Migne Patrologia Latina Tomus 8
SylI.OpQuEx 8 Sylvester I Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
FRAGMENTUM INCOGNITI OPERIS ADVERSUS JUDAEOS.( Coll. Maii, t. VIII, part. II, p. 26.)
ΣΙΛΒΕΣΤΡΟΥ.
Εἰ δέ τισιν ἀδύνατον δοκεῖ ἐν ἑνὶ δύο εἶναί τινα, καὶ ἅμα μὲν κατέχεσθαι, ἅμα δὲ σταυροῦσθαι, καὶ τὸ ἓν τούτων ὑπομένειν τὴν ὕβριν, ἀνθρωπίνῳ ὑποδείγματι τοῦτο ἀποδεῖξαι πειράσομαι· ἡ βασιλικὴ πορφυρὶς, ἔριον ἦν τούτῳ μιγὲν τῆς κογχύλης τὸ αἶμα, χροιὰν πορφυρέαν αὐτῷ παρέσχεν· ὅτε οὖν ἐνηθετο τοῖς δακτύλοις, καὶ ἐκυκλώθετο γενόμενον στήμων, ποῖον ἄρα τὴν στρέψιν ὑπέμενε τὸ ἔριον ἢ ἡ βαφὴ· δῆλον ὅτι τὸ ἔριον· χρὴ τοίνυν ὁμοιῶσαι τῷ μὲν ἐρίῳ τὸν ἄνθρωπον, τῇ δὲ πορφυρέᾳ χροιᾳ τὸν θεὸν λόγον, ὃς ἥνωτο ἐν τῷ πάθει τῷ σταυρῷ, ἀλλὰ τῷ πάθει παντελῶς οὐχ ὑπέπεσεν. Εἰ δὲ οὐκ ἀρκεῖ τὸ ῥηθὲν ὑπόδειγμα, προσθήσω καὶ ἕτερον. Δυνατόν ἐστι δένδρον ἔχον ἐν ἑαυτῷ τὴν ἀκτῖνα τοῦ ἡλίου τμηθῆναι· ἐν τῷ οὖν τέμνεσθαι, θεωροῦμεν ὅτι τὴν πληγὴν τοῦ τέμνοντος σιδήρου ἡ ἀκτὶς πρώτη ὑποδέχεται πρὶν ἢ τὸ ξύλον ὑποδέξασθαι. ἀλλ' ἡ λαμπεδὼν, καίτοι ἐκεῖ οὖσα, οὔτε τμηθῆναι οὔτε διακοπῆναι δύναται· ogr;ὕτω οὖν καὶ ἡ θεότης οὔτε χωρισθῆναι ἠδύνατο οὔτε τμηθῆναι καὶ παθεῖν· τοῦτο δὲ ὑπέπεσε τῷ πάθει, ὃ καθάπερ ξύλον καὶ δεθῆναι ἠδύνατο καὶ κρατηθῆναι. Καὶ ταῦτα μὲν τὰ ὑποδείγματα εἴρηται εὐτελῆ παρ' εὐτελοῦς καὶ θνητοῦ ἀνθρώπου, ἀμυδράν τινα ἔννοιαν τῆς φρικτῆς οἰκονομίας παραστῆσαι τοῖς πιστοῖς ὀφείλοντα· οὐ μὴν δυνατὸν τοῦ παντὸς ἐφικέσθαι, ὅτι μη δὲ δύναται κτιστὴ φύσις καταλαμβάνειν τὴν ἄκτιστον καὶ ἀφατάληπτον οὐσίαν ἐκείνην τοῦ λόγου, ὸς τούτου ἕνεκεν ἀναλαβεῖν σάρκα ἐκ τοῦ ἡμετέρου φυράματος κατηξίωσεν, ἵνα ἡμᾶς κοινωνοὺς ἀπεργάσηται φύσεως, καὶ ἑνώσῃ ἑαυτῷ τὴν ἡμετέραν φύσιν· ἔνωσιν δέ φημι ἀσύγχυτον καὶ ἄτρεπτον καὶ ἀναλλοίωτον καὶ ἣν ἐπίσταται μόνος αὐτός.
FRAGMENTUM ALIUD.( Maii Spicil. )
Silvester, unus ex primis Romae episcopis in altercatione cum judaeis de Servatore nostro Jesu-Christo, ait:
Si quis in meridie arborem, sole splendente, caedere vellet, nonne tum securis arborem feriret, sole omnino circumvestitam? Sane, inquit Noe. Tum Silvester addidit: Num fieri potest ut sol feriatur aut caedatur, qui caeteroquin securim et arborem prorsus circumambit? Sic igitur in Christo, corpus quidem est arbor, securis passio, sol est divinitas. Passus est Christus, quin divinitas diminutionem ullam propter passionem perpessa est.
EPISTOLAE Quae ad Sylvestrum I Papam attinent. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.( Coust., pag. 341.) Anno Christi 314, Silvestri papae primo, Arelate habitum est concilium, quod in ea civitate eodem anno intra diem Kalendarum Augustarum Constantinus imperator a Donatistis interpellatus indixerat. Roma recedere cum non potuisset Silvester, Arelaten vice sui Claudianum et Vitum presbyteros, necnon Eugenium et Cyriacum diaconos destinavit. Patres illic congregati de Donati causa sententiam dicere non contenti, etiam canones ediderunt ad ecclesiasticam disciplinam pertinentes, quorum notitiam, Silvestri opera, cum omnibus communicandam duxerunt. Quapropter canones illos ipsi inscriptos ad eum mittere studuerunt, rursumque paulo post, cum Constantinus de appellatione Donatistarum indignabundus, eis ad proprias sedes revertendi potestatem dedisset, antequam Arelate discederent, aliam eidem papae scripserunt epistolam, ad cujus calcem praecipuorum canonum a se editorum summam exprimunt. Primum quidem scriptum plures mss. exhibent: altera autem epistola, quae nec satis integra nec a mendis purgata, e veteri codice Arelatensis ecclesiae privilegia continente, nunc in bibliotheca Colbertina asservato, exscripta est.
EPISTOLA I. ARELATENSIS SYNODI AD SILVESTRUM PAPAM. Indidem.
Domino sanctissimo fratri Silvestro Marinus vel coetus episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi. Quid decreverimus communi consilio, charitati tuae significamus, ut omnes sciant quid in futurum observare debeant.
Primo in loco de observatione Paschae dominicae, ut uno die et uno tempore per omnem orbem a nobis observetur, et juxta consuetudinem litteras ad omnes tu dirigas. Tum reliqui canones, quos in editionibus conciliorum legere est, subjiciuntur. Aliquanto post, et interjectis quibusdam opusculis, in Corbeiensi codice habetur: Incipiunt nomina episcoporum cum clericis suis, vel quanti vel ex quibus provinciis ad Arelatensem synodum convenerint sub Marino episcopo, temporibus Constantini, ad dirimenda schismata vel pravas hominum intentiones, Volusiano et Anniano consulibus (ann. Chr. 314). Exinde subjiciuntur nomina episcoporum et clericorum ea ratione, qua Sirmondus Arelatensibus canonibus ea subnexuit. In Colbertino autem exemplari not. 3368, post ejusdem synodi canonem 22, qui 21 in hoc codice appellatur, proxime subsequitur: Synodus habita episcoporum in civitate Arelatensium apud Marinum episcopum ecclesiae catholicae, temporibus Constantini augusti Volusiano et Anniano cons. (eod. ann.).
Convenerunt ex provincia Sicilia civitate Siracusinorum, hoc est Chrestus episcopus et Florus diaconus.
Ex provincia Campania civitatis Capuensium Protinus episcopus, Agrippa et Pinus diacones.
Ex provincia Dalmatia civitate Aquilensium Theodorus episcopus, Agathon diaconus.
Ex provincia Apulia civitate Alpientium (Leg. Arpiensium) Pardus et Crescens diac.
Ex urbe Roma, quos Silvester episcopus misit, Claudius ( Sirm. Claudianus) et Vitus presbyteri, Eugenius et Quiriacus diac.
Ex provincia Italia civitate Mediolanensi Merocles episcopus, Severus diaconus.
Ex provincia Viennensi civitate Massiliensi Horesius episcopus, Nazarius lector.
Ex provincia Viennensium civitate Arelatensi Marinus episcopus, Salamas presbyter, Nicasius, Afer, Ursinus et Petrus diac.
Ex provincia qua supra civitate Viennensium Verus episcopus, Bedas (Corb. ms. Beflas) exorcista.
Ex provincia qua supra civitatis Vasianae Dafnus ( Idem ms. Dafenus) episcopus, Victor exorcista.
Ex provincia qua supra civitatis Arausicorum Faustinus presbyter.
Ex portu Nicensi Innocentius diaconus, Agapetus exorcista.
[Ex civitate Aptensium Romanus presbyter, Victor exorcista].
Ex provincia Gallia civitate Remorum Imbittausius episcopus, Primogenius ( Sirm. Imbetausius . . . . . Primigenius) diac.
Ex civitate Rotomagensium Avidanus (Id. Avitianus. Corb. ms. Ausanius) episcopus, Nicetius diac.
Ex civitate Augustodunensium Reticius episcopus, Amandinus ( Sirm. Amandus) presbyter, Filomatius diac.
Ex civitate Lugdunensium Voccius (Id. Vocius . . . . Petulinus) episcopus, Pitolinus exorcista.
Ex civitate Agrippinensium Maternianus episcopus, Marinus ( Sirm. Maternus . . . Macrinus) diac.
Ex provincia Aquitanica civitate Gabalum Genialis diaconus.
Ex civitate Burdegalensium Orientalis episcopus, Flavius diaconus.
Ex civitate Trevirorum Agreicius episcopus, Felix exorcista.
Ex civitate Tolosa ( Sirm. Elusatium) Mamertinus episcopus, Leontius diac.
Ex provincia Britannia civitate Tubricentium (Id. Eboracensi, Corb. ms. Eboricensi) Eburius episcopus.
Civitate Londinensium Restitutus episcopus.
Civitate Colonia Londinensium Adelfius episcopus.
Ex provincia Spania civitate Emerita Liberius episcopus, Frontinus ( Sirm. Florentius) diaconus.
Civitate Boetica Sabinus presbyter.
Civitate Ursolentium Natalis presbyter, Ceterius diac.
Civitate Tarracone Probatius presbyter, Castorius diac.
Civitate Caesaraugusta Clementius presbyter, Rufinus exorcista.
Civitate Bastigensium Termasius presbyter ( Corb. ms. Genesius presb.), Victor lector.
Mauritania civitate Caesariensium Fortunatus episcopus, Deuterius diac.
Ex provincia Sardinia civitate Caralis Quintasius episcopus, Ammonius presbyter.
Ex provincia Africa civitate Carthagine Caecilianus episcopus, Sperantius diaconus.
Civitate Uthina Lampadius episcopus.
Civitate Uthica Victor episcopus.
Civitate Beneviventiana ( Corb. ms. Beneventeni, Sirm. Beneventina) Anastasius episcopus.
Civitate Tybartina (Id. Tuborbitana) Faustus episcopus.
Civitate Proculfiltis ( Id. Procofeltis) Surgentius episcopus.
Numidiarum civitate Legisvolumini Victor episcopus.
Civitate Verensium Vitalis episcopus.
Ex portu ab Urbe Gregorius episcopus.
Ex Centumcellis Epictetus episcopus.
Ab Ostiis Leontius et Mercorius presbyteri.
Hactenus codex Colbertinus 3368, quem non ideo hic exscribendum censuimus, quia eum existimamus sinceriorem Corbeiensi quem Sirmondus I tom. Concil. Gall. vulgavit, sed ut novarum lectionum accessione, illae quae jam vulgatae fuerant, vel illustrentur, vel firmentur.
EPISTOLA II SYNODI ARELATENSIS AD SILVESTRUM PAPAM.( Coust., pag. 345.) De rebus in ea gestis et canonibus ab ea constitutis.
Delectissimo papae Silvestro Marinus, Agraecius, Natalis, Theodorus, Proterius, Vocius, Verus, Probatius, Caecilianus, Faustinus, Surgentius, Gregorius, Reticius, Ambitausus, Termatius, Merocles, Pardus, Adelfius, Hibernius, Fortunatus, Aristasius, Lampadius, Vitalis, Maternus, Liberius, Gregorius, Crescens, Avitianus, Dafnus, Orientalis, Quintasius, Victor, Epictetus, in Domino aeternam salutem.
Donatistae aut damnati aut repulsi. --Communi copula charitatis et unitate matris Ecclesiae catholicae vinculo inhaerentes, ad Arelatensium civitatem piissimi imperatoris voluntate adducti, inde te, gloriosissime papa, commerita reverentia salutamus. Ubi graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni effrenataeque mentis homines (Donatistas) pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas, et traditio ac regula veritatis ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi ratio subsisteret, aut accusandi (Caeciliani) modus ullus aut probatio conveniret. Ideo judice Deo et matre Ecclesia, quae suos novit et comprobat, aut damnati sunt, aut repulsi. Et utinam, frater dilectissime, ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses: profecto credimus quia in eos severior fuisset sententia prolata, et, te pariter nobiscum judicante, coetus noster majore laetitia exultasset. Sed quoniam recedere a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quoque sedent, et cruor ipsorum sine intermissione Dei gloriam testatur.
II. Non tamen haec sola nobis visa sunt tractanda, frater charissime, ad quae fueramus invitati; sed et consulendum nobis ipsis censuimus. Et cum diversae sint provinciae ex quibus advenimus, ita et varia contingunt, quae nos censemus observare debere. Placuit ergo, praesente Spiritu sancto et Angelis ejus, ut et his qui singulos quos movebat judicare proferremus de quiete praesenti. Placuit etiam antequam a te, qui majores dioeceses tenes, per te potissimum omnibus insinuari. Quid autem sit quod senserimus, scripto nostrae mediocritatis subjunximus. III. At id primo in loco de vita nostra atque utilitate tractandum fuit: ut quia unus pro multis mortuus est et resurrexit (Rom. V), ab omnibus tempus ipsum ita religiosa mente observetur, ne divisiones vel dissentiones in tanto obsequio devotionis possint exsurgere. Censemus ergo Pascha Domini per orbem totum una die observari. De his quoque, qui quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent. De his etiam, qui arma in pace projiciunt, placuit abstineri eos a communione. De circissariis agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos quam diu agitant, a communione separari. De his qui in infirmitate sunt constituti, et credere volunt, placuit eis manum imponi. De praesidibus autem qui fideles sunt, et ad praesidiatum consiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras quidem accipiant ecclesiasticas communicatorias; ita tamen, ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura de illis agatur; et si coeperint contra disciplinam agere, tunc demum a communione excludantur. Et de iis quidem qui in republica agere volunt similiter. De Afris autem quod propria sua lege utuntur, ut rebaptizent, placuit ut si ad Ecclesiam aliquis haereticus venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu sancto esse baptizatum, manus tantum ei imponatur. Quod si interrogatus Symbolum, non responderit Trinitatem hanc, merito baptizetur, etc. Tunc taedians jussit omnes ad suas sedes redire. Amen.