Opera omnia/Liber Primus/Elegia Tertia
Ibitis[1] Aegeas sine me, Messala, per undas,
O utinam memores ipse[2] cohorsque mei;
Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris[3].
Abstineas[4] avidas, Mors, precor, atra manus!
Abstineas, Mors atra, precor : non hic mihi mater,
Quae legat in moestos ossa perusta sinus[5];
Non soror, Assyrios cineri quae dedat[6] odores,
Et fleat effusis ante sepulcra[7] comis;
Delia non usquam est; quae me quam[8] mitteret urbe,
Dicitur ante omnes consuluisse deos.
Illa sacras[9] pueri sortes ter sustulit : illi
Rettulit e triviis omina certa puer :
Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita nunquam,
Quin fleret, nostras respiceretque vias[10];
Ipse ego solator, quum jam mandata dedissem,
Quaerebam tardas anxius usque moras ;
Aut ego sum caussatus[11] aves, aut omina dira,
Saturni aut[12] sacram me tenuisse diem.
O quoties [13] ingressus iter, mihi tristia dixi
Offensum in porta signa dedisse pedem!
Audeat invito ne quis discedere[14] Amore,
Aut sciat egressum, se prohibente deo.
Quid tua nunc Isis mihi[15] , Delia ? quid mihi prosunt
Illa tua[16] toties aera repulsa manu ?
Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari
Te, memini, et puro secubuisse toro[17] ?
Nunc, dea, nunc succurre mihi : nam posse mederi
Picta docet templis multa tabella tuis :
Ut mea votivas persolvens Delia voces,
Ante sacras, lino tecta, fores sedeat;
Bisque die, resoluta comas, tibi dicere laudes
Insignis turba debeat in Pharia.
At mihi contingat patrios celebrare Penates,
Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Quam bene[18] Saturno vivebant rege, priusquam
Tellus in longas est patefacta vias !
Nondum caeruleas pinus contemserat undas,
Effusam ventis praebueratqae sinum;
Nec vagus[19], ignotis repetens compendia terris,
Presserat[20] externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit juga tempore taurus;
Non domito frenos ore momordit equus[21].
Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsae mella dabant quercus[22], ultroque ferebant
Obvia[23] securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit[24] , non bella; nec ensem
Immiti saevus duxerat[25] arte faber.
Nunc Jove sub domino caedes, nunc vulnera semper,
Nunc mare; nunc leti mille repente viae[26].
Parce, pater ! timidum non me[27] perjuria terrent,
Non dicta in sanctos impia verba deos.
Quod si fatales[28] jam nunc explevimus annos,
Fac lapis his scriptus stet super ossa notis :
HIC JACET[29] IMMITI CONSUMPTUS MORTE TIBULLUS,
MESSALAM TERRA DUM SEQUITURQUE MARI.
Sed me[30], quod facilis tenero sum semper Amori,
Ipsa Venus campos ducet in Elysios;
Hic choreae[31] cantusque vigent, passimque Vagantes
Dulce sonant tenui gutture carmen aves;
Fert casiam non culta seges, totosque per agros
Floret odoratis terra benigna[32] rosis.
Hic juvenum series teneris immixta puellis
Ludit , et assidue praelia miscet Amor[33].
Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti,
Et gerit insigni myrtea[34] serta coma.
At scelerata[35] jacet sedes in nocte profunda
Abdita, quam circum[36] flumina nigra sonant.
Tisiphoneque[37] impexa feros pro crinibus angues
Saevit; et huc illuc impia turba fugit.
Tum niger in porta serpentum Cerberus ore
Stridet, et aeratas excubat ante fores.
Illic Junonem tentare Ixionis ausi
Versantur celeri noxia membra rota;
Porrectusque novem Tityos per jugera terra ,
Assiduas atro viscere pascit aves.
Tantalus est illic, et circum stagna : sed acrem
Jamjam poturi deserit unda sitim ;
Et Danai proles, Veneris quae numina laesit,
In cava Lethaeas dolia portat aquas.
Illic sit, quicumque meos violavit amores,
Optavit lentas et mihi militias:
At, tu, casta, precor, maneas: sanctique pudoris
Adsideat custos sedula semper anus.
Haec tibi fabellas referat, positaque lucerna
Deducat plena stamina longa colo;
Ac circa gravibus pensis adfixa puella
Paulatim somno fessa remittat opus.
Tunc veniam subito[38], nec quisquam nuntiet ante :
Sed videar caelo missus adesse tibi.
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,
Obvia nudato, Delia, curre pede :
Hoc precor[39], hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.
- ↑ Ibitis etc. Tibullus, quum Messalam in Asiam profectum sequeretur, Corcyrae, morbo implicitus, substiterat; id nunc conqueritur hac Elegia : erat enim Tibullus in Messalae cohorte, seu comitatu, qui seu cum imperio extraordinario, seu legatus Cesaris, in Asiam profectus est anno forte ineunte 725. Heyn.
- ↑ Ipse. Unus Passeratii liber tuque exhibet, quam scripturam H. Voss. in textum admisit, ubi nunc ipsa.
- ↑ Terris. Argutatur Brouckhusius, quum tectis mavult : in hospitium enim alicujus viri Corcyraei eum devertisse videri. Illud maxime urebat Tibullum, quod ignota terra mori, adeoque contumulari timebat. Hoc enim grave et infaustum: vide Ovid. Trist. III , III, 29, ubi inter alia : « Tam procul ignotis igitur moriemur in oris , Et fient ipso tristia fata loco. » Idem , Am. lib. III , Eleg. IX , vs. 47 » hunc ipsum locum expressit : « Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus Ignotum vili supposuisset humo. » Heyn.
- ↑ Abstineas etc. Multiplex est hujus loci scriptura : « Mors modo nigra ; Mors precor atra ; Mors violenta , etc. » Hic locus notabilis est propter manus Mortis, quas nescio an debeat Tibullus, ut totam locationem , Homero ; Nam in Il. XXI, vers. 548, Apollo, Agenori adstat, ὅπως Θανάτοιο βαρείας χεῖρας ἀλάλκοι; Callimachus quoque , Ep. II , vs. 5 , scripsit : Αί δὲ τεαὶ ζώουσιν ἀηδόνες ἧσιν ό πάντων Ἁρπακτὴρ Ἀΐδης οὐκ ἐπὶ χεῖρα βαλεῖ. Ovidius, qui Callimachum iniitatus est, Am. lib. III, Eleg. IX , vers. 19: « Scilicet omne sacrum Mors importuna profanat; Omnibus obscuras injicit illa manus.» Huschk.
- ↑ Non hic mihi mater, etc. Ossa legere proximorum officium erat, et carissimorum. Ita se patris sui ossa in tenera pueritia legisse Propertius noster conqueritur, lib. IV, E1. 1, vers. 127 ; sua autem vult legi ab amata Cynthia. lib. I , Eleg. XVII, vers. 12 et 22. Brouckh.
- ↑ Dedat. Consentiunt omnes libri in dedat, quod horridule dici visum Brouckhusio; ipse mutat in fundat, Heynius in reddat, vel didat Vossius in condat. Hic, eo maxime fretus , quod Plinius idem vocabulum de malo Assyrio usurpaverit, more consueto emendationem suam textui obtrusit; sed nihil est in dedat; quod sensum impedire possit, ut bene notavit Muretus ad Catullum : «Dedimus ea, quae volumus accipienti propria ac perpetua fieri.» — De autem augendi vim habet, et significat totum et omnino dare. Vetus interpres Terentii : « Dare est, quod repetas; dedere est ad perpetuum. » Vulpio et H.Vossio sepulcris et dppis unguenta adspersa fuisse negantibus, testimonia veterum obloquuntur :vide Aen. lib. VI» 218; Ovid. Heroid. X, vs. 122 ; alia apud Kirchmannum, lib. III, cap. 5; Lucian. de Luctu, vs. 11.
- ↑ Sepulcra. Sepulcra cum Wunderlichio proprie hoc loco accipi puto; Heynius rogum subintelligit.
- ↑ Quam. Douza est qui primus quam pro quum scripsit, et est probanda emendatio ; videtur enim quum e scripturae compendio qm ortum esse. H. Voss. ait, Douzae conjecturam firmari auctoritate librorum quorundam, quos citat : particula quam prepositionem praecedit. Martialis, lib. IX, Ep. xxxvi, 6 : « Victricem laurum, quam venit, ante vides. »
- ↑ Illa sacras etc. De trina sortitione fusius egit Esechiel Spanhem. ad Callimachi Hymnum in Apollinem. Brouckh. contra librorum fidem τὸ triviis mutavit in trinis, doctorum virorum conjectura fretus. « Τὸ puer enim, ait, τῷ pueri respondet, ita ut pariter vocabulum ter sibi trinis expostulet : neque satis apparet quare puer quispiam de triviis potius sortes sustulerit, quam Camillus aliquis de templo Fortunae. » Pergit Brouckh. nummumque inducit, quem quo pertineat non intelligo. Heynius, qui Τὸ trinis vix rejecerat , Brouckhusio postea consensit. Ex antiquis interpretibus Muretus, Auratus, Canterus , Livineius , Salmasius uterque, Dousa , e recentioribus H.Voss. eamdem emendationem auctoritatis suae fulcro firmaverunt.Nos vero pristinam lectionem retinere decrevimus, qua nihil clarius esse potest. Moris erat fortasse, ut apud nos, quum schedularum fit sortitio, ut puerum e triviis arcesserent, qui propositi ignarus fungebatur officio absque ulla fraude. «Illa sacras pueri sortes ter sustulit» idem est ac si poeta dixisset: Illa puerum jussit, ut sortitionem faceret triplicem; qua facta idem puer omina retulit certa. At Voss. negat hunc sensum sermoni latino consentaneum esse. Ennius nobis adest; is enim dixit: de circo Astrologi. Catullus quoque, XXV, vs. 5: de via mulier in epigrammate Stratonis legitur παιδίον ἐξ ἀγέλης. Vulpius, quod ad genuinam lectionem attinet, nobis consentit; sensum vero torquet hoc modo: «Puer aliquis casu praeteriens vocem misit faustae significationis.» Idem S. Augustinum sibi opem laturum advocat, qui de vetere refert superstitione, secundum quam puer, si medius inter duos amicos curreret, amicitiæ nexum dissolvebat, nisi in ipso transcursu amici illum alapis caederent.
- ↑ Tamen. etc. Innumerae fere sunt hujus loci interpretationes. Passeratius in nonnullis codicibus invenit: «tamen haud deterrita frustra est, Quum fleret» et ita interpretatus est: «Quum videret se a lacrymis temperare non posse, in ipso discessu, id ei formidolosum atque ominosum fuit.» Gronovius Diatrib. in Statii Silvas, cap. 26, ominosas esse lacrymas inter discedentes dicit, praesertim si nolentibus excidant; itaque mentem Tibulli sic aperit: «Tamen non potuit se metu mali continere, ut non fleret, et sæpe respiceret; nam utrumque ominis minus secundi: itaque vereri, et hac cura moneri debuisset, ne tot bonis signis triste quidpiam misceret.» H. Voss. Passeratii lectionem amplexus est. Brouckhusius vero verbi deterrere sensum indicavit; recte enim monuit, aliquando hoc verbum idem significare quod aliter persuadere: «Interdum ponitur pro eo quod est dehortari, dissuadere, rationibus adducere, ut hoc aut illud ne facias.» Plautus, in Milite, act. II, scen. III, vers. 61: «Me homo nemo deterruerit quin ea sit in his ædibus» Cicero, Philip. VIII, cap. 6: «Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus: exorare nunc, ut sis popularis, non possumus» Idem ad Brutum, Ep. ix: «Auctoritas tua me a nimio moerore deterruit»
- ↑ Sum caussatus Hæc verba integram regunt phrasin. In omnibus libris et editionibus ante Scaligerum legebatur: 'Aut ego sum caussatus, aves aant omina dira. Hic primus dant in aut mutavit ex ingenio, ut videtur. Heyn. - Lectio Aut omina codicibus inest Bernensi Vindobon. Hamburg. J. H. Voss.
- ↑ Aut In editionibus et magna librorum parte aut non legitur. Legi tamen in veteribus libris aut, testatas est Statius : H. Vossius Saturnive scripsit. Lectio suspecta, nec digna quae praeferatur receptae , nihil duri, nec quod auribus molestum sit, habenti. Idem Vossius timuisseamplectitur pro tenuisse: utraque lectio libris firmata, defendi potest.
- ↑ ""O quoties"" etc. De hac superstitione conf. Ovid. Heroid. Ep. XIII, vers. 88; Trist. lib. I , Epist. III , vers. 55 ; Amor. I , Eleg. xii, vers. 3. Admodum serio super Tiberio Grarcho, res novas parante, ac pedem graviter offendente, nugatur Valerius Maximus, lib. I , cap. 4. Idem facit Plinius, lib. II, cap. 7.
- ↑ Ne quis discedere. Hoc loco παρήχησις syllabarum quis et dis H. Vossium offendit : quumque in quibusdam libris , ut in cod. Paris. legatur neu pro ne, veram lectionem esse statuit nemo, eamque in contextum invexit.
- ↑ Isis mihi. Ita Scaliger refinxit ex vetere scriptura apud Statium et alios, antea ubique editum tibi.Sed quod idem vir magnus liquere ait, pro Tibulli morbo in casto Isidis fuisse, non item probare possum, neque enim Tibullus, antequam ex urbe discederet , aegrotabat. Brouckh. — Constat e duobus Luciani locis navigantes Isidis tutelae fuisse rommissos. Heynius quidem negat, Isidem ista aetate eo nomine Romae cultam fuisse; nos vero, in excursu ad voluminis calcem, fusius de hac superstitione agemus.
- ↑ Illa tua etc. Sistra maanibus quatiebant inter preces et hymnos ante aram accensam. Ritum hunc Isiacum egregie declarant tabulae LIX et LX picturarum Herculanensium. Heyn.
- ↑ Quidve cum verbo prosunt superioris distichi jungas; deinde id tibi notes voculam dum, etsi de rebus peractis sermo sit , nonnunquam cum presenti verbi tempore usurpari : sic Ecl. vii, vs. 6 : « dum teneras defendo a frigore myrtos,Vir gregis ipse caper deerraverat. » Georg. lib. III, vs. 487 : « dum nivea circumdatur infula vitta, Inter cunctantes cecidit moribunda ministros. » Georg. lib. IV, vers. 559: «Haec... canebam ... Caesar dum fulminat. » Heynius itaque perperam vocem memini, ut importunam, vel otiosam, rejicere conatur. Idem scribere iubet : « paeneque lavari Te
- ↑ Quam bene etc. Inter loca de aurea ætate a tot poetis tanta cum arte tractata, hæc Tibulli disticha jucunditate eminent. Tu Virgilium adeas, Ecl. iv; Georg. lib. I, vers. 125; Cornelium Severum, AEtn. vs. 9; Ovidium, Am. lib. III, El. viii; Metam. lib. I, vers. 89; lib. XV, vs. 96; Horatium, Epod. xvi, vs. 41; Senecam, Hyppol. vs. 525; Med. vs. 329; Octav. vs. 395; Senecam philosophum, Ep. 90; Germanicum Caesarem et Festum Avienum in Virgine; Claudianum, lib. I, in Rufin. vs 382; de Raptu Proserpinæ, lib. III, vs. 19; Boetium, de Consol. Philos. lib. II, Metr. 5; Jovianum Pontanum, Uraniæ lib. II, et Am. conjug. lib. II, Eleg. iv; Jac. Sannazarium, de partu Virg. vs 200; Herc. Strozam, lib. I, El. ii; Janum Secundum, Juliæ Eleg. vii; Tarq. Gallutium, lib. I, carm. 2; Sarbievium, lib. I, Od. 1, Epod. 8. Eminent inter Italos Torquatus Tassus, Amyntae choro primo, et Baptista Guarinus Pastoris Fidi choro quarto, quos videre juvabit ingeniose inter se certantes diversa quemque via ac ratione inventionum. Brouckh.
- ↑ Vagus. Vagus dicitur navita, propter longa et continua itinera.
- ↑ Presserat. Oneraverat, externis nempe mercibus, quibus lucrum sibi compararet ; Virgilius , Georg. lib. I , vers. 3o3 , pariter pressas carinas dicit; confer. Ovid. Fast. IV, vers. 300.
- ↑ Saturno regnante nondum terra bubus fuit proscissa, quippe quae sponte sua fruges efferret ; Virgil. Georg. lib. 1 , vs. 1258 ; Ovid. Metam. lib. I, vers. 101; Fast. lib.
II, vers. 295. - ↑ Ipsa mella dabant quercus. Apes enim sine hominiim cura et opera in earum truncis mel faciebant, idque tamcopiosum, ut in terram deflueret Ovid. Am. lib. III , Eleg. viii, vers. 40 : « Et in quercu mella reperta cava ». Illustrat rem Schol. Nicandri ad Alexiph vs. 448 Ἔνθα δὲ καὶ κοίλοιο κατὰ δρυὸς Heyn.
- ↑ Obvia etc. Lucretius, lib. I, vers. 886: «Lanigerae quales sunt ubere lactis.» Ibi Bentleius comparans hunc locum Tibulli, Otiosum inquit, plane, et iners est securis - lege pressuris; aut propius ad vulgatam lectionem, sucturis nam opinor, terrigenæ illi, mutum et turpe pecus, mulctralia nondum habebant. - Pessima sane divinatio! Tibullus, lib. I, Eleg. x, vs. 9: «Sommumque petebat Securus varias dux gregis inter oves.» Huschk×
- ↑ Non acies, non ira fuit. Conjiciebat Heinsius, non acies ferrive fuit; Brouckh.: non animi, non ira; is exclamat, si quis melius divinaverit, is melior vates esto. Heynius supervenit, qui pariter suas conjecturas affert; alii denique aliter legi volunt. Acies hoc loco exercitum instructum denotat, non acutum instrumentum, ut falso interpretatur H. Voss.
- ↑ Duxerat. Ducere, ἐλαύνειν, tundendo ferrum in laminam procudere. Sic Virg. AEn. VII, vs. 634 « Aut levess ocreas lento ducunt argento. » Heyn.
- ↑ Nunc leti etc. Brouckhusius et H. Voss. legi jubent nunc leto multa reperta via, quam lectionem ex codice Vaticano, et ex codice Caroli Dati concinnant;in priore enim est: multa reperta via; in altero, leto. Brouckh. non repente mortis vias exstitisse, sed aliam super aliam paulatim. H.Voss.eos qui aliter sentiant, cum irrisione demittendos putat. Nos vero libris scriptis confisi, Vulpio, Heynio, Bauero, Huschkio consentimus. — Tibulli sententia : nunc leti mille repente viae, ducta videtur ex Homeri Il. M, vs. 326. Repente viae nihil habet quod offendat: idem est ac si poeta dixisset nec opinantibus. Sic Horatius ait : « Improvisa leti Vis rapuit, rapietque gentes. » Statius , Theb. lib. IX, vers. 280 : « Mille modis leti miseros mors una fatigat. » Lucretius, lib. II, vs. 915 : « leti vitare vias. » Confer Livium , lib. XXXI , c 18.
- ↑ Non me etc. Haec ex vulgari veterum, jam inde ab heroica vita, opinione illustranda sunt, qua mortes praematuras, aut celeres, et ex morbis acutis, pro magnorum scelerum poenis, ab ipsis diis praesentibus, inflictis habebant. Tibullus igitur se nullius sceleris conscium esse ait, quo in medio juventae cursu abripiatur. {{sc]Heyn}}. — Ovidius, Metam. lib. V, vers. 100 : « AEqui cultor, timidusque deorum. »
- ↑ Quod si fatales etc. Homerus, Il. IV, 170 : αἴ κε θάνῃς, καὶ πότμον ἀναπλήσῃς βιότοιο. Ovid. Trist. lib. III, E1. III, vs. 39 : « Si tamen implevit mea sors quos debuit annos. »
- ↑ Hic jacet etc. Solemnes monumentorum inscriptiones erant, HIC SITUS EST , vel HIC JACET. Vid. Joh. Kirchen. de Funer. Roman. Statius malebat Marte ex veteri Sfortiae libro, sed perperam ; nam si tunc temporis obiisset Tibullus, obiisset utique vi morbi, non ferro. Brouckh.
- ↑ Sed me etc. Heyn. eximium inventum hoc esse ait, et dignum, quod pictum reddatur. Tum de Venere Libitina docet, in cujus fano Servius Tullius pro singulis mortuis, singulos nummos reponi
- ↑ In Alii libri habent in, alii ad, quod confirmatur Domitii Marsi epigrammate: "Mors juvenem campos misit ad Elysios"
- ↑ Terra benigna, sc.fertilis: apud Virgilium infecunda dicitur maligna; lib. II , vers. 179 : « Difficiles primum terrae collesque maligni. »
- ↑ Amor H. Vossio si confidas omnes interpretes alicujus existimationis de Amore deo hunc locum intellexere Heynius vero dubitat utrum de deo an simpliciter de amore ut animi affectu sermo sit Integram illam disputationem ne flocci quidem faciendam censeo.
- ↑ Myrtea Vetus fama prodidit Venerem quum e mari exisset primulum in myrto latuisse ne conspiceretur nuda Ovid. Fast. lib. IV vers. 139: "Vos quoque sub viridi myrto jubet illa lavari Causaque cur jubeat discite certa subest Littore siccabat rorantes nuda capillos Viderunt Satyri turba proterva deam Sensit et apposita texit sua corpora myrto Tuta fuit facto vosque referre jubet." Vide Virgilium lib. VI vers. 442. Brouckh
- ↑ Scelerata Brouckh. ait charactere scribi debet scelerata quum sit proprium nomen docente Ovidio Metam. lib. IV vers 455, ubi de Furiis Junoni as-
- ↑ Quam circum etc. Novavit hic aliquid aut variavit saltem, nisi ex Platonicis commentis illud repetitum malis, quod tartarum fluminibus ambiri narrat, quæ alioqui regna Plutonis loca infera omnino intercludunt. Accedit ad ea flumina in ipso orci aditu quisquis ex locis superis descendit. Vid. Exc. IX ad lib. VI Æneid. de Ixione, Tityo et cæteris; in sqq. commemoratis multa congessit Brouckh. Tu vide præter culicem inprimis, Aeneid lib. VI vers. 570 sqq; 595 sqq. HEYN.
- ↑ Tisiphone etc. De Tisiphone et Furiis vide Virgil. Æn. lib. VII vers. 446; Culicis vers. 217; Ovid. Metam. lib. IV vers 487; Stat. Theb. lib. I vers. 104; Silii Italici, lib. II, vers. 543, etc. Eadem scripturae varietas quam supra notavimus, vers. 63 ad verbum immixta hoc etiam loco notanda est ad verbum impexa: nam Fruterius iterum proponit implexa Gebhardus innexa Utrumque exemplis defendi potest; sed recte scribit Brouckhusius Tisiphonem, quo foret terribilior impexam facit. Virgilius Æneid. VII vers. 667: "Tegmen torquens immane leonis, Terribili IMPEXUM seta." Alii tamen, fateor, implexum legunt. Ut ut est, non erat quod Mitscherlichius hoc et sequens distichon exulare juberet, ut spurium atque apto orationis nexu carens.
- ↑ Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos. BERTIN sic fere nostrum imitatus est:
J'entrerai tout d'un coup sans me faire annoncer;
Je paraitrai tomber du celeste empyree, etc. - Nudato pede. Nempe calceis vel soleis præ festinatione relictis; nisi referre malis ad vestem altius adstrictam; De qua re vide interpretes ad Homeri Hymn. in Cererem, vs. 176; sed illud præfero HUSCKH.
- ↑ Hoc precor. In sexto Palatino erat, nunc precor unde Gebhardus hunc precor effinxit, quomodo et ante illum Achilles ex vetustæ scripturæ vestigiis. Et recte eos fecisse ostendit tertius meus codex in quo liquidis litteris hunc precor exaratum legitur: quod et excerpta Antonii Pereii agnoscunt. Quae lectio quanto sit alacrior vulgari, nemo non videt. Etiam pro illum quod parum commode huc quadrat, utinam restituendum arbitror, sobria ac pudente imitatione. sic certe Naso, Trist. lib. III, El. V, vers. 35. «Hunc utinam nitidi solis prænuntius ortum Afferat admisso Lucifer albus equo.» Brouck. Τὸ hunc utinam a Brouckhusio inventum confirmatur in uno libro H. Vossii sed Voss. longam nectit fabulam, ut explicet, hoc precor, hoc legendum esse; hoc enim, si ei confidas, librariorum inscitia paulatim in hunc degeneravit. Schrader conjicit: «Hoc precor, hunc olim nobis Aurora nitentem Luciferum roseis concita equis.» Sed haec conjectura librorum auctoritate caret. Nobis vero placet scriptura recepta:HOc precor, hunc illum nobis; nam pronomina hic et ille saepius juncta conspiciuntur ; sic Virgil. Aeneid. lib. VII, vers. 255 : « Hunc illum fatis externa ab sede profectum Portendi generum;» vers. 272 : « hunc illum poscere fata etc. » Ovid. Trist. lib. V, Eleg. III, vers. 1, Illa dieshaec est; Lucan. Phars. lib. VII, vers. 254 : « Haec est illa dies , mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini.»
Paris conspexerat. — Servant aliquot libri, praebueratve mira est argutia editoris ( J. H. Vossii ), particula ve majorem indicari primi navigatoris audaciam, mare contemnentis, atque adeo vela pandentis. Copula longe melius continuat sententiam. De parlicula ve perite disputavit Hand. ad Stat. tom. I, pag. 281.