Opus a catechismis

This is the stable version, checked on 6 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opus a catechismis
1903

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1905-06 p. 379

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X AD ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM

COMMENDANTIS "OPUS A CATECHISMIS"*

DILECTO FILIO NOSTRO

FRANCISCO S. R. E. PRESBYTERO
CARDINALI RICHARD
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI - LUTETIAM PARISIORUM


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Opus a catechismis sollerti et actuosa egregiarum feminarum pietate apud vos ante annos octodecim institutum in gratiam puerorum, qui nihil iam de doctrina religionis in scholis publicis audirent, rogasti tu quidem nuper, ut voluntatis Nostrae significatione aliqua ornaremus. Nos vero ea legentes quae perscribenda curasti de ortu, progressione, fructibus istius operis, magnam scito cepisse animo voluptatem, praesertim quum in hoc etiam facto videremus divinae praesentiam bonitatis, tempestiva suggerentis et consilia et auxilia bonis ad communem salutem. Ac mirum non est, si hanc tam opportunam de regno Christi ac de proximis bene merendi rationem Decessor Noster illustris probavit admodum, et pontificalis indulgentiae muneribus ditavit; quum eadem celeberrimo civitatis iudicio, ut accepimus, in genere operum humanae societati utilium primas tulerit. Hinc dicere vix attinet, eam Nobis, non secus ac Decessori Nostro, caram acceptamque esse: eo magis quod ipsius nunquam fortasse tanta fuit, quanta est hodie non modo opportunitas sed necessitas. Quando enim, ut usuvenire istic dolemus, eripitur aut coangustatur sacro ordini nativum ius docendi publice, omnino res postulat ut sacerdotum ministerio navitas opituletur laicorum, quo puerilis saltem aetas fidei morumque principia incorrupta imbibât. Quare pias feminas saluberrimo deditas operi, de quo loquimur, cum pro merito dilaudamus, tum hortamur vehementer, velint nova quotidie alacritate studioque propositum persequi: simul oramus enixe Deum, ut earum fortunet labores, augeat numerum. Auspicem caelestium donorum ac singularis benevolentiae Nostrae testem habeant Apostolicam Benedictionem, quam tibi primum, dilecte Fili Noster, atque etiam clero populoque tuo universo peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII Decembris MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 378-379.