CLARORUM ALIQUOT VIRORUM
DE
ALBIO TIBULLO
TESTIMONIA ET JUDICIA,
EX CETERIS, QUÆ PASSIM VOLGATA SUNT, SELECT
__________________
Q. HORATIUS FLACCUS, Od. XXXIII, Lib. I.


Albi, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
   Decantes elegos, cur tibi junior
      Laesa praeniteat fide.


Idem, Lib. I , Epist. iv.


  Albi, nostrorum sermonum candide judex,
  Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
  Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat? etc.


Paulo post:


Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederant, artemque fruendi.


P. OVIDIUS NASO, Amor. Lib. III, Eleg. ix.


Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
    et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
    a, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! —
ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
    ardet in extructo, corpus inane, rogo.
ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram
    et fractos arcus et sine luce facem;
adspice, demissis ut eat miserabilis alis
    pectoraque infesta tundat aperta manu!
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
    oraque singultu concutiente sonant.

Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
    egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,
    quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.
at sacri vates et divum cura vocamur;
    sunt etiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
    omnibus obscuras inicit illa manus!
quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
    carmine quid victas obstipuisse feras?
et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
    dicitur invita concinuisse lyra.
adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
    vatum Pieriis ora rigantur aquis —
hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
    defugiunt avidos carmina sola rogos;
durant, vatis opus, Troiani fama laboris
    tardaque nocturno tela retexta dolo.
sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
    altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
    sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
    sollicitor nullos esse putare deos.
vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
    mors gravis a templis in cava busta trahet;
carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
    vix manet e toto, parva quod urna capit!
tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
    pectoribus pasci nec timuere tuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
    urere, quae tantum sustinuere nefas!
avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
    sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
    ignotum vili supposuisset humo.
hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
    mater et in cineres ultima dona tulit;
hinc soror in partem misera cum matre doloris
    venit inornatas dilaniata comas,
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
    oscula nec solos destituere rogos.

Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
    sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'
cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
    me tenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
    restat, in Elysia valle Tibullus erit.
obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus
    tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
    sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
his comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,
    auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
    et sit humus cineri non onerosa tuo!


Idem, Amor. Lib. I, Eleg. xv, v.27

Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
   Discentur numeri, culte Tibulle, tui.


Idem, Artis Lib. III, v. 333.

Et teneri possis carmen legisse Properti;
   Sive aliquid Galli; sive Tibulle, tuum.


Idem, Remed. Amor., v. 763.

Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,
   Vel tua , cujus opus Cynthia sola fuit?


Idem , Trist, Lib. II , v. 447.

Credere juranti durum putat esse Tibullus[*],
     Sic etiam de se quod neget illa viro:
Fallere custodes idem docuisse fatetur,
     Seque sua miserum nunc ait arte premi.
Saepe, uelut gemmam dominae signumve probaret,
     Per causam meminit se tetigisse manum,
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
     Et tacitam mensae duxit in orbe notam
et quibus e sucis abeat de corpore liuor,
     Impresso fieri qui solet ore, docet.

Haec omnia paulo tantum inflexa, leguntur apud ipsum Tibullum, Lib. I, Eleg. VI. 

denique ab incauto nimium petit ille marito,
     se quoque uti seruet, peccet ut illa minus.
Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas
     cui totiens clausas exscreet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
     qua nuptae possint fallere ab arte uiros.
Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
     et placet, et iam te principe notus erat.


Idem, Trist. IV, x, 51.

Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo
          tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
          quartus ab his serie temporis ipse fui.


Idem, Ibid, Lib. V, i, 15-18.

Delicias si quis lascivaque carmina quaerit,
     Praemoneo, non est scripta quod ista legat.
Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
     aptior, ingenium come, Tibullus erit.


C. Velleius Paterculus, Hist. Lib., II, cap. xxxvi.
Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio : inter quae maxime nostri aevi eminent, princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui.


M. Fabius QuiNTlLlANUS, InstiU Orat., Ub. X, cap. i.
Elegia Graecos quoque provocamus, cujus mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus.


P. Papinius Statius, Lib. I , Silv. II, v. 52.

.....Hunc ipse, choro plaudente, Philetas
Callimachusque senex, Umbroque Propertius antro
Ambissent laudare diem; nec tristis in ipsis
Naso Tomis, divesque foco lucente Tibullus.

M. Valerius Martialis, Lib. IV, Epigr. vi.

....Qui compositos metro Tibulli,
In Stellae recitat domo libellos.

M. Valerius Martialis, Lib. VIII, Epigr. LXXIII.

Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli :
   Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi.

Idem, Lib. XIV , Epigr. CXCIII.

Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
   In tota juvit quem nihil esse domo[*].

L. APPULEIUS, Apologia.

Accusent et Tibullum, quod ei sit Plautia in animo, Delia in versu.

C. SOLLIUS SIDONIUS APOLLINARIS, Carm. 9.

Non Geticulus hic tibi legetur,
Non Marsos, Pedo, Silius, Tibullus.

Idem ad Hesperium.

Memineris, quod saepe versum complevit Delia cum Tibullo.

DIOMEDES GRAMMATICUS, Lib. III, cap. VI.

Quod genus carminis (Elegiam) praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus, imitati Graecos Callimachum et Euphormionem.

JOANNES BAPTISTA PIUS, Annot. poster. cap. cxv.

Princeps Elegorum poetarum est dubio procul Albius Tibullus, quia vere, non dissimulanter aut obnoxie, amantem agit ; modo superbit, modo supplicat, annuit, renuit, minatur, intercedit, dedignatur, devovet, orat, inconstans est, quod voluit non vult, quod optavit refugit, secum dissidens, ut in vera cupidinis rota illum circumagi credas. Non deest tamen in tanto lepore verborum suus nitor et reconditarum rerum cognitio.

ANGELUS POLITIANUS, Nutric. v. 539.

....Ut tersi memorat pia Musa Tibulli,
Musa sibi primos quae jure adsciscit honores
Imparibas numeris, ni blanda Propertios ora
Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam.

Vide Tibullum, Lib. I, Eleg. V, v. 3o.  JULIUS CAESAR SCALIGER, Poetices, Lib. VI , cap. vii.}} Facilius e Tibulli locis expediemus censuram nostram. Uniformis ille paene totus est, vixque discedens ab se ipso eodem paene gyro concluditur. Audis enim casas, focos, rura , nemora, praela, spicas, sacra tum saepe, tum multum. Omnium vero cultissimus, nec re- dundans in elegia.

JOACHIMUS CAMERARIUS, in Elementa Rhetoricae.

Ego vero quoties Tibulli carmina lego , nihil amplus requiro neque venustatis, neque elegantiae : doctrinam autem et eruditionem admiror. Omnia arte studioque summo elimata mihi videntur : itaque in maxima facilitate illa, cura tamen elaborationis conspicitur. Verba optima, sententiae exquisitae, compositio omnibus, ut aiunt, numeris perfecta. Ex quo necesse est hoc consequatur, carmina, ut sint et canora, et splendida, et concinna.

HADRIANUS TURNEBUS, Advers. Lib. XVI, cap. xix.

Tibullus , ille politus suavisque poeta, et quidem Phoebeus olor, in quo sincerus esse videtur et ingenuus Latini sermonis sapor, nullo peregrino vitiatus succo.

JACOBUS SANNAZARIUS, Lib. II, Eleg. I.

Battiaden docti sectitor Musa Properti :
   Flaccus Pindaricos dividit aure modos.
Passeris exsequias fracto canit ore Catullus :
   Tu Nemesin laudas, culte Tibulle, tuam.

JUSTUS LIPSIUS, Var. Lect. Lib. I, cap. xxi.

Tibullus elegans cumprimis poeta, et in cujus purissimis scriptis nativa quaedam et vernacula Latinae linguae munditia relucet.

ISAACUS CASAUBONUS, Lection. Theocrit. cap. XVII.

Conferant tamen studiosi poeticarum amoenitatum Idyllium hoc cum poetae cultissimi TibulUli Elegia quarta, libro primo. Nam illa videntur ad Theocriti imitationem dicta :

Carmine purpurea est Nisi coma : carmina ni sint,
   Ex humero Pelopis non nituisset ebor.

FRANCISCUS MODIUS, Silv. Carm. XV, ex persana Tibulli.

Ut Cidnus nullas sordes, nitidissimus amnis
   Volvit, et a limo purus ubique fluit :
Sic mea, Romanas inter castissima Musas,
   Undique nativo culta decore nitet.
Ergo aliæ placeant ornatu trans mare sumto:
   Nostra suo, et patrio si placet una, sat est.

ANDREAS SCHOTTUS, Nodor. Ciceron. Lib. I, cap. VII.

Tibullus autem elegans Latini sermonis poeta.

Idem, ibidem, cap. VIII

Est purus et elegans, bonusque Latinitatis auctor Tibullus, Eques et ipse Romanus, qua tempestate, ut hodieque, nobilium quam plebeiorum cultior ac politior sermo fuit.

Idem, Observat. Human. Lib. II, cap. XIII.

Scitus et elegans tum in verbis, tum in numeris Tibullus: sed qui e Graecis fontibus pleraque expresserit.

CASP. BARTHIUS, Lib. IV, Advers. cap. XI.

Et quis melior Tibulli expositor quam Tibullus? qui tot sæculis parem non habuit, ac ne imitatorem quidem, quem sane nostra sæcula legant? Et saepissime miratus sum hoc fatum Romanæ Ecclesiæ; et floruisse et defloruisse una ætate Amatoriam ejus Venerem, quantum quidem ad nos pertinet: nam Martialis et Papinii ætate, quod ex ipsis et Plinio etiam juniore constat, talia non pauci scripserunt. Verum cum ipsis fere nominibus et hi et sequentis ævi interierunt.

VINCENZO GRAVINA, nel Discorso delle Favole antiche.

Tibullo è pieno di soavità, di grazia, di tenerezza, di passione, di purità e d'eleganza, tanto nel numero quanto nelle parole, maravigliosa e perfetta.

PETRUS LOTICHIUS SECUNDUS.

Talis in Aonidum patria, silvisque beatis
Perfluit æternus sancta vireta liquor.

Illic largifluas vatum chorus omnis ad undas
   Inter odoratum ludit amatque nemus.
At myrti vacua solus gemit unus in umbra
   Quem circum lacrimis omnia plena madent.
Hunc quondam facilem pharetrato semper Amori
   Ipsa Venus campos duxit in Elysios.
Hoc duce carpe viam. Sed enim tu mente pudica,
   Caste puer, castis carmina finge modis.
Ipse quidem, nec vera nego, Sulmonis aquosi
Ad Musas propius monstrat Alumnus iter:
Sed tantum superat facundi Musa Tibulli
   Quantum voce alias Daulias ales aves.

Nostrates innumeras Tibullo laurus impertiti sunt, ut nullus fere poeta in carminibus egregium elegiæ romanæ principem illaudatum praetermiserit; sat erit hoc loco judicium transcripsisse, quod de Albio Gallicus pronuntiavit Quintilianus La Harpe in opere dicto Lycée, vol. II p. 2o9.
« C'est à Tibulle qu'il en faut revenir; c'est lui qu'il faut relire quand on aime; c'est en le lisant qu'on se dit: Heureux l'homme d'une imagination tendre et flexible, qui joint au goût des voluptés délicates le talent de les retracer, qui occupe ses heures de loisir à peindre ses momens d'ivresse, et arrive à la gloire en chantant ses plaisirs! C'est pour lui que le travail de produire devient une nouvelle jouissance. Pour parler à notre ame, il n'a besoin que de répandre la sienne. Il nous associe à son bonheur en nous racontant ses illusions et ses souvenirs; et ses chants pleins des douceurs de sa vie, ses chants qui ne semblaient faits que pour l'amour qui repose, ou pour l'oreille de l'amitié confidente sont entendus de la dernière postérité.»