur, populo, ulmo, fraxino in montanis et asperis, in quibus ulmus minus laeta est. Has etiam Columella dicit seminario debere nutriri. Mihi uidetur, quia nulla prouincia est, quae non ex his quamcumque sponte producat, plantas iam maiores de locis quibuscumque translatas uel eorum generum truncos radicatos hoc tempore circa scrobem uitis oportere constitui. [5] Sed si ager frumentarius fuerit, ubi arbusta dispones, quadragenos pedes inter arbores relinque, ut seri possit, in exili autem uicenos. In scrobe uero uitis ab arbore sua sesquipedis spatio distare debebit. Nam uitis multum subiecta arbori inceremento arboris obprimetur. Caueis etiam munienda est aduersum pecoris adpetentis iniurias et arbori suae protinus alliganda. [6] Est et aliud de transferenda ex arbusto uite conpendium. Fit ex uimine parua corbicula, quae mensuram pedis uel aliquanto minus circini spatio possit amplecti. Haec ad arborem, cui uitis adhaeret, fertur et in fundi media parte pertunditur, quod sarmenti uirgam possit admittere. [7] Inducto itaque sarmento uitis eius, de qua transferre disponis, corbicula ipsa ex aliqua arboris parte suspenditur et uiua terra repletur, ut sarmentum terra possit includi, quod sarmentum prius intorquetur. Ita exacto annui temporis spatio sarmentum, quod clausum est, radices creabit intra praedictam corbiculam. Tunc sub fundo corbis incisum radicatum sarmentum cum ipsa corbe portabitur ad locum, quem uitibus arbustiuis destinabis inplere, ibique obruetur circa arboris maritandae radices. Hoc genere, quantum uolueris, numerum uitium transferes sine ambiguitate prendendi.
XI. De uineis prouincialibus.
Vineae in prouinciis multis generibus fiunt. Sed optimum genus est, ubi uitis uelut arbuscula stat breui crure fundata. Haec primo calamo iuuatur, donec solidetur. Sed altior sesquipede esse non debet. Vbi robusta fuerit, sola consistet. Aliud genus est, in quo cannis pluribus circa dispositis ipsa uitis per cannas sarmentis ligatis in orbiculos flectitur se sequentes. Vltimae positionis uitis est, quae per terram proiecta discumbit. Hae omnes et scrobibus ponuntur et sulcis.
XII. De putandis uineis communibus altis uel humilibus.
Hoc mense locis frigidis aliquatenus et temperatis uitium iusta putatio. Sed ubi multae sunt uineae, diuidantur et pars earum, quae septemtrionem respiciet, uerno putetur: alia pars aduersa clementioribus plagis recidatur autumno. Sed in putatione semper nitamur, ut uitis fiat in crure robustior, ne debili uiticulae duo duramenta seruemus. [2] Auferenda sunt laeta, intorta, debilia, malis locis nata sarmenta. Focaneus etiam, qui inter duo brachia medius nascitur, debet abradi: qui si pinguedine sua brachium quodcumque proximum debilitarit, illo deciso ipse succedat. Erit tamen optimi putatoris inferius sarmentum, quod bono loco natum fuerit, reparandae uitis causa semper tueri et ad unam uel duas gemmas relinquere. [3] In locis clementioribus altius uitem licebit expandere: in exilibus aut aestuosis aut decliuis aut procellosis humilior est habenda. Locis pinguibus singulis brachiis uitium bina flagella dimitte. Sed erit sapientis aestimare uim uitis. Nam quae altius colitur et fecunda est, plus quam octo palmites habere non debet, ita ut consideremus semper in inferiori parte custodem. [4] Circa crus quicquid nascitur, amputandum est, si non desideret uinea reuocari. Quod si truncus uitis sole aut pluuiis aut noxiis animalibus est cauatus, purgamus, quicquid est mortuum, plagasque eas amurca linimus et terra: quod proderit aduersum praedicta. Cortex etiam rescissus et pendens a uite tollatur: quae res minorem fecem reddit in uino. Muscus radatur ubicumque repertus. [5] Sed plagae, quas in duro uitis accipiet, obliquae et rotundae esse debebunt. Decisis, sicut supra dixi, male natis omnibus et ueteribus nouellos et fructuarios serua. Vngues etiam custodum siccos et annotinos recide et omnia, quae uetera uel scabra reperies. Hae, quae altius coluntur, ut in iugo uel pergula, ubi quattuor pedibus supra terram leuatae steterint, quaterna brachia habeant. [6] Si macra uitis erit, in singulis brachiis singula flagella dimittemus, si pinguis, billa. Sed prouidendum, ne in una parte sint sarmenta, quae seruas: quod cum fit, uitis, tamquam si fulgure tangatur, arescit. Relinquenda sunt sarmenta neque circa durum neque in summo, quia haec uelut pampinaria minus adferunt, illa uitem nimietate fetus onerant et longius ducunt. Quare in medio loco seruanda sunt, quae tuemur. Plaga non iuxta gemmam sed aliquanto superius fiat et auertatur a gemma propter lacrimam defluentem.
XIII. De putatione arbusti.
Vitis, quae in arbore conlocatur. Prima eius materia ad secundam uel tertiam gemmam praecidatur. Deinde omnibus annis aliquid per ramos crescere subinde patiamur unam materiam semper ad cacumen arboris dirigentes. Sed qui fructum uolunt maximum, materias plures per ramos summittunt, qui uinum melius, sarmenta in cacumen extendunt. Fortioribus ramis arborum plures materiae, debilioribus inponendae sunt pauciores. [2] Putandi autem ratio talis est, ut uetera sarmenta, quibus primi anni fructus pependit, omnia recidantur et noua circumcisis capreolis et ramulis inutilibus dimittantur. Sed prouidendum est omnibus annis uitem resolui ac religari, quia refrigeratur. Ita formandi sunt rami arborum uitiferarum, ne alter sub alterius linea dirigatur: sed loco pingui ulmus a terra octo pedibus, gracili uero septem sine ramo relinquenda est. [3] In solo roscido et nebuloso rami arboris uitiferae in orientem et occidentem putatione dirigantur, ut latera uacua solis radiis membra totius uitis ostendant. Agendum est autem, ut uitis spissa non sit in arbore, et deficientibus primis arboribus substituendae aunt aliae. In loco cliuoso humilius rami arborum seruandi sunt, in plano et uliginoso altius. Palmites ad arborem non duro uimine ligentur, ne eos uinculum recidat aut adterat. Hoc autem noueris, quia palmes, quod extra ligaturam pendens habuerit, fructu induet, quod infra ligaturam, materiae sequentis anni deputabit.
XIIII. De prouincialibus uineis putandis.
Vites, quas prouinciali more uelut arbusculas stare dixi, si instituere uelis, ramos a quattuor partibus his relinques et in eis brachiis sarmenta pro uitis possibilitate seruabis. Vites autem, quae cannis in orbem coguntur, sic putentur, quemadmodum eae, quae nituntur ridicis aut palis. Illae uero, quae sine adminiculis iacent, quod pro sola indigentia faciendum est uel necessitate prouinciae, primo anno duas gemmas, deinde plures habebunt. Sed huius generis uinea strictius est putanda.
XV. De nouellae putatione.
Nouellam uitem Columella dicit a primo anno ad unam materiam esse formandam nec recidendam totam, sicut Italiae consuetudo est, anno secundo expleto, quia uel intereant uites in totum recisae uel infecunda sarmenta producant, quae amputato capite uelut pampinaria de duro coguntur exire: [2] quare iuxta ipsam commissuram ueteris sarmenti unam uel duas gemmas relinquendas, quod est merito in uiticula fortiore seruandum, et sane excipiendam calamis nouellam uel exiguis palis, ut tertio anno robustiores possit accipere. [3] Nam quadrima nouella, ubi laetum solum est, tres materias merito nutrire cogetur. Statim post putationem sarmenta decisa uineis et rubi et inpedimentum fossoris omne tollatur.
XVI. De propaginibus.
Hoc etiam mense propagandae sunt uites. Sed uetus et exesa uinea, cuius duramenta longe processerunt, ut Columella dicit, mergis melius reparabitur, quam si infossione totius corporis obruatur: quod agricolis certum est displicere. Mergum dicimus, quotiens uelut arcus supra terram relinquitur alia parte uitis infossa. [2] Nam, ut ait Columella, cum totae stratae sunt, plurimis radicibus totius corporis fatigantur. Mergi uero post biennium reciduntur in ea parte, quae supra est, et in loco iustas uites relinquunt. Sed, ut agricolae adserunt, post biennium si recidas, plerumque infirmas habent radices et simul repente perierunt.
XVII. De insitionibus.
Hoc mense calidis et apricis locis optime celebratur insitio, quae fit tribus generibus. Sed ex his duo nunc fieri possunt, tertium reseruatur aestati. Sunt autem genera inserendi haec, aut sub cortice aut in trunco aut inplastro. Inseremus ergo sic. Arborem uel ramum in loco, qui nitidus et sine cicatrice est, serra recidemus non laeso curtice. Post serraturam plagam ferramentis acutis incidamus. [2] Inde quasi cuneum tenuem ferreum uel osseum, maxime leoninum, inter corticem et lignum tribus prope digitis consideranter deponimus, ne corticis fascia dissipetur, et in eum modum subducto cuneo statim surculum mergimus una parte decisum salua medulla et cortice partis alterius, qui supra arborem sex uel octo digitis emineat. [3] Duos uel tres uel plures surculos pro trunci qualitate constituemus. Quaternis digitis uel amplius inter eos spatium relinquemus. Tunc iunco aut ulmo aut uimine stringemus et super lutum musco tectum ponemus ac ligabimus, ut quattuor digitis supra lutum possit surculus eminere. Plerosque delectat strictum primo sectae arboris truncum uinculis artioribus in medio findere et ibi surculos ex utraque parte rasos in modum cunei, ut integra sit medulla, demergere praemisso ante cuneolo, quo subducto depositus surculus redeunte in plagam materia possit astringi. [4] Sed hoc utrumque genus uernum est et fit crescente luna, ubi incipit arborum gemma turgescere. Surculi autem, qui inserendi sunt, sint nouelli, fertiles, nodosi, de nouo nati, ab orientali arboris parte decisi, crassitudine digiti minoris, bifurci uel trifurci, gemmis pluribus uberati. [5] Si arborem minorem desiderabis inserere, in qua sine dubio meliora incrementa proueniunt, circa terram secato: et quod melius est, surculos inter lignum corticemque depone, tunc stringe. Quidam rasum ex utraque parte surculum conuenientem soliditati arboris inferendae sic in medio deponunt, ut cortex surculi undique cortici arboris reddatur aequalis. Sed in nouella arbore terra mota usque ad ipsum insitum colligatur: quae eam res a uento et calore defendet. [6] Mihi adseruit diligens agricola omne insitum sine dubio conprehendere, si depositis surculis uiscum non temperatum in ipsa plaga pariter mergamus quasi glutino quodam sucos materiae utriusque mixturum. De inplastratione suo mense dicemus. Quartum genus Columella sic rettulit. [7] Gallica terebra usque ad medullam arborem perforandam plaga interius leuiter inclinata. Ibi educto omni scobe uitem uel ramum ad modum foraminis inpressi delibratum, sucidum tamen et umentem stricte inprimi una aut duabus gemmis foris relictis. Tunc argilla et musco locum diligenter operiri. Ita et uites in ulmo inseri posse commissas. [8] Hispanus quidam mihi hoc genus nouae insitionis ostendit. Ex persico se adserebat expertum. Salicis ramum brachii crassitudine, solidum, longum cubitis duobus aut amplius terebrari iussit in medio et plantam persici in eadem loco, in quo consistit, spoliatam ramis omnibus solo capite relicto per ipsum saligni manubrii foramen induci: tunc eundem salicis ramum terrae capite utroque demerso in arcus similitudinem debere curuari, foramen luto, musco, uinculis stringi: anno deinde exempto, ubi infra medullam salicis caput plantulae sic cohaeserit, ut unitas sit ex duobus mixta corporibus, plantam subter incidi atque transferri et aggeri terram, quae arcum salicis cum persici cacumine possit operire: hinc persici poma sine ossibus nasci: sed hoc locis umidis conuenire uel riguis et salices aquationibus adiuuandas, ut et natura ligni uigeat, quae delectatur umore, et superfluentem copiam suci germinibus ministret alienis.
XVIII. De instituendis oliuetis.
Hoc mense locis temperatis instituemus oliueta, quae uel pastinis conserenda sunt, ut extremas circa decimanum tabulas cingant, uel suum locum tenebunt. Si ponuntur in pastino, radicatae plantae decisis capitibus et brachiis et in truncum redactae usque ad mensuram cubiti unius et palmi in fermento terrae fossae defigantur locum palo antea deprimente: hordei grana subteriaciantur et amputetur his, quicquid putridi inuentum fuerit aut arentis: et tunc capita earum luto uelentur et musco ulmeis uinculis uel tenacibus quibuscumque constricta. [2] Sed maximum beneficium est et proficit incremento, si rubrica partes notentur, quibus obuersae steterant, et contra eas simili ratione ponantur. Sint a se discretae pedibus quindecim uel uiginti. Omnis subinde circa eas herba uellatur: et quotiens se imber infuderit, breuissimis ac frequentissimis fossionibus sollicitentur. Et subinde ducta a trunco terra atque permixta in aliquanto altiores cumulos congeratur. [3] Quod si oliuetum suo loco facere uolueris, haec genera terrarum sequeris, terram, cui mixta sit glarea , aut cretam sabulonis coniunctione resolutam aut pinguem sabulonem aut terram naturae densioris et umidae. [4] Creta figuli omnino repudianda est et uliginosa et in qua semper umor adsistit et sabulo macer et nuda glarea: quamuis enim conprehendat, non conualescit. Potest seri, et ubi arbutus aut ilex steterat. Nam cerrus et excisa radices noxias relinquit, quarum uirus oleam necat. Locis aestuosis septemtrionali colle, frigidis meridiano gaudet, mediis cliuis delectatur. Neque imum locum neque arduum patitur, magis modicos cliuos, sicut est regio sabina uel baetica. Bacarum genus numerosum est et plurium uocabulorum, sicut pausia, orchis, radius, sergia, licinia, cominia et ceterae, quas nominare non adtinet. Pausia tamen oleum quod reddit, dum uiride est, optimum, sed cito uetustate corrumpitur. Optimum licinia dat, plurimum sergia. Sed de his hoc generaliter praecepisse sufficiet, maiores bacas cibo, minores oleo profuturas. [5] Si frumentarius ager est, quem conserimus oliueto, quadragenis inter se pedibus distent, si macer, uicenis quinis. melitis faciemus, si ordines in fauonium dirigamus. Cum deponentur, in scrobes siccas constituantur quaternis pedibus fossas. Glarea etiam, ubi lapides defuerint, misceatur et stercus. Si clausus locus est, modice supra terram, quae ponuntur, emineant. Si pecora formidantur, altiores trunci esse debebunt. In siccis uero prouinciis, cum pluuiae desunt, et rigare conueniet. [6] Si prouincia indiget oliuetis et non est, unde planta sumatur, seminarium faciendum est, id est, tabula effossa, sicut superius dixi, ut ibi, sicut Columella dicit, rami serra incisi in modum sesquipedalem deponantur. Inde post quinquennium poterit ualida planta transferri et locis frigidis hoc mense plantari. Scio plerosque, quod facilius atque utilius est, radices olearum, quae in siluis plerumque sunt, aut in locis desertis in cubitalem mensuram recisas aut in seminario, si placuerit, aut in oliueto solere disponere et admixtione stercoris adiuuare. Qua re proueniet, ut ex unius arboris radicibus numerosa planta nascatur.
XVIIII. De pomiferis et spatiis earum generale praeceptum.
Etiam pomiferas arbores possumus in pastinis a septemtrionali regione disponere, de quibus singillatim dicemus, quae specialiter sunt tenenda. Nam pomis eadem conuenit terra, quae uitibus. Scrobes autem maiores facies, ut materiae prosis et fructui. Si pomarium facies, inter ordines tricenos pedes relinques. [2] Plantas statues radicatas, quod est melius. Seruabis, ne cacumina aut manu fracta aut erosa non crescant. Vnumquemque ordinem suo generi deputabis, ne infirmae a ualentioribus obprimantur. Plantas similiter notabimus, ut ipsis, quibus steterant, cardinibus obponamus. [3] De cliuo sicco et exili in planum, pinguem, umidum transferemus. Si truncos ponere uolueris, supra terram prope tribus pedibus erigantur. Vbi duas in una scrobe plantas deponis, cauendum est, ne se contingant. Nam uermibus interibunt. Sed, ut Columella dicit, feraciores sunt, quae seminibus, hoc est, nucibus suis, quam quae plantis ponuntur aut ramis. Vbi regio siccior est, aquationibus adiuuentur.
XX. De fodiendis, palandis et ligandis uitibus uel laetandis arboribus.
Nunc locis maritimis et calidis fodiendae sunt uites uel, si haec prouinciae consuetudo est, exarandae et in eisdem locis palandae aut ligandae sunt uineae, priusquam gemma procedat, cuius concussione uel adtritu incurritur grande dispendium. [2] Nunc oleae ceteraeque arbores laetamen accipiunt decrescente luna. Sufficiet autem maiori arbori uehes una, minori media ita, ut subducta a radicibus terra et fimo permixta reuocetur. Tempore hoc, si quae sunt in seminariis plantae, circumfodiendae sunt et amputandi eis rami superflui uel radiculae, quas circa in superiori parte miserunt.
XXI. De rosis, liliis, croco, uiolis conserendis.
Hoc mense rosaria conseremus, quae sulco breuissimo aut scrobibus ponenda sunt uel uirgultis uel etiam semine. Semina autem rosarum non putemus medios flosculos esse aurei coloris, quos rosae ferunt, sed bacas nutriunt, quas in breuissimi piri similitudinem plenas seminibus suis post uindemiam reddunt maturas, quarum tamen maturitas ex colore fusco et mollitie poterit aestimari. [2] Si qua etiam sunt antiqua rosaria, hoc tempore circumfodiuntur sarculis uel dolabris et ariditas uniuersa reciditur, nunc et quae rara sunt, possunt ducta uirgarum propagine reparari. Si rosam temperius habere uolueris, duobus palmis ab ea gyrum fodies et aqua calida bis rigabis in die. [3] Nunc et liliorum bulbos ponemus uel lilia ante habita sariemus summa diligentia, ne oculos circa radicem nascentes et minores bulbulos sauciemus, qui a matre subtracti atque in alios digesti ordines noua lilieta formabunt. Item uiolarum plantae et croci bulbi serendi sunt uel subtiliter, si fuerant ante, fodiendi.
XXII. De lini semine serendo.
Hoc mense aliqui lini semen laeto solo in iugerum decem modios spargunt et lina consequuntur exilia.
XXIII. De cannetis et asparagis et plantis salicum uel genestae.
Tempore hoc canneta ponenda sunt factis breuissimis scrobibus et oculis cannarum per singulas scrobes obrutis, qui semipedis spatio inter se distare debebunt. Si calidae et siccae prouiuciae studemus, ualles umidas uel inriguas opus est deputare cannetis: si frigida regio est, locis mediis instituantur, sed suco uillarum subditis. Inter haec asparagorum etiam semina spargere possumus, ut mixta nascantur, quia et asparagi coluntur et incenduntur hoc more, quo cannae. [2] Sed si sunt antiqua canneta, hoc tempore sarientur recisis, quae in radice purganda sunt, id est, putribus male porrectis et si qua gignendi oculos non habebunt. Nunc salicis plantas et omnium generum, quae arbusto adplicandae sunt, uel genestae, ubi deerit, obruemus. Ex bacis etiam myrti et lauri seminaria faciemus uel, si fuerant, excolemus.
XXIIII. De hortis.
Circa idus februarias sepes hortorum ex congesto in funibus spinarum semine faciendae, sicut dictum est, cum de munimine loqueremur hortorum.Item Graeci dicunt de grossa rubi uirga fieri debere particulas et palmaribus scrobibus obrui et cotidie, donee frondeat, fossione et rigatione nutriri. [2] Hoc mense lactuca seritur, ut possit aprili mense transferri. Item carduus seritur et nasturtium et coriandrum et papauer, sicut mense nouembri, et allium uel ulpicum. Nunc satureia seritur pingui agro, non stercorato, sed aprico uel melius mari proximo: et cum cepullis mixta seminatur. [3] Hoc etiam mense cepullas seris: sed constat et uere et autumno esse seminandas. Si semen eius seueris, in caput crescit et minus reddit in semine: si capitulum ponas, ipsum macescit et multum semen educit. Terram cepae desiderant pinguem, uehementer subactam, inriguam, stercoratam. Ibi areas faciemus omnibus herbis et radice purgatas. Seremus placido et sereno die, maxime austro uel euro flantibus. [4] Si minuente luna serantur, tenues et acriores proueniunt, si crescente, robustae et saporis umecti. Rarius sunt ponendae, runcandae ac sarculandae saepius. Si capita uoluerimus his esse maiora, folia omnia debemus auferre: sic sucus ad inferiora cogetur. De quibus uero semina colligenda sunt, iuuentur adminiculis, ubi caulem coeperint excitare. Cum niger color seminis fuerit, praeferunt maturitatis indicia. Vellendi sunt thalli adhuc semisicci cum semine et sic in sole siccandi. [5] Hoc mense anethum seres locis frigidis. Omnem caeli statum patitur, sed tepidiore laetatur. Rigetur, si se imber abstineat. Seratur rarius. Aliqui semen eius non obruunt opinantes, quod a nulla aue tangatur. Nunc et senapi serere possumus. Hoc etiam mense caules seremus, qui et toto anno seri possunt. Solum pingue et satis subactum diligunt: argillam et glaream timent: sabulone et harenis non delectantur, nisi perennis unda succurrat. [6] Omnem statum caeli caulis patitur, frigidum magis. Contra austrum positi citius ferunt, contra septemtrionem serius. Sed hic et sapore caulis uincit et robore. Cliuis delectatur et ideo ponendae sunt plantae per puluinos arearum. Gaudet stercore et sarculatione. Rarius positus conualescit. Celerius coquetur uirore seruato, si, dum est trium tiel quattuor foliorum, nitrum tritum cribello desuper spargas, ut speciem pruinae canentis imitetur. [7] Columella dicit plantarum radices alga marina inuoluendas seruandae uiriditatis causa fimo simul adhaerente. Ponendae sunt plantae maioris incrementi, quia, licet serius conprehendant, fortiores fient. Si hiems est, tepido iam die, si aestas, cum sol in uesperam declinatur, planta pangenda est. Vastior fiet, si terra operiatur adsidue. Semen brassicae uetustum mutatur in rapa. [8] Hoc mense post idus sfongeas asparagorum uel nouas formare incipiemus ex semine uel antiquas ponemus. Mihi etiam illud utile uidetur ac diligens, ut asparagi agrestis radices plurimas in unum locum congeramus cultum uel certe saxosum, quae statim fructum dent ex loco, qui aliud nil alebat, et has annis omnibus incendamus in scopis, ut fructus frequentior surgat et fortior. Hoc autem genus est sapore iucundius. [9] Nunc etiam malua seri potest. Mentam quoque sere plantis uel radicibus loco umido uel circa aquas. Apricum solum nec pingue nec stercoratum desiderat. Hoc mense feniculum seres loco aprico et modice saxoso. Seritur primo uere pastinaca et semine ponetur et plantis loco pingui, soluto, altius pastinato: raram statues, ut robur accipiat. Cunela etiam nunc seritur et colitur eo more, quo allium uel cepulla. Nunc caerefolium locis frigidis post idus seratur: desiderat agrum laetum, umidum, stercoratum. [10] Hoc mense betam seremus, quamuis possit et tota aestate seminari. Amat agrum putrem, umidum locum. Transferenda est quattuor aut quinque foliorum radicibus fimo recenti oblitis. Amat frequenter effodi et multo stercore saturari. [11] Hoc mense porrus serendus: quem si sectilem uelis, post duos menses, quam satus est, poteris desecare manentem in areis suis, quamuis adserat Columella etiam sectiuum diutius duraturum melioremque, si transferatur. Et quotiens secabitur, aqua iuuetur et stercore. Si capitatum facere uelis, quod uere seueris, octobri mense transferre debebis. Serendus est loco laeto et maxime campestri, area plana, pastinata alte et diu subacta et stercorata. Si sectiuum uelis, spissius, si capitatum, rarius seris. Sarculo frequentandus est et herbis liberandus. [12] Cum digiti crassitudinem habuerit, a media parte praecisis foliis et truncatis radicibus transferatur: oblitus fimo liquido quaternis uel quinis digitis separetur. Cum radices agit, modice conprehendendus et adleuandus est sarculo, ut suspensus a terra, quod spatii uacuum subter inuenerit, capitis uastitate cogatur inplere. Item plura semina in unum ligata si deposueris, grandis porrus nascetur ex omnibus. Item si capiti eius rapae semen inmittas sine ferro et pangas, multum fertur increscere: melius, si frequenter hoc facias. [13] Hoc mense inula seritur, quo canneta ponuntur. Seritur oculis sicut calami, quos abscidere et terra leuiter debemus obruere terra fossa et subacta excitatis ad lineam puluinis, quibus eius oculos oportet infodere. Trium pedum inter se spatia separantur. [14] Hoc mense colocasei bulbos ponemus. Affiant umidum locum, pinguem, maxime inriguum. Circa fontes laetantur et riuos nec de soli qualitate curant, si perpetuo foueantur umore. Frondere prope semper possunt, si tamquam citreta tegumentis defendantur a frigore. Hoc mense cyminum et anesum seritur loco bene subacto et cui laetamen admisceas. Quod satum est, herbis purgetur adsidue.
XXV. De pomis.
PIRVS. Plantas pirorum mense februario locis frigidis ponemus, calidis uero nouembri: sed mense nouembri pira locis tepidis conserenda sunt, ut solo iuuentur inriguo. Ita et florem plurimum proferent et magnitudinem pomi turgentis adquirent. Nasci tamen tali solo maxima diligunt, quali uineas diximus conuenire: sed laeto solo et ualidas arbores et fructus plurimos consequemur. [2] Lapidosi generis pira uitium mutare creduntur, si terris mollibus conserantur. Sed pirum plantis serere prope tardus euentus est: tamen quibus hoc placet, ut semina generosa nihil sibi de agresti asperitate permisceant, plantas bimas aut trimas eo more, quo oleae ponuntur, radicatas magnis scrobibus ponant, supra terram tribus altas uel quattuor pedibus, quarum decisa cacumina argilla mixta muscus debet operire. Nam si quis pirorum semen aspargat, nasci quidem necesse est originem suam refouente natura, cuius aeternitati nulla tarditas potest creare fastidium. Sed homini hoc spectare longinquum est, cum et sero ueniant et de generis habilitate decedant. [3] Melius ergo hoc mense nouembri fiet, ut pirorum plantas radicatas seramus agrestium subactis bene scrobibus, ut, cum prehenderint, inserantur. Hoc autem interest, quod, quae plantis suis seruntur, dulcedinem ac teneritudinem seruant, diu tamen seruata non durant: insita uero moram temporis sustinebunt. Spatia inter piros triginta pedum mensura discernat. Genus hoc arboris, ut proficiat, frequenti umore et adsiduis fossionibus est colendum usque adeo, ut tempore, quo florere consueuit, nihil perditura credatur de flore prolato, si eam tunc fossor adiuuerit. [4] Multum proficis, si interiecto anno, quale libet, laetamen adiungas: sed bubulum creditur spissa et grauia poma generare. Aliqui cinerem miscent credentes hinc contrahi pomis argutos sapores. Generum uarietates exequi superuacuum puto, cum in ponendis uel excolendis sit nulla distantia. Si languida arbor est piri, uel oblaqueatae radicem terebras et ibi ligneum palum deprimis uel in trunco similiter terebrato ex teda cuneum figis uel, si hoc desit, ex quercu. [5] Vermes eius arboris et nati necantur et nasci prohibentur radicibus felle taurino frequenter infusis. Item feces uini ueteris recentes, si radicibus adfundantur per triduum, diutius arbores in floribus laborare non faciunt. [6] Si lapidosa pirus est, ab extremis radicibus terram priorem leuabis et secernes omnes lapillos: quibus diligenter remotis alteram terram cribro cretam in loco eius infundes. Sed hoc proderit, si rigare non cesses. [7] Mense februario et martio pirus inseritur more, quo dictum est, cum de insitione loqueremur, sub cortice et in trunco. Inseritur autem piro agresti, melo, ut nonnulli, amygdalo et spino, ut Vergilius, orno et fraxino et cydoneo, ut aliqui, et punico sed fisso ligno. [8] Surculus piri, qui inseritur ante solstitium, anniculus esse debet et priusquam figatur, foliis et omni tenera parte priuari: post solstitium uero eum figis, qui summum germen inclusit. Pirus omni genere inseritur. Condienda sunt pira die placido decrescente luna a uigesima secunda usque in octauam. Eadem poma sicca et manu lecta hora a secunda in quintam uel a septima in decimam a caducis diligenter electa integra et prope dura et aliquanto uiridia in picato uase clauduntur, quod operculo tegitur et deorsum os eius inclinatur atque obruitur in eo loco, circa quem perennis aqua decurrit. [9] Item quae dura sunt in carne et cute, prius in aceruo posita, ubi se mollire coeperunt, in uas fictile bene coctum picatumque ponuntur et operculo superueniente gypsantur. Vas breui scrobe demergitur in eo loco, qui cotidie sole tangatur. Plurimi pira obruta inter paleas aut frumenta seruarunt. Alii statim lecta cum tenacibus suis picatis urceis condiderunt et oribus uasculorum gypso uel pice clausis ipsa sub diuo obruta sabulone texerunt. Alii pira, quae se non contingerent, in melle seruarunt. Item pira diuisa et purgata granis in sole siccantur. [10] Aliqui aquam salsam, cum coeperit undare calefacta, despumant et ei post iam frigidae pira seruanda demergunt. Tunc exempta post tempus exiguum condunt urceo et eius lito ore conseruant uel nocte et die in frigida salsa manere patiuntur, post in aqua pura. Biduo macerant, deinde in sapa uel passo uel dulci uino mersa custodiunt.
[11] VINVM PIRI ET ACETVM. Vinum de piris fit, si contusa et sacco rarissimo condita ponderibus conprimantur aut prelo. Hieme durat, sed prima acescit aestate. Acetum sic fit de piris. Pira siluestria uel asperi generis matura in cumulo reseruantur per triduum. Deinde mittuntur in uasculo, cui fontana aut pluuialis aqua miscetur, et opertum uas per triginta dies relinquitur ac subinde, quantum sublatum fuerit aceti ad usum, tantum redditur aquae ad reparationem.
[12] LIQVAMEN EX PIRIS. Liquamen de piris castimoniale sic fiet. Pira maturissima cum sale calcantur integra. Vbi carnes eorum fuerint resolutae, uel in cupellis uel in uasculis fictilibus picatis condiuntur. Post mensem tertium suspensae hae carnes liquorem dimittunt saporis iucundi sed coloris albiduli. Contra hoc illud proderit, ut tempore, quo saliuntur, pro aliqua parte uina nigella permisceas.
[13] DE MELO. Mense februario et martio mela seramus, si calida et sicca regio est, octobri et nouembri. Eorum plura sunt genera, quae numerare superfluum est. Amant pingue ac laetum solum et cui umorem non tam rigatio quam natura subpetit. Et si in harena uel argil1a sit, rigationibus adiuuetur. Montanis locis debent ad meridiem uersa constitui. Et frigido solo proueniunt, si caeli tepor adiuuerit, nec in asperis et umectis sedem recusant. Macrum et aridum solum poma uermiculosa efficit et caduca. Seruntur omni genere sicut piri: [14] neque exarari neque effodi desiderant. Idcirco eis magis prata conueniunt. Stercus tantum non exigunt quidem, sed libenter adsumunt, uel si cineris pulueres misceantur. Amant modestas rigationes. Putatio illis apta est, sed maxime, ut arida aut male nata tollantur. [15] Citius senescit haec arbor et in senectute degenerat. Si caduca sunt poma, fissae radici lapis iniectus poma retinebit. Lacertae uiridis felle si tangantur cacumina, non putrescit. Vermes eius suillo stercore mixto humanae urinae aut felle bubulo extinguuntur: qui si plures circa arborem sunt, aereo scalpro semel rasi non ultra nascentur. Quae rasa sunt, bubulum stercus obducat. [16] Si spissa poma ramos onerabunt, interlegenda sunt quaeque uitiosa, ut alimentum ceteris sucus aequiperet et generosis abundantiam ministret, quam numerosa uilitate perdebat. [17] Melus omni genere inseri potest, quo pirus. Mense februario, martio et aliis, quibus pirus, inseritur in melo, in piro, in spino, pruno, sorbo, persico, platano, populo, salice. Diligenter legenda sunt mela, quae uolumus custodire. Ea in locis obscuris, ubi uentus non sit, stramentis prius in crate subiectis in cumulos secreta disponimus: qui cumuli frequenti diuisione separentur. Aliqui diuersa dixerunt, uel singula in uasculis fictilibus picatis atque oblitis claudi uel argilla inuolui uel solos pediculos creta adlini uel in tabulis substrata palea disponi et stramentis de superiori parte cooperiri. [18] Mela rotunda, quae orbiculata dicuntur, sine cura toto anno seruare se possunt. Alii in puteo uel cisterna mergunt uasa fictilia, quibus diligenter picatis et clausis mela committunt. Alii ex arbore mela inlaesa sumpserunt et pediculis eorum pice feruenti mersis supra tabulatum per ordinem disposuerunt nucum foliis subter expositis. Plerique scobem populi uel abietis inter mela diffundunt. [19] Constat mela sic ponenda, ut pediculorum partes deorsum facias neque, antequam usui necessaria uideantur esse, contingas. Vinum et acetum fit ex melis, sicut ex piris ante praecepi. [20] Cydoneis serendis plerique tempora diuersa dixerunt: tamen mihi usu conpertum est in Italia circa Vrbem mense februario uel inchoante martio plantas cydoneorum radicatas in pastinato solo tenuisse adeo feliciter, ut saepe sequentis anni fruge gauderent, si posita maioris status fuissent. Locis siccis et calidis extremo octobri uel nouembri inchoante ponantur. Amant cydonea locum frigidum, umectum. Si in tepido statuantur, opus est illis rigatione succurri. [21] Ferunt tamen statum mediocris situs inter naturam frigoris et caloris et in planis et in decliuibus proueniunt, magis tamen inclinata et deuexa desiderant. Serunt aliqui cacuminibus et talea, sed tardus est in utroque prouentus. Ita ponendae sunt largae arbores cydonei, ne alteram quatiente uento stillicidium tangat alterius. [22] Dum minor est uel ponitur, iuuetur stercore, maior uero cinere uel cretae puluere semel toto anno radicibus misso. Poma in his et cito matura et maioris incrementi adsiduus umor efficiet. Riganda est, quotiens caelestis negatur infusio, et circumfodienda locis calidis octobri mense et nouembri, frigidis februario uel martio. Nisi circumfodiatur adsidue, aut sterilis efficitur aut eius poma degenerant. Putanda est, sicut probaui, et a uitiosis omnibus liberanda. [23] Si arbor aegra est, amurca aquae aequaliter mixta radicibus debet adfundi aut calx uiuus temperatus cum creta uel resina locularis pici liquidae mixta trunco arboris adlini uel ablaqueatae arbori circa radices inparis numeri poma cydonea pro magnitudine eius ponenda et obruenda firmantur: quod annis singulis factum custodiet a uitiis, sed arboris longae derogabit aetati. [24] Mense februario cydonea inseruntur melius in trunco quam in cortice. Recipiunt in se surculos prope omnis generis punici, sorbi, omnium melorum, quae meliora producunt. Inserantur autem nouellae arbores, quibus sucus in cortice est: si maior est, circa radicem melius inseretur, ubi cortex et lignum beneficio soli adhaerentis umescit. [25] Legenda sunt matura cydonea, quae hoc more seruantur, uel inter binas tegulas posita, si luto ex omni parte claudantur uel si defruto incoquantur aut passo. Alii, quae maiora sunt, fici foliis inuoluta custodiunt. Alii tantum locis siccis reponunt, a quibus uentus excluditur. [26] Alii canna uel ebore in quattuor partes diuisa sublatis omnibus, quae in medio sunt, in uase fictili melle obruunt. Alii, in melle sic integra demittunt, in quo genere condiendi satis matura deliguntur. Alii milio obruunt uel paleis separata demergunt. Alii plenis uino optima uasculis mittunt uel uini et defruti ad seruanda cydonea aequum corpus efficiunt. Alii doliis musti mergunt atque ita claudunt, quod odoratum reddit et uinum. Alii in patina noua sicco gypso obruunt separata cydonea.
[27] SILIQVA. Siliqua februario mense seritur et nouembri et semine et plantis. Amat loca maritima, calida, sicca, campestria: tamen, ut ego expertus sum, in locis calidis fecundior fiet, si adiuuetur umore. Potest et taleis poni. Scrobem desiderat largiorem. Inseri eam posse mense februario credunt aliqui in pruno uel amygdala. Siliquae seruantur diutissime, si expandantur in cratibus.
[28] MORVS. Amica est morus et uitis. Mora nascuntur ex semine, sed et poma et uirgulta degenerant. Serenda est taleis uel cacuminibus, melius autem tale is sesquipedalibus ex utraque parte leuigatis ac fimo oblitis. Cum locum palo ante fecerimus, inmergemus ac tegemus cinere terris admixto. Non amplius quam quattuor digitis operimus. Seremus a medio februario et toto martio, locis uero calidioribus octobri postremo uel nouembris initio, sed uerno maxime die nono calendarum aprilium. [29] Amant loca calida, sabulosa et plerumque maritima. In tufo uel argilla nix conprehendunt. Vmor adsiduus moris prodesse non creditur. Fossionibus laetatur et stercore. Putria in his et arida post triennium sunt putanda. Plantam, si robustam, transferes mense octobri et nouembri, si teneram, februario et martio. Scrobes desiderat altiores, interualla maiora, ne umbris prematur alterius. [30] Feracem laetioremque mori arborem fieri aliqui tradiderunt, si perforato hincinde trunco singulos cuneos inseramus terebinthi, hincinde lentisci. Circa octobres calendas morus ablaqueanda est et radicibus eius uini ueteris recentissimae feces infundendae. Inseritur in fico et in se tantum sub cortice. Vlmo insita conprehendit, sed parturit magnae infelicitatis augmenta.
[31] AVELLANA. Auellanae ponendae sunt nucibus suis. Non amplius supra terram ducenda est quam crassitudine digitum duorum. Plantis tamen et subole expertus sum melius prouenire. Mense februario seu planta seu semen exponitur. Gaudent loco macro, umido, frigido, etiam sabuloso. Mense iulio circa nonas auellana matura est.
[32] MYXA. Nunc seruntur myxa ex nucleis in aliquo uase positis, donee plantae induant firmitatem, caelo tepido, terra soluta, umore moderato. Inseruntur mense martio sorbis uel spinis.
DE POMIS ALIIS ALIORVM MENSIVM. Etiam nunc tuberes seruntur et inseruntur et ossa duracinorum uel plantae eiusdem generis ponuntur et transferuntur et inseri possunt. Et mespilus inseritur et ossa ponuntur prunorum. [33] Ficus etiam locis temperatis nunc poni poteat et sorbus hoc etiam mense seri et amygdali semina in areis obrui et locis temperatis nunc inseri mense inchoante, frigidis uero exeunte, conditis tamen surculis, antequam germinent. Et pistaciae planta uel nunc statui aut inseri potest et castanearum semen aspargi. Nuces quoque iuglandes etiam nunc seminariis recondi et ipsum genus inseri et frigidis et umectis locis nunc poterunt pineta seminari.
XXVI. De educatione porcorum.
Nunc uerres maxime feminas inire debebunt. Legendi sunt uasti et ampli corporis sed rotundi potius quam longi, uentre et clunibus magnis, rostra breui, ceruice glandulis spissa, libidinosi, anniculi, qui usque ad quadrimos inire feminas possunt. Scrofas uero longi lateris debemus eligere et quibus ad sustinendum feturae onus magnus se uenter effundat, cetera uerribus similes, [2] sed in regionibus frigidis densi et nigri pili, in tepidis, qualescumque prouenerint. Femina ad creandum usque in annos septem partus onera gestare sufficiet: ad concipiendum annicula debet incipere. Quarto exempto mense pariunt, ubi quintus incipit. Incipiunt autem, sicut dixi, mense februario, ut solidioribus herbis nati et stipula succedente pascantur. Vbi facultas est transigendi, uenditis, qui subinde nati sunt, celerior matribus fetura reparatur. [3] Genus hoc omnibus locis haberi potest, melius tamen agris palustribus quam siccis, praecipue ubi arborum fructuosarum silua subpetit, quae subinde maturis fructibus alterna per annum mutatione succurrat. Maxime locis graminosis et cannarum uel iunci radice nutriuntur. Sed deficientibus alimentis per hiemem nonnumquam praebenda sunt pabula glandis, castaneae uel frugum uilia excrementa ceterarum: uerno magis, cum lactent nouella uirentia, quae porcis solent nocere. [4] Neque gregatim claudendae sunt porcae more aliarum pecudum, sed haras sub porticibus faciemus, quibus mater unaquaeque claudatur et alumnum gregem tutior ipsa defendat a frigore: quae harae a superiori parte detectae sint, ut libere numerum pastor exploret et oppressis a matre fetibus saepe subueniat subtrahendo. Curabit autem, ut fetus proprios cum unaquaque procludat. Plus uero quam octo, sicut Columella dicit, nutrire non debet. [5] Mihi uero utilius probatur experto porcam, cui pabula subpetunt, ut plurimum sex nutrire debere, quia, licet plures possit educare, tamen frequentiore numero sucta deficiet. In porcis etiam illud est commodum, quod inmissi uineis necdum turgentibus uel exacta uindemia gramine persecuto diligentiam fossoris imitantur.
XXVII. De uino myrtite aliter.
In huius mensis initio aliter myrtite sic facies. Mittes uini ueteris decem sextarios in lagena et bacarum myrtae libras quinque miscebis. Cum uiginti et duorum dierum spatium confusa transegerint, per quos uas cotidie conuenit agitari, tunc palmea sporta colabis et praedictis decem sextariis mellis optimi fortiter triti pondo quinque miscebis.
XXVIII. De uite theriaca.
Theriacam uitem sic faciemus, cuius iste profectus est, ut uinum eius uel acetum uel uua uel sarmentorum cinis proficiat contra morsus omnium bestiarum. Fit autem sic. Sarmentum, quod pangendum est, trium digitorum spatia in ima parte findatur et sublata medulla ad eius uicem theriacae medicamen addatur. Tunc terrae mandetur uinculo diligenter astrictum. [2] Aliqui eadem sarmenta iam medicamine satiata intra squillae bulbum recondunt et terris hac ratione conmittunt. Aliqui antidoti eius adfusione radices uitis infundunt. Sane sarmentum, si de hac uite sumatur ad transferendum, potentiam materni medicaminis non tenebit. Oportebit autem theriacae infusione adsidua uim suci senescentis iterare.
XXVIIII. De uua sine seminibus.
Est pulchra species uuae, quae granis interioribus caret. Hinc efficitur, ut summa iucunditate sine inpedimento sorberi possit uelut unum omnium corpus uuarum. Fit autem Graecis auctoribus hac ratione per artem succedente natura. Sarmentum, quod obruendum est, quantum latebit in terra, tantum findere debebimus et medulla omni sublata ac diligenter exculpta membra iterum diuisae partis adunare et uinculo constricta deponere. [2] Vinculum tamen papyro adserunt esse faciendum et sic in umida terra esse ponendum. Diligentius quidam sarmentum reuinctum, quantum excisum est, intra squillae bulbum demergunt, cuius beneficio adserunt sata omnia conprehendere posse facilius. [3] Alii tempore, quo uites putant, sarmentum frugiferum putatae uitis in ipsa uite, quam possunt de alto sublata medulla excauant non diuisum et calamo adfixo alligant, ne possit inuerti. Tunc opon cyrenaicon, quod Graeci sic appellant, in excauata parte suffundunt ex aqua prius ad sapae pinguedinem resolutum et hoc transactis octonis diebus semper renouant, donec uitis germina nouella procedant. Et in granatis malis fieri hoc posse firmatur a Graecis et in cerasis. Opus est experiri.
XXX. De uite nimis lacrimosa.
Vites quae lacrimarum nimietate tabescunt et deplorando uim roboris sui auertuntur a fructu, trunco earum lacerato Graeci sinum fieri iubent: si hoc minus proderit, radicum robur pingue rescindi, ut adferat medicinam uulnus inpressum. Tunc insulsa amurca ad medietatem decocta et refrigerata plagae excisio perlinatur et sub hac acetum acre fundatur.
XXXI. Myrtitis alia confectio apud Graecos.
Graeci item myrtite sic praecipiunt temperari. Myrti bacas maturas in umbra siccatas et postea tusas, uncias octo mittes in linteo et suspendes in uino et uas cooperies ac oblines: et cum plurimis diebus sic fuerit, auferes et uteris. Aliqui myrtae bacas sine pluuia collectas maturas ex locis siccioribus calcant uel exprimunt et uino miscent octo cotularum mensuram per amforam uini. Quod uinum medicinae quoque proderit, ubi stypticis est utendum. Stomachum solidare titubantem solet, reiectiones sanguinis inhibere, fluorem uentris astringere, limum dysintericae passionis medicabiliter asperare.
XXXII. Vt propomata sponte nascantur.
Conditum uel absinthiatum uel rosatum uel uiolacium procedere sponte fertur ex uitibus, ut natura suscipiat, quod procurare sueuit industria, si sarmenta in uas aliquod semiplenum supradictis potionibus mersa seruentur et uiuam terram simul resoluas ad lexiui modum, donec oculi sarmentorum nitantur exire: tunc eadem sarmenta gemmantia, in quo uolueris loco, uitium ceterarum more deponas.
XXXIII. Vt uitis botryones uarii nascantur.
Vt uitis botryones et albos adferre possit et nigros, Graeci sic fieri debere iusserunt. Si uicinae sint uites nigra et alba, cum putantur, sarmenta utriusque inter se diuisa sic iunge, ut medios utriusque generis oculos aequando reddere possis unitati: tunc papyro ligabis stricto et molli atque umida terra curabis adlinere et interiectis ternis diebus adaquare, donec germen nouae frondis erumpat. Hinc exempto tempore, si libuerit, genus efficies per plura sarmenta.
XXXIIII. De horis.
Hic mensis in horarum mensura cum nouembri mense concordat, quas hac numeri ratione colligimus.