Optime noscitis (Pio IX)

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Optime noscitis (Pio IX /1)
1854
editio: incognita
fons: incognitus


VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS
ET EPISCOPIS HIBERNIAE


VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Optime noscitis, Venerabiles Fratres, quanta Nos
laetitia et consolatione affecti fuerimus ubi primum
intelleximus, Vos pro eximia vestra religione Nostris
et hujus Sanctae Sedis desideriis, monitisque perli¬
benter obsequentes in Tburlesensi Synodo , quam
anno 1850 concelebrastis, inter alia decrevisse, cat¬
holicum Lyceum collatis consiliis, conjunctisque vi¬
ribus quamprimum istic a Vobis esse erigendum, ubi
istius illustris vestrae Nationis Nobis carissimae ado¬
lescentes absque ullo sanctissimae fidei nostrae di¬
scrimine quotidie magis ad pietatem, omnemque vir¬
tutem sedulo fingi, atque humanioribus literis, se-
verioribusque disciplinis scienter erudiri, et imbui
possent. Ac probe memineritis quomodo Nos Apo-
stolicis Nostris Literis Annulo Piscatoris obsignatis
ac die . 23 Martii Anno 1852 editis, cum ipsius Sy¬
nodi Acta, tum hujus Lycei constitutionem proba¬
vimus, ac deinde Encyclicis Nostris Literis die 25 ejus¬
dem mensis et anni ad Vos datis de ejusmodi sa¬
luberrimo ad religionis et scientiarum incrementum
suscepto consilio Vobis vehementer gratulati fuimus,
ac simul meritas istis fidelibus tribuimus laudes, qui
jam tunc non levia ad ipsum catholicum Lyceum in
Hibernia excitandum subsidia contulerant. Cum au-

 

tem vel maxime optaremus, ut catholicum hoc Ly-
eeum, seu Universitas in Hibernia cito constabilire¬
tur, tum commemoratis Nostris Apostolicis Literis
Venerabili Fratri Paullo tunc temporis Armacano
Archiepiscopo ad Nostrum, et hujus S. Sedis arbi¬
trium Delegati Apostolici munus prorogandum esse
consuimus, quo et memoratae Synodi Thurlesensis
decreta diligenter observanda, et catholici praesertim
Gymnasii constitutionem in ipsa Synodo sancitam,
et a Nobis confirmatam ad optatum exitum celeriter
perducendam omni studio et industria curaret. Quo¬
circa cum idem Venerabilis Frater ad Archiepiaco-
palem Dublinensem Ecclesiam regendam ac mode¬
randam a Nobis fuerit translatus, opportunum esse
duximus, ut eodem Delegati Apostolici munere per¬
fungi pergeret, quemadmodum per alias Nostras Apo-
stolicas Literas die 3 Maii eodem Anno 1852 sub
Annulo Piscatoris datas constituimus. Ac pro certo
habebamus, Vos, Venerabiles Fratres, nulla inter¬
posita mora tam salutari operi manum statim admo¬
ventes, vestra omnia consilia et studia omni alacri¬
tate fuisse adhibituros ad catholicum hoc in Hibernia
Gymnasium majori celeritate excitandum, ex quo
maximas in istos fideles populos utilitates divina
adspirante gratia redundaturas esse confidimus. Hinc
non levi certe molestia cognovimus, catholicam hanc
Universitatem a Nobis et bonis omnibus tantopere
exoptatam nondum fuisse constitutam, etiamsi ea
omnia praesto sint, quae ad ipsam constabiliendam
requiruntur. Itaque has ad Vos scribimus Literas,
quibus etiam atque etiam a Vobis exposcimus, V,e-
nerabiles Fratres, ut, omni cunctatione plane remota,


vestras omnes curas oogitationesque concordissimis
animis, et ingeminatis stadiis ad catholicam ipsam
Universitatem statuendam convertere properetis. Ut
autem tam pium tamque salutiferum opus celeriter
perficiatur, volumus atque mandamus, ut Vos omnes
intra tres menses, postquam hae Nostrae Literne ad
Vos pervenerint, conventum habeatis apud Venera¬
bilem Fratrem Paullum Arehiepiscopura Dublinen-
sem, quem hujus conventus Praesidem, ac Delegatum
Apostolicum constituimus, ut ibi m Domino congre¬
gati , et ad sacrorum canonum normam in anum
collecti, absque ulla tamen publica solemnitate de-
nuo collatis inter Vos consiliis, et consociatis ani¬
mis ea omnia in primis statuatis, quae ad catholi¬
cam hano Universitatem cito constituendam et ape¬
riendam possint pertinere. In hoc autem conventu
episcopalis vestrae sollicitudinis erit ea opportuna
suscipere consilia, ut haec Universitas catholici, quo
ornatur, nominis dignitati, ac sanctitati plane re¬
spondeat. Quocirca Vestrum erit intentissimo studio
prospicere, ut ibi divina nostra religio tamquam ani¬
ma totius literariae institutionis habeatur, et idcirco
sanctus Dei timor et cultus foveatur, promoveatur,
ut fidei nostrae depositum integrum inviohitumque
custodiatur, et omnes disciplinae arctissimo cum re¬
ligione foedere conjunctae prbgrediantur, ut omnia
studiorum genera coruscantibus catholicae doctrinae
radiis illuminentur, et sanorum verborum forma fir¬
miter retineatur, ut id catholicum credatur, et ex¬
cipiatur , quod ab hac feuprema Beatissimi Petri
Apostolorum Principis Cathedra tutissimo totius ca-



thotioae communionis portu (1), et omnium Eccle¬
siarum matre atque magistra (2) proficiscitur, et
quod contra est strenue eonatanterque ex animo reji¬
ciatur, ut omnes errores et profanae novitates pro¬
pulsentur, atque eliminentur, ut ipsius Universitatis
Professores in omnibus se ipsos praebeant exemplum
bonorum operum in doctrina» in integritate, in gra¬
vitate, nihilque antiquius babeaot, quam totis viribus
a d o l es centium animos ad pietatem, honestatem, om-
nemque virtutem sedulo fingere, illosque rebus opti¬
mis instituens, ac literis et disciplinis diligenter eru*-
dire juxta documenta catholicae Ecclesiae, quae co-
lamna «st, ac firmamentum veritatis. Cum autem
noverimus, a Vobis jam electum fuisse Dilectum
Filium Presbyterum Joannem Henricum Newman, ut
eamtfem Universitatem regat et moderetur, tum
ejusmodi vestram electionem approbantes volumus,
ut idem Presbyter egregiis animi ingeniique dotibus
ornatus, ac pietatis doctrinaeque laude, et catholicae
religionis studio praestans ejusdem Universitatis cu-r
ram et regimen suscipiat, eique veluti Rector praesit.

Jam vero qon dubitamus, Venerabiles Fratres ,
quia in hoc eodem conventu pro pastorali vestra
vigijantia, ac saoerdotali zelo alia etiam omnia una¬
nimi consensu statuenda curetis, quae in vestris
Dioecesibus quotidie magis Dei gloriam augere, Cleri
disciplinam, et sanctitatem promovere, ac populorum
pietatem et devotionem fovere valeant. Etenim probe
intelligitis, Decesse omnino esse, ut Sacri Ecclesiae


(1) flieronym. Epist. 16.

(3) Coacift. Sew. VII, de Baptiim. can. 3.


D
Pastores hisce praesertim asperrimis ac luctuosissimis
temporibus maximam et indefessam curam, indu¬
striam, diligentiam, laborem assidue adhibeant, quo
omnes gravissimi ac formidandi episcopalis muneris
partes sedulo possint obire. Quapropter ne omittatis
in hoc quoque conventu ea inire consilia, quibus
ministerium vestrum implentes possitis quotidie ma¬
gis in istis regionibus et sanctissimae fidei nostrae
integritatem salvam incolumemque tueri, et religionis
cultum promovere, et rectam Cleri institutionem, ac
sanctimoniam excitare, et fideles Vobis commissos
sanctissimis augustae religionis praeceptionibus im¬
buere, ac per gratiarum charismata confirmare, il-
losque 'ab venenatis pascuis arcere, atque ad salu¬
taria propellere, et miseros errantes in omni boni¬
tate, et doctrina ad unicum Christi ovile reducere,
et inimicorum hominum insidias, fraudes, errores
profligare, eorumque impetus frangere. Et quoniam
haud ignoratis quos laetos uberesque fructus caelesti
auxiliante gratia Christianis populis sacrae Missiones
ab idoneis potissimum operariis habitae afferre so¬
leant, idcirco ne praetermittatis ecclesiasticorum ho¬
minum Cleri cum Secularis, tum Regularis societa¬
tem rite constituere, quo facilius navos et industrios
operarios habere possitis, qui virtutum omnium or¬
natu fulgentes, ac recte tractantes verbum veritatis
valeant in vestris Dioecesibus salutare sacrarum Mis¬
sionum ministerium ea, qua par est, ratione utiliter
ac diligenter exercere. Nunc vero haud possumus,
quin Vobis, Venerabiles Fratres, iterum vehementis-
simo sane studio inculcemus, ut vestram omnem
operam, auctoritatemque impendatis, quo praedictae


Thurlesensis Synodi decreta a Nobis approbata et
confirmata religiosissime ab omnibus observentur, et
quae in iisdem decretis sancita sunt studiosissime
perficiantur. Et quo facilius consequi id possitis, Ve¬
nerabiles Fratres, ne omittatis ejusdem Thurlesensis
Concilii decreta solemniori modo promulgare, eo-
ramque observantiam vehementer commendare, et
praecipere in Synodis tum Provincialibus, tum Dioe-
eesanis, quas, uti scitis, ex sapientissimis praesertim
Concilii Tridentini praescriptis concelebrare debetis.
Atque ea potissimum occasione serio considerantes
propria cujosque Provinciae, ac Dioecesis rerum ac
temporum adjuncta, et indigentias, ne cessetis, Ve¬
nerabiles Fratres, vestrum omnem episcopalem zelum
provide sapienterque explicare, ut quod infirmum
est consolidetis, quod aegrotum sanetis, quod fra¬
ctum alligetis, quod abiectum reducatis, quod periit
quaeratis, ut ex virtute, quam administrat Deus, in
omnibus Ipse honorificetur per Jesum Christum Do¬
minum Nostrum (1). Vobis autem summopere cordi
sit juxta Apostolicas Constitutiones statutis tempo¬
ribus haec veneranda Apostolorum Petri et Pauli li¬
mina praesentes visitare, ac Nobis et huic Sanctae
Sedi diligenter exponere et referre vestrarum Dioe¬
cesium res, statum, negotia, ut opportuna quaeque
auxilia habere possitis ad muneris vestri partes ma¬
jori usque alacritate et studio obeundas.

Persuasissimum Nobis est, Vos, Venerabiles Fra¬
tres, pro egregia vestra religione, ac singulari erga
Nos et hanc Apostolicam Sedem pietate, amore, et


(I) I. Petri cap. 4, v. 11.


3

observantia quam cumulatissime esse satisfacturos
bisee Nostri» desideriis* monitis, pestulationibas et
mandatis, quae date apertsque ostendunt quantopere
de spirituali istius vestrae Nationis salute ae pro-'
paritate solliciti sanum biterim vero divitem innri-
sericordift Deum humiliter eaixsque eramus et obse¬
cramus, ut in abundantia dkinae suae pafeiae Vebis
propitie» compar adesse veHfc, vestrisque paetoralibos
aeris et. laboribus benedicat,, qua fideles Vobis con-
erediti magis, in dies ambulent digne Dee per omnia
placentes et in omni opere bono finectifieaptae. Atqae
bonto» auspicem, et praecipuae paternae Nostrae in
Vos caritatis tostam Apcstelicam Benedictionem ex.
intime condo depromptam Vob» ipsis, Venerabiles
Fsatros, cuncti sque istarum Ecclesiarum Clericis,
Lwciaque. fidelibus pwuwmter impertimur.


Datant. Renum apud Sanctum Petrum die 20 Mar¬
tii. Aum»' 1854- Pontificatus Nostri Anno Octavo.