Opportunum valde

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opportunum valde
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 201

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X COMMENDAT OPUS "L'OEUVRE DES APÔTRES"
EDITUM AB EPISCOPO RUPELLENSI*
VENERABILI FRATRI
AEMILIO PAULO EPISCOPO RUPELLENSI ET SANTONENSI - RUPELLAM


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Opportunum valde arbitramur, quod proxime edidisti, tuum Opus, L'Œuvre des Apôtres, tribus voluminibus comprehensum; quae volumina grato Nos abs te muneri accepimus. Neque enim dissimulare licet, quod apparet: Fidei morumque christianorum fastidium atque adeo invidiam misere hodie increbrescere, ut iam nimis multi dedecus vetustatis ethnicae privatim et publice revocare contendant. Quid vero ad id tantum cohibendum malum magis valeat, quam senescenti labentique saeculo speciem exorientis Ecclesiae offerre, propositisque documentis atque exemplis patrum, animos hominum ad christianam tuendam et sapientiam et vitam incendere? Huc autem plane tuus iste labor pertinet: quo quidem origines nominis christiani sic exequeris, ut non modo te doctum sollertemque virum, sed etiam prisca illa pietate penitus imbutum praebeas. At illud praecipue tibi dandum est laudi, quod eam viam explicandi sacras Litteras studiose teneas, quam in obsequium veritatis, atque in decus doctrinae catholicae omnino teneri, Ecclesia duce, oportet. Ut enim damnanda est eorum temeritas, qui, plus tribuentes novitati quam magisterio Ecclesiae, critices adhibere genus non dubitent immodice liberum; ita eorum ratio non probanda, qui nulla in re ausint ab usitata exegesi Scripturae recedere, etiam quum, salva fide, id bona studiorum incrementa postulent. Hos inter medius tu recta incedis; tuoque exemplo ostendis, nihil timendum esse divinis Libris a vera progressione artis criticae, quin commodum ex hac subinde lumen peti posse: ita nempe si prudens sincerumque iudicium huc accesserit, quale tibi suppetere videmus. Quare nec mirum est, si iam primum operis tui volumen, ubi prodiit, illico magnam tibi apud peritos gratiam conciliavit; neque dubitandum, quin iidem similiter sint integrum nunc Opus probaturi. Nos certe tibi gratulamur, Venerabilis Frater, atque, ut ex operoso labore tuo utilitates, quae iure inde expectandae sunt, quamplurimi hauriant, vehementer optamus. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, tibi et clero populoque tuo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XI Ianuarii a. MDCCCCVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 201-202.