Opera omnia/Liber Primus/Elegia Prima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

ELEGIA PRIMA[*].
_______

Hanc Elegiam ordine primam ese, sed tempore postremam dicit Scaliger, qui non solum in hac re, sed etiam in singulis distichis ordinandis, pro libito et auctoritate magis quam ratione certa et perspecta versatus est ; constat enim Tibullum in Deliam amore arsisse, ante ipum Nemesis eum suis legibus adstrinxerit. Legimus apud Ovidium, in libro III Amorum , Eleg. IX, 55: « Delia discedens, felicius, inquit, amata Sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram. Cui Nemesis, quid ais ? tibi sint mea damna dolori? Me tenuit moriens deficiente manu.» 

Divitias alius fulvo sibi congerat[1] auro,

Et teneat culti jugera multa[2] soli,


Quem labor assiduus vicino terreat hoste.[3]

Martia cui[4] somnos classica pulsa fugent.
 Me mea[5] paupertas vitae traducat inerti
Dum meus exiguo[6] luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus, et facili grandia poma manu[7];

Nec spes destituat[8], sed frugum semper acervos

 
Prabeat, et pleno pinguia musta lacu[9];
Nam veneror , seu stipes habet desertus in agris [10],

Seu vetus in trivio florea serta[11] lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus[12],
Libatum agricolae ponitur ante deo[13];
 15Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona[14]
Spicea, quae templi pendeat ante fores;
Pomosisque ruber[15] custos ponatur in hortis,

Terreat ut saeva falce Priapus aves[16].
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri[17]
 20
Custodes, fertis munera vestra, Lares![18]
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa juvencos[19] ;

Nunc agna exigui est hostia magna [20] soli.
Agna cadet vobis[21], quam circum rustica pubes
Clamet : Io ! messes et bona vina date[22]!
 25Jam, modo non, possum contentus vivere parvo[23],

Nec semper longae deditus esse via[24];
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra[25]
Arboris, ad rivos[26] praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem[27], 30
Aut stimulo tardos increpuisse[28] boves.
Non agnamve sinu pigeat foetumve[29] capellae
Desertum, oblita matre, referre domum.
At vos, exiguo pecori, furesque, lupique,
Parcite; de magno est praeda petenda grege[30].
 35Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis[31]
 
Et placida soleo spargere lacte Palem[32] .
Adsitis, divi, neu vos de paupere mensa[33]
Dona, nec e puris spernite fictilibus[34].
Fictilia antiquus primum[35] sibi fecit agrestis 40
Pocula, de facili composuitque[36] luto.

 Non ego divitias patrum, fructusque requiro[37],
   Quos tulit antiquo condita messis avo[38] :
Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto[39]
   Si licet et solito[40]membra levare toro.
Quam juvat immites ventos audire cubantem

Et dominam tenero detinuisse[41] sinu!
Aut gelidas hibernus aquas quum fuderit Auster,
Securum somnos, imbre juvante[42], sequi!
Hoc mihi contingat[43]: sit dives jure, furorem 50
Qui maris, et tristes ferre potest pluvias[44] .
O quantum est auri potius pereatque[45] smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias[46].
Te bellare decet terra, Messala, marique.

   Ut domus hostiles praeferat exuvias [47]
 55Me retinent vinctum formosæ vincla puellæ[48]
   Et sedeo duras[49]janitor ante fores
Non ego laudari curo[50], mea Delia :tecum
   Dummodo sim, quæso, segnis inersque vocer.
Te spectem[51] suprema mihi quum venerit hora
    60Te teneam moriens deficiente manu[52].
Flebis[53] et arsuro positum me, Delia, lecto,
   Tristibus[54] et lacrymis oscula mixta dabis.
Flebis; non tua sunt duro praecordia ferro[55]
   Vincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
 65Illo non juvenis poterit de funere quisquam
   Lumina, non virgo, sicca referre domum.
Tu manes ne laede meos[56] sed parce solutis
   Crinibus et teneris, Delia, parce genis.
Interea, dum fata sinunt[57], jungamus amores:

 70
Jam veniet tenebris Mors adoperta caput[58]:
Jam subrepet iners aetas; nec amare decebit[59],
Dicere nec cano blanditias capite[60].
Nunc levis[61] est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet, et rixas inseruisse [62]juvat.

 75Hic ego dux, milesque bonus[63]; vos signa, tubaeque,
Ite procul, cupidis vulnera ferte viris[64] ;
Ferte et opes : ego composito securus acervo[65]
Despiciam dites[66] , despiciamque famem.

  1. Diomedes grammaticus, libro tertio de Poematis generibus , hoc distichon referens scribit conferat; sed codices omnes miro consensu exhibent congerat, nisi forte Bernensis, cui congregat, a quodam inepto librario exaratum, affert.
  2. De hoc loco vehementer inter doctos disceptatur. Codices fere omnes magna legi jubent; quam lectionem Vulpius, Gasius, Hehlei, J. H. Voss. et nuper Bach. amplectuntur. Statius contra et reliqui omnes multa praetulerunt; dicunt enim jugeri semper esse certam magnitudinem. J. H.Voss. opinatur illos sese poeticae rationis imprudentes ostendisse : jugera enim magna nihil significare, nisi jugera late porrecta, vel, si malueris, jugerum longum tractum. Servetur poetae (exclamat Bachius) magna, et habeant multa rei rusticae scrutatores, a quibus profectum est. His praemissit Voss. et Bach. exempla admovent, quibus demonstrationem suam absolvant, ut magna talenta, Virgil. IX AEneid. 265; jugera immetata, Horat. III, XXIV, 12. Nobis videtur hic versus ex aliis Tibulli versibus, ubi similiter τὸ multa usurpatur, sibi constare posse; ait enim noster poeta, lib. III, Eleg. III, vers. 5 «Aut ut multa mei renouarent jugera tauri Et magnas messes terra benigna daret.» Id; in libri secundi Eleg. III, 41 «Praedator cupit immensos obsidere campos, Ut multa innumera iugera pascat ovem.» Haec exempla certo ad rem propius accedunt quam illud Horatii, a J. H. Voss relatum. Illic enim immetata eodem sensu quo indivisa: adde quod τὸ multa quibusdam codicibus insit, verbi gratia, Statii, Isacii, Vossii, Gothanoque secundo accedit praeterea quod in V.C. Diomedis libro citato, teste Heinsio legitur multa, non magna
  3. Haec scriptura e codice et ex edit. anni 1472 sumpta nobis lectione adsiduus melior est. Hoc distichon a quibusdam spurium interpolatumque dicitur, ita in nonnullis editionibus desit. Heynius, qui illi in editione sua locum patefecit, tamen non dubitat quin sit eradendum: «Sic autem ei primum distichon parum respondet: nam qui adhuc sub signis habetur etsi forte ille congerere divitias dici possit, nondum tamen ille tenet culta iugera soli; aut si tenet alienum tamen hoc nunc a tota sententia. Alioqui bene convenit hoc quod in nota posui: duplex ex militia lucrum praedae et assignatorum agrorum h. loc. respici. Cogitabam de veteranis limitaneis in imperii finibus adversus barbaros collocatis, qui et agros tenere et simul militiae terrores experiri poterant; Tibulli aetate nondum legiones in limitibus habebantur. Ita vero versus a seriore poeta insertos credere necesse est.» Haec quidem Heynius. Nobis aliud credere necesse est scil. doctissimum illum virum e Tibullo mathematicum non poetam effinxisse, quippe qui omnia quaecunque ille dixerit ad verbum interpretatus sit ut de uno ac eodem milite incommoda militiae intelligenda viderentur. Quo facto verbum tenet mirum in modum urget Heynius quasi opus esset milite nunc agris suis insidente. Nec video quid impediat quo minus hostis vicinus dicatur, non quidem agri; sed ipsius militis nunc stipendia facientis laboremque suscipientis, quo in posterum jugera magna vel multa acquirat. Sed Heyn. alia his versibus inesse declarat quae nos premant. «Quomodo, ait, hoc fieri potest ut labor terreat? .... terrent mala, pericula, discrimina; labor autem quippe qui tolerandus est, premit, urget, exercet.» Pace tanti viri labor etsi tolerandus, tamen anxius esse potest ut merito terrere dicatur; absint itaque emendationes exerceat, terreat, pavor. Denique Heynius verba classica pulsa increpat. «Classica cani vel inflari dicuntur, non pelli; aut igitur exoleverant litterarum ductus in vetere charta et male reparati sunt, aut debetur totum distichon homini docto ex seriore aevo; ei classica pulsa videri poterant quoniam tympana pulsa cogitabat, quae nunc signis edendis adhibentur.» J.H.Voss hanc occasionem in Heynium, quasi in hostem, invadendi nactus, eum merito refellit Lucretium Catullumque secum adducnes, qui uterque pellere humum pedibus dixere quod quidem minime litem dirimeret nisi apud Graecos locutio Σαλπίγγων κτύπος usitata foret. Huschk. meliora exempla citat ex Plutarchi et Claudiani libris quorum prior dixit καὶ κρούματα αὐλήματα καλοῦσιν; alter XVII, 312: Qui nutu manibusque loquax; «cui tibia flatu; Cui plectro pulsanda Chelys».
  4. J.H. Voss hoc loco quoi pro cui ut I, v, 31; et I, X, 44. At per reliquos libros hoc pronomen in mira versatur varietate. Praestat in his carminibus retinere cui codex Paris semper cui habet nunquam quoi.
  5. Me mea. Haec verba a quibusdam delicatioris ingenii eruditis damantur, ut geminationem parum elegantem continentia. O utinam isti emunctae naris homines ante Lucretium et Ciceronem vixissent! Certo meliora edocuissent ; nam et Lucretius et Cicero frequenter hujusmodi geminationibus usi sunt; videsis, lib. III, vers 21; lib V, vers 1336; lib VI, vers 626. Tum et Virgilius Georg lib II vers 328; AEn. V, 4o3. Traducere, tradere, reddere, dare se otio, litteris παραδοῦναι, δοῦναι: sic Homerus δοῦναι ὀδύνῃσι, Il. E, 397; γήραϊ, ἀχέεσσι Odys T, 167; O, 356 HEYN.
  6. Codicibus permultis inest lectio exiguo quae viris doctissimis potior visa est, ut Heynio, J.H. Voss. aliisque. Exemplorum nubem a Brouckhusio coacervatorum missam faciamus: nec enim quia Martialis focum perennem dixit, vel quia apud Papinium focus pervigil nominatur, idcirco apud Tibullum ubique epitheton assiduus textui obtrudendum est. Occurrit jam idem epitheton superiore disticho. Vocem exiguo cum tenuitate poetae bene convenire quis inficiari possit ? Brouckhusius opinatur, discordare lucendi verbum ab exiguitate ignis; nam eo verbo scriptores latinos semper de ignibus magnis usos esse. Acuta sane distinctio ! dolendum tamen, quod Plinius, lib. XVIII, idem de cicindelis usurpaverit. Ut ut est, scribenti Tibullo non adfuimus; scripsit quod placuit : evanescant igitur eruditorum disputationes, quorum alii super illius foco perpetuum ignem accendunt, alii contra restinguunt. Huschkius sententis nostrae adversatur; ait enim , « lectio assiduo vel propter repetitionem vocis retinenda est; suaviter enim focus Tibulli assiduo igne lucens opponitur assiduo militis labori: » denique lapidem laudat apud Fabretum inscript. cap. IV, p. 283, ubi legitur: TUNC MEUS ASSIDUE SEMPER BENE LUXIT AMICE FOCUS. Eligat lector.
  7. Scaliger huic disticho proposuit illud quod sequitur, Nec spes destituat statuens hoc cum superiore ita cohaerere : dum meus focus assidue luceat , nec seges eludat sementem. — Hoc in errorem conjicit Heynium, qui, etsi pristinum servavit versuum ordinem, longius tamen Scaligero progressus, contendit distichon hoc, pro fragmento a caeteris. diverso, habendum esse. Huschk. - Manifesto a Scaligero in casses inductus est Heyn. nihil enim melius decurrit quam sententiarum ordo. Poeta, qui modo militiae incommoda , nunc rei rusticae labores refert: ita arborum, inprimis vitium, culturam commemorat, vs. 7-24, deinde arationem , et rem pecuariam, vers. 25-34.
  8. Nec spes destituat Brouckhus jubet Spem majuscula littera designari quippe quae in deorum numero censeatur: «Hanc Romani credebant mortalibus singulis, simul atque in lucem forent editi, una cum genio bono adesse praesto. Quare et SPEM GENIALEM vocarunt ut in nummis et lapidibus saepe reperitur» vide apud Bochardum, tom IV, Antiq. p. 130 et apud Gruterum, CII, 1. Mulier est stolata, corolla florea crinem redimita, spicas quinque sinistra gestans cum duobus papaverum capitibus: ad pedes stat alveare ex summo alveari prominent duae rosae unum caput papaveris, spicae quatuor; in basi haec verba:
    M. AVR. PACORVS AEDI

    TVVS SANCTAE VENE

    RIS IN SALVST. HORTIS

    SPEI

    ARAM CVM PAEMENTO

    SOMNIO MONITVS SVM

    TV SVO D D

    Sed hunc Pacorum negotiatorem fuisse, indicat ad caput deae sarcina in qua merces colligatae». Brouckh.
    — Spem non deam esse , sed rem ipsam quae sperando exspectatur, sc. largos frugum proventus, bene monuit vir doctus, in Eph. litt. Jen. Bach. — Nobis pariter vtdetur spes ut animi affectus hoc loco reponi : eodem sensu , Horat. lib. I, Od. 4 : « Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.»

  9. Apud Propertium votum hujus simile invenies lib III, El xv, vers 17: «Dummodo purpureo spument mihi dolia musto Et nova pressantes inquinet uva pedes» et Heinsius hoc disticho fretus loco τοῦ pinguia desiderabat spumea aliique suas nugas admoverunt inter quos Servius Ovidium valde reprehendit quod mustum plurali numero dixerit.
  10. Hic versus apud Brouckhusium decimus quintus occurrit, magno juncturae detrimento, quae haec est: felicem frugum ex agris et vineis proventum fore, sperare licet: quum pietas mea diis cordi non esse nequeat; nam veneror, etc. - Intelligendus autem Hermes vel Hermae, quales, Silvani, Panes, Bacchi, Priapi ex ligno vel lapide frequentes in agris reperiebantur; ad idem genus spectant Termini. Hos Terminos, seu rudia deorum agrestium signa, ait poeta se venerari debito honore afficere. Fiebat autem hoc corollis signo imponendis, infulis injiciendis, inprimisque ut unguento Hermas delibuerent: qua de re vide Apuleii Florid. I, pr. et ibi Colum. pag 164; Clement. Alex. VI, pag 843; adi Cic. Verr. IV, 35. Exstat etiam inter tabulas Herculanenses depicta talis religio, tom. IV pag. 216. - Stipes desertus non est, ut recte J.H. Voss monet, defixus, quae Brouckhusii explicatio est, sed in loco deserto h. e. infrequente positus; Propert. I, xx, 36: «Roscida desertis poma sub arboribus» Moschus, III, vers. 21: οὐκ ἔτ’ ἐρημαίῃσιν ὑπὸ δρυσὶν ἥμενος ᾄδει, Huschk.
  11. Florea serta Codex Paris. exhibet florida: Brouckh. docet florea dici quae ex floribus fiunt aut contexuntur: in floridis autem videtur esse translatio quaedam quae jucunditatem significet, et pulchritudinem atque amabilitatem; idque magna exemplorum copia demonstrat.
  12. Novum anni tempus, sc. sive autumnale sive aestivum, quod poma nascentia temperie sua fovet. Hoc enim est educat vel simpliciter profert, gignit, ut in lusibus, 31: «Betasve quantas hortus educat nullus». Annum vocabant quamlibet anni partem, addito epitheto discretionis gratia. Heyn.
  13. Codex Paris. cum editione ann. 1472 et aliis codicibus MSS, exhibet ante deum. Muretus correxit ponitur ante deo. Inerat codici Colotii agricolam...deum, quod in excerptis Antonini Pocchi legebatur. Alii agricolas...deos maluerunt, in quibus Barthius, et Joann. Pricaeus qui et interpretes hoc non advertisse indignatur. Brouckh - Absolute ita dictum deum agricolam vix alium esse putat Heyn. quam Priapum; Brouckh. et Heinsius Vertumnum intelligunt, Bach. Silvanum, quem etiam hoc loco J. H. Voss. veneratur; sed Vulpius, cujus in sententiam eundum censuimus , quemcunque agriculturae praesidem hic designari, existimat.
  14. Videntur et alii dii rurationis praesides coronas spiceas gestasse ; aperte hoc testatur noster poeta in fine hujus libri, El. x, vs. 22. Hic non agitur de corona quae crines redimeret, sequitur enim statim quae tempii pendeat ante fores. Brouckh. — Eodem sensu Propert. IV, ix, 29: « Omnibus, heu! portis pendent mea noxia vota. » Hic autem templi appellatione poeta sacellum designat; ut in Elegia x, vers. 20:Stabat in exigua ligneus aede deus.
  15. Ruber dicitur quia minio pictus ; notum ex lusibus. Heyn. — Lambinus donatur legebat in Horat. lib. I, Satyr. viii, vers. 3, et Lucas quoque Fruterius, Epist. 5, adsentiente Livinejo. — Sed poni dicitur Priapus verbo proprio , quod sedem notat certam ac stabilem, ubi ille perdius et pernox excubias agat contra fures, tam volantes quam ambulantes. Sic ipse de se praedicat : « Parum est Misellus fixerim quod hic sedem, Agente terra per caniculam rimas, Siticulosam sustinens die aestatem; Parum quod imos perluunt sinus imbres, Et in capillos grandines cadunt nostros, Rigetque dura barba vincta crystallo; Parum quod acta sub laboribus luce, Parem diebus pervigil traho noctem. » Hinc noster poeta , credo, misertus numinis Firulnei, minus incommodam ei stationem optat, hujus libri Eleg. iv : « Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape , ne capiti soles, ne noceantque nives. » Brouckh.
  16. Tertio Brouckbusii codici inest lectio curva, ut apud Virgil. Aen. I, vs. 179, Curvam servans sub imagine falcem ; et Georg. I , 5o8 , Et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Codex Asckew. et Gothanus habent saevas, scilicet aves, quam lectionem Gebhardus amplexus est, quocirca a Brouckhusio reprehenditur , idque merito ; nam vulgata lectione nihil simplicius.
  17. Quidam codices, inter quos regius, felices exhibent minus bene; sic enim perit oppositionis gratia. Felix ager qui proprie ferax, bonus est ex oppositionis lege, hoc loco est dives, copiosus, bene instructus, villa opulenta. Sic Virgil. Ecl. VII, 34, custos es pauperis horti, eodem sensu ut h. l. Respicit autem tempora belli civilis, quibus patrimonii partem per proscriptiones amiserat. HEYN.
  18. Haec est librorum lectio, tantum non omnium, cujus elegantiam non capientes editores primi, substituerunt nostra (quod exstat tamen etiam in cod. Paris). Fertis munera vestra est, jure quodam vestro aufertis, accipitis, munera vobis debita Huschk - Lares. Vulpius, secutus Statium, compitales intelligit Melius Brouckhusius silvestres, sive agrestes. - De rebus quae Laribus offerri solebant, Calpurnium adeas, Ecl. II, vs. 64; Horat. III, Od. 23; Cato de R.R. cap. 143. Apud Gruterum VICUS LARUM RURALIUM memoratur in lapide luculento, p. 202, Col. 5, quem vicum in quarta decima urbis regione trans Tiberim ponit P. Victor. Hos inter Lares praecipui fuisse videntur Silvanus et Priapus, ut ex Horatii Epod. ii, vers. 17, et e Maronis Eclog. x, adparet. Brouckh.
  19. Tunc vitula. Omnes libri aeque tunc exhibent. Nihilominus J. H. Voss ut hoc loco, ita per totum librum tum reponi vult sequente consona qualicumque. Priscianus, pag. 556, ait: Hanc autem mutationem litterarum sciendum est, quadam natura fieri vocis ratione; sed Bach. errare eos declarat, qui unum eumdemque istarum vocum usum opinantur. Tunc enim plerumque praeteritum, rarius aliud tempus quadam vi notat, ita ut vel nunc ut nostro loco, vel quum respondeat ut I, x, 19. Etiamsi una vel altera istarum vocum subintelligi debet, lib. I, El. II, vs. 53; El. v, vs. 41. Tum inservit singulis sententiis continuandis, vel ordine quodam efferendis, sine graviori temporis notatione; quapropter saepius praesenti aptatur; lib. I, El. II, vs. 79;El. III, vs. 71; El. IV, vs. 7; El. VIII, vs. 43; El. X, vs. 53. Haec Bach. sed paulo infra ad Prisciani praeceptum, contra suam voluntatem, ipse revertitur. Fatetur enim tum scribendum esse iis quoque locis, ubi tunc,per se bonum, propter asperitatem consonae sequentis adversatur linguae, et mox exempla citat, quibus omnino hic non opus est.
  20. Hostia magna Multis codicibus editionibusque inerat lectio parva; sed Muretus et Scaliger e suis MSS magna reposuere quod ruris exiguitati et tenuitati rerum accisarum melius respondet. Etenim agna si pauperis facultates respicias, hostia magna dici potest.
  21. Agna cadet vobis Ergo Laribus sacrum h.l. factum intelligendum; agit autem de sacro, quo lustrantur greges et agri. Tale Ambarvale sacrum facit agrum; vide Eleg. prim. lib. II. Ibi Bacchus et Ceres vocantur, et preces fiunt ad deos patrios, vers. 17. Et sic quoque annuum sacrum Cereri et Baccho factum, ad gregis lustrationem, extrema hieme, ineunte jam vere, Virgilius memorat, Georg. I, 338; Suovetaurilia vero Cato de R.R. cap 141 in quibus Marti preces faciendas praescribit; Ferias sementivas Ovid. Fastor. I, 658. Haec et alia adducunt me, ut sacra ejusmodi lustralia plura inter rusticos viguisse existimem; alia forte magis, alia minus solemnia: ad haec minus solemnia et privata religione concipi instituique solita, refero sacrum lustrale, de h.l. agitur. Aliud est quod paulo post vs. 35, memoratur, quod ad Lustrationem in Palilibus, XI Kal. Mai. fieri solitam referendum est. Ab his diversa sunt Suovetaurilia publicum festum in lustro condendo celebrari solitum. HEYN.
  22. Barthius magis impleturum poeticas aures opinatur, si legatur Et date vina bona; atque ita et sonum versiculi malle, et consuetudinem poetae; lib. IV Adv. cap. 2. Mihi secus videtur: non quo Barthio plus sapiam, sed quia aurium judicium esse solet liberrimum. Brouc.- Codex Regius et tres eorum quos J.H. Voss citat lectionem exhibent clamat quae omnino falsa videtur.
  23. Jam, modo non, possum contentus vivere parvo. Critici et interpretes in hunc locum irruerunt maximamque ingenii impensam fecerunt ut non facile inter tot diversas lectiones et doctorum conjecturas scire possis, quo te vertas. Cyllenius verba, modo non, parenthesi includit. Brouckhus. negationem deesse existimat quasi scribendum esset:Non possum vivere non contentus. Idem adfirmat, Manutium de hoc eloquendi genere exempla collegisse. Muretus inquit, modo non, est μονονουχί, etsi sunt qui aliter sentiant. Vulpius locum ita explicat: Non modo, inquit poeta, possum tenui victu contentus esse, quod antea non poteram; non tantum longis itineribus valedicere, rem augendi causa susceptis: verum etiam in summa animi securitate indulgere otio, sedens aestate propter aquam sub arbore. At quis est, quin sentiat hoc modo languescere sententiam? Quod ad Scaligeri emendationem, attinet secundum quam legendum est, Quippe ego jam possum, tam ut interpolatoris manum olentem rejiciamus,et lectionem cod. Asckew et Guelferbitani tertii adoriamur, scilicet, Jam modo nunc possum. Haec pariter rejicienda est, licet Bach. eam amplexus sit; nam aliis codicib. adversatur. Neque J.H. Voss litem dirimit, qui in textum Guyeti invexit, quamvis nullis fultam: Jam modo, jam possum. Huschk. omnem versus duritiem atque orationis insolentiam tolli posse putat, hac verborum trajectione:Jam possum, modo non, contentus vivere parvo:sententiam suam Huschk. sic declarat: «Ait Tibullus, posse se nunc vivere parvo; sed non absolute; quandoquidem, ut scribit IV, 1, vers. 188, desiderium superest et cura novatur, Quum memor anteactos semper dolor admovet annos. Pergit Huschk. adfirmatque hoc unice a doctissimo Schaefero probari; denique addit: «Vel sic tamen malim versum interpungere:Jam possum, modo non contentus,vivere parvo, ut adverbia jam et modo de diverso tempore sumantur, parvo autem referatur simul ad contentus et ad vivere, sicut apud Propertium, III, III, 39.» Sensus itaque loci hujus, si Huschkio consentias, erit: ille ego qui modo non contentus eram parvo, jam possum parvo vivere contentur; ita hic versus et tota Elegia opponi poterit loco querulo carminis in Messalam (182-191), maturius haud dubie et eo tempore scripti, quo nondum parvo contentus erat Tibullus. Vides, amice lector, quanta diligentia doctissimus quisque huic loco quasi mendoso opem ferre voluerit; nec desunt tibi lectiones inter quas eligere possis. Liceat tamen et nobis sententiam proferre simpliciorem, quae nulla varietate lectionis, neque immutatione indiget. Cyllenii parenthesin admittas, simulque Huschkii interpretationem, quae nullo modo trajectionem ab illo propositam requirit: et nihil jam impediet quo minus hic versus eleganter et facile procedat.
  24. Longae deditur esse viae.Haec verba ab Heynio contorti sermonis et ingenii esse dicuntur qui mox addit totum distichon h.l. sublatum esse velim. Lucretius tamen et Ovidius Tibullo opem laturi praesto sunt; quorum prior, lib. IV, vers. 997, fugae deditus dixit; alter Met. XIII, 921, Deditus aequoribus jam tum exercebar in illis.
  25. Bentlei. ad Horatii I, Sat. VI, 126, ictus corrigere maluit citra necessitatem. Nam maximus ut splendor ita aestus tribuitur caniculae orienti. Alcaeus cecinit: Λασίας θάμνῳ ὕπο πλατάνου· καῦματ᾿ ὀπωρινοῖο φυγὼν κυνός. Homerus Iliad. E, 4, quem citat Huschk. Δαῖέ δὲ ἐκ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος ἀκάματον πῦρ, ἀστέρ᾽ ὀπωρινῷ ἐναλίγκιον, ὅς τε μάλιστα Λαμπρὸν παμφαίνῃσι, λελουμένος Ὠκεανοῖο·
  26. Ad rivos J.H. Voss. haec vocabula superioris versus voce aestivos corrupta esse dicit, amplectiturque conjecturam Burmanni, rivum vel ripam scribere jubentis; sed perperam; licet enim exempla congerat ubi rivus singulari numero usurpatur, nihil hoc modo proficiet; nec impedire poterit quo minus alia numera occurrant in quibus plurali numero idem vorabulum ponitur, ut vir doctus in Ephem. litter. Jen. bene notavit. Horat III, Od. XIII, vers. 7 «Nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi soboles gregis» Virg AEn. XI, 668: «Sanguinis ille vomens rivos cadit.»
  27. Colot. pigeat bidentem. Regius Guelferb. 3 et alii, bidentes
  28. Brouckh. pro increpuisse vitiose implicuisse. Caeterum hoc distichon apud Scaligerum et Brouckh. statim post octavum versum occurrit. Contra versus 25 ad 28, ab iisdem post quadragesimum sextum relegantur, nulla sinceri verborum ordinis habita ratione. Hujusmodi textus turbationes innumerae sunt, nec operae pretium est omnes notare.
  29. Non agnamve... foetumve; Ed. an. 1472, Non agnam ne... foetumque; cod. Paris. foetumve; Colbertin. Nunc agnamque... foetumque; codex Gothanus foetusque; Vienensis pudent et in margine pigeat. Calpurnius hunc locum ita expressit: «Te quoque non pudeat, quum serus ovilia vises, Si qua jacebit ovis partu resoluta recenti, Hanc humeris portare tuis, natosque tepenti Ferre sinu tremulos, et nondum stare paratos.»
  30. Est in finem rejecit Brouckh. sequutus aurium judicium. Aberat τὸ est a quibusdam Statianis MSS: nec tamen Brouckh. delere vocabulum ausus est. J.H. Voss. quo orationem ποιητικωτέραν redderet, τὸ est ejecit. Nos vero ne loco quidem movendam censemus hanc vocem; nihil enim molesti inest lectioni pristinae. Caeterum Wunderlich. adire poteris, ad versum quartum quartae hujus libri fusius de hac re disserentem. Heyn. existimat, post hunc vers. aliqua intercidisse. Huschkius haec Heynii verba referens, addit: «ego quamvis quaerens, nullum reperire possum lacunae vestigium.»
  31. Hic versus in editione Brouchkusii et in Scaligeriana, tertius decimus occurrit. Conjiciebat Passeratius pastorumque deum, aut certe pastoremque deum, ut significaretur Apollo Nomius: Gebhardus illum rejiciens, acutior sibi videtur si pastorem interpretetur ipsum Pana, meum vero exponat mihi propitium; deinde neque ipse sibi placet. Nos simpliciter intelligamus, videlicet et pecus simul lustratum fuisse, et pastorem. Qua et Barthii mens fuit lib. IV Adv. cap. II. In veteri Kalendario rustico mense Aprili legitur Oves Lustrantur Ea lustratio fiebat Palilibus, quae erant XI Kal. Mai. Confer Ovidii Fast. lib. IV, vs. 721, Propert. lib. IV, Eleg. IV. vers. 71, Caton. de R.R. cap 141. Satis ex hisce constat, vulgarem lectionem non debere mutari. BR.
  32. Calpur. Ecl. V, vs 24 : «Sed non ante greges in pascua mittito clausos, Quam fuerit placata Pales; tum cespite vivo Pone focum, geniumque loci Faunumque Laremque Salso farre voca; tepidos tunc hostia cultros Imbuat atque etiam, dum vivit, ovilia lustra.» Noster recte placidam vocat Palem, quae parvo contenta sit, lacte puta ac libo et pulte agresti; confer Servium ad Georg. lib. III, vs. 1 et Arnobium, lib. III. Brouckh. - Videntur non modo vasa lacte plena apposita fuisse, sed et lacte adspersum deae signum, nisi poeta libationem in ara factam declarat, quod verum arbitror Heyn. - In quibusdam Statii libris legitur Palen græca terminatione quod Voss. in textum recepit. At Santenius docte dixerat græcam formam hujus vocis equidem ignoro. Nullae enim voces, nisi græcæ, hoc modo terminandæ sunt. Simile mendum Virgilio illatum indicat Huschkius, Ecl. I, 62: Aut Ararin Parthus bibet aut Germania Tigrin. Charisius, Priscianus et Maximus Victorinus hunc versum citantes, confirmant Virgilium semper scripsisse Ararim, Tigrim sicut Irim et Parim
  33. Apud Scaligerum et Brouckh. hoc distichon post versum vigesimum octavum locatur. - Brouckh. e libris Statianis et suis neu vos bene revocavit pro nec. Codici Paris. aliisque quibusdam inerat e paupere idem Brouckh. mutavit, et lectionem neu vos de paupere mensa protulit, quæ procul dubio genuina est. Dona de mensa et e fictilibus dicuntur; Cicero dixit mittere de mensa. Hic mensa non est sacra mensa, etsi inter utensilia sacra hoc genus habebatur, sed Tibulli mensa in qua appositæ fruges ac poma sunt, unde pars prælibata diis in ara ponitur Heyn.
  34. Nec e puris spernite fictilibus. Scaliger, ex infimæ vetustatis codice assumpsit e parvis fictilibus, pro puris. Sed recte Brouckhusius: non quam parva essent illa vasa referebat, sed quam essent pura. De vasis fictilibus, quibus pro simplicitate prisca diis libare veteres Latini solebant, idem multa congessit scriptorum loca. Huschk.
  35. Vulgo legitur primus Witt. pr. cum binis Anglic. Heinsii Heyn.
  36. Composuitque. Tibullus particulam que penultimo pedi et quidem verbo connectere amat quapropter plerumque in tertiam demum sedem transfertur, ut hic et I, Eleg. X, vs. 54; II, Eleg. VI, vs. 16; quod etiam alias fieri solet docente Burmamno ad Ovid. Metam. XIV, 30. Sæpius voci subjungitur ad quam non proxime spectat ut I, Eleg. I, vs. 54; Eleg. IV, vs. 2; Eleg. X, 64; lib. III, Eleg. VI, v.s 47. Insolentius pro et positum duo membra jungit, quamquam postremum fere locum obtinet, ut II, Eleg. V, vs. 72: alias absolute, copula neque præcedente neque sequente, positum; I, El. V, vs. 11; El. X, vs. 51; II, El. V. 29. Sæpius quoque sibi respondent que, et, et-que; aut in locum particularum et-et succedit, ut lib. I, El. I, vs. 35; El. II, vs. 4; conf. Drackenb. ad Livium, XXIX, XII, 5. BACH.
  37. Locus dulcissimus propter simplicitatem contenti modico dummodo otiari et amare liceat. HEYN. - Fructus et fruges amplectuntur
  38. Quidam codices loco του avo exhibent agro.
  39. Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto. Brouckhusius hoc versu sic disserit: «Otiosa est lecti vox, quum sequatur toro; minima mutatione reponebat tecto Lucas Fruterius probante Passeratio. Malebat tamen Nic. Heinsius fesso not. ad Ovid. lib. I Fast. vs. 287. Invitus a viro illustri discedo: sed mihi Tibullus in mentione segetis videtur, et tectum intelligere stramineum ,qualia fere sunt villarum modicarum.» Hæc quidem Brouckhurius scripsit, adducens loca huc minime pertinentia. Omnes libri consentientes lecto habent; refert an subsequatur toro nec ne. Innumera hujusmodi iterationum exempla, et graeca et latina, in promptu sunt, sed iis non opus est: non enim idem significant lectus et torus. Praeterea sensus quem Brouckh. profert, aliquid insulsitatis continet. Tibullus etsi majores divitias amiserit, non eo paupertatis adductus est, ut stramineo tecto uteretur. In quibusdam codd. legitur Parva satis mensa est, verbi gratia in Excerptis Pocchi; quae lectio mihi perabsurda videtur; opponitur enim parva seges fructibus, Quos tulit antiquo condita messis avo. - Parca quoque fuere qui mallent. Pro satis est altero loco in quibusdam est uno vel parvo (hoc et Guelf. 3, cum altero in marg.) nempe intrusum ab iis, in quorum libris satis est semel tantum exaratum erat.
  40. Loco vocabuli solito Scaliger ex suis excerptis solo intrusit; addens, solum torum sibi superesse ait. Parcamus memoriæ viri excellentis. Non tanta fuit nostri equitis egestas. Solito habent omnes omnium libri. Brouck. - Pro membra levare toro, Statii unus et duo Palat. Gebhardi habebant membra referre toro, dictum ut referre se, reddi quieti. Pro Si licet, mendose in edd. usque ad Scaligerum, et in libris etiam Regio et Guelf. Scilicet. HEYN. - H. Voss. et Wunderlichius τὸ referre in textum receperunt, et Voss. longam notam addidit, qua Scaligerum et Vulpium erroris arguit. Sed quamcunque explicandi viam inieris, τὸ referre nihil habet nisi notionem movendi, quæ quam longe absit verbo levare facile colligitur. Membra levare est, recreare, reficere corpus toro sive discubitorio in quo epulis accumbebant, sive alius generis lecto, quo se ab opere aut ab ambulatione relaxandi causa conferre solebant. BACH.
  41. Vulgaris lectio est continuisse, sed in uno Palatino emendatissimo et in aliis quibusdam, detinuisse legitur; et est sane elegantius. Heyn. de complexu puellae continere dici non meminit, qui tamen hanc lectionem in priore editione servaverat; Virg in Æn. IV, vs. 84 ait: «Aut gremio Ascanium gemitoris imagine capta, Detinet, infandum si fallere possit amorem.»
  42. Erat vulgaris lectio igne juvante. Scaliger primus reposuit imbre juvante (suffragante Guelf. 2), quæ lectio egregie confirmatur loco Sophoclis, qui legitur apud Ciceronem, lib. II, Epist. 7 ad Atticum: Nunc vero quum cogar exire de navi, non abjectis sed receptis gubernaculis cupio istorum naufragia ex terra intueri; cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, καὶ ὑπὸ στέγῃ πυκνᾶς ἀκούειν ψεκάδος εὐδούσῃ φρενί. Laharpe hoc distichon et superiora sic vertit:
    Je n'ai point regretté le bien de mes aïeux,
       Content de mon champêtre asyle,
    Content de reposer sur la couche tranquille
       Où le sommeil ferme mes yeux.
       Oh qu'il est doux lorsque la pluie
       A petit bruit tombe des cieux,
    De céder à l attrait d un sommeil gracieux
    Qu'il est plus doux encor, la nuit près de Délie,
    De se sentir pressé dans ses bras amoureux,
    Et d'entendre mugir 1'aquilon en furie
  43. Hoc mihi contingat. Ovidius, III Amor. Eleg. II, vers. 9: Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis Insistam forti mente vehendus equis
  44. Tristes ferre potest pluvias. Brouckh. ex Heinsii emendatione, et J.H. Voss. scripsere Hyadas quæ et orientes et occidentes tempestatem excitare credebantur. Omnes libri consentientes exhibent pluvias. Itaque conjecturas missas faciamus, ne Tibullo gratiam nativamque simplicitatem detrahamus.
  45. Potius pereatque Hunc verborum ordinem ex uno codice Statiano refinxit Brouckhusius, et jam Livinejus ita conjecerat. Vulgaris lectio est pereat potiusque Apud H. Voss. vocabulum smaragdi littera Z incipit; quam scripturam, duce Brouckhusio, operose defendit, sed perperam: ait enim Priscianus S quoque, sequente M, ut Smyrno, smaragdus. - Vitium faciunt qui Z ante M scribunt. Nunquam enim duplex in capite syllabæ potest cum alia jungi consonante. Lucanus quoque hoc ostendit in lib. X, vs. 121: Terga sedent crebro maculas distincta smaragdo. Nam si esset Z ante M, subtrahi in metro minime posset; S enim in metro saepe vim consonantis amittit. Huschk.
  46. Ob nostras... vias itimera negotiationis vel militiæ lucrosæ causa suscepta ex more equitum romamorum
  47. Codd. Paris. Dresd. Witt. A. duo Angl. ed. ann. 1472 habent ut domus exiles. Mos fuit iste Romanorum, ut foribus spolia hostium præfixa haberent. Propert. III, El. VII, vs. 26; Virgil. Æneid. VII, vs. 183. HEYN. - Majoribus nostris, ut testantur Possidonius et Strabo, id moris fuit ut hostium capita ἐν προπυλαίοις affixa servarent.
  48. Balbus, cap. LXXX, p. 179, probat cum Heynio et duobus antiquissimis codicibus vulgatam Tibulli lectionem. Tertius codex recentior Me retinet vinctum formosæ cara puellae. Verum eodem jure Tibullus scribere potuit vinctum vincla retinent quo Hom. Il. E. 385, δῆσαν κρατερῷ ἐνὶ δεσμῷ et in Odys. XXII 189 σὺν δὲ πόδας χεῖράς τε δέον θυμαλγέϊ δεσμῷ HUSCHK.
  49. Heinsius mallet: sedeo ut durus sed id subintelligitur. - Et sedeo. Reminiscendum est janitores servos fuisse catena foribus alligatos. Sic Ovid. I Am. VI «Janitor indignum! dura religate catena.» Cum hoc igitur se comparat puellæ servientem. HEYN.
  50. Non ego laudari curo. Pauci libri cupio. At Brouckh. multa disserit de discrimine inter non cupere et non curare, quæ tamen in cujuscunque velis mentem incidunt. Tunc de verbo laudari copiosaam init dissertationem, atque de ejus militari loquendi usu: nec opus erat tanta exemplorum congerie ad demonstrandam rem, quae ex omnibus patet Lexicis. - Mea Delia Eam vero nomine Planiam fuisse nominatam auctor est Apuleius. Casaubonus Flavia malebat, quamquam timide; quod et Colvio placuit, aut Plancia In Fulvii Ursini codice Plantia legebatur, teste Scipione Gentiles; solus Jo. Pricæus nihil mutavit, eo quod Plantia in lapidibus visatur. Ita est apud Gruterum: SEX PlANIUS HERMES. Reperitur in lapide prægrandi, itemque SEX PLANIOS HYACINTHUS; pag. 251, columna 4. Ibidem in tumulo Maturæ: AUFIDIUS GENITOR, GENUIT ME PLANIA MATER, p. 576, col. 7. Denique M. Planius legitur, p. 820, col. 18: esto igitur Plania nomen romanum; sed, sic ut Deliae datum fuerit, vel a domina, vel a patrono; erat enim libertinae conditionis: id quod perspicuum fiet ex locis complusculis nostri poetae. Brouckhusius. - Huic disticho subjunxit Scaliger Elegiae secundæ quosdam versus, idque magno ordinis detrimento.
  51. Te spectem Verba suprema mihi quum venerit hora repetiit Auson. Ephem. Orat. 72. Heyn.
  52. Te teneam moriens deficiente manu. Hunc versum expressit Naso in Epicedio nostri poetae; ubi Nemesis ad hanc Deliam: «Quid ais? tibi sint mea damna dolori? Me tenuit moriens deficiente manu.» Cf. Antholog. graec. t. II, pag. 42-1066 ὄφελόν γε χειρὶ φίλην τὴν σὴν χεῖρα λαβοῦσα θανεῖν. Plura imitatorum loca suo more addit Brouckh. Nobis liceat gallicam imitationem venustissimam hujus distichi in lectoris memoriam revocare; Laharpe sic vertit:
       Ah! que ma paupière mourante
    Se tourne encor vers toi, dans mon dernier moment:
       Que par un dernier mouvement,
    Je presse encor tes mains dans ma main defaillante!
  53. Flebis. Hic Beckii conjectura mea Delia ab H. Vossio in textum recepta, qui τὸ me languidum esse declarat, perinde ac si in sequente versu mihi adscriberes; cave ne talibus immutationibus consentias; Ovid. Met. XIV, 747: «Luridaque arsuro portabat membra feretro.» De fumeribus Romanorum, vide Johan/ Kirchman. lib. I, cap. 5; lib. III, cap. 2. Codex Isaaci Voss. secund. habet posito.
  54. Tristibus etc. Quidam commentatores hanc locutionem perinde ac illam Propertii, Et tremulus moestis orietur fictibus horror reprehendunt quasi frigeret oratio cumulatione verborum moestis et fletibus, lacrymis et tristibus. - Nunquam igitur docti illi desinent textum vexando, suaque non poetae verba proferendo, suas injurias temporis damno addere, ita ut, si illos sequamur, ne integrum quidem vs. retinuerimus.
  55. Flebis; non tua sunt duro praecordia ferro. Commentatores ac interpretes innumera exempla in unum congerunt, quibus demonstrent, huic loco inesse translationem a ferri silicisque rigore ductam.
  56. Tu manes ne laede meos Noli crines conscindere, genas radere, pectus nudum lacerare; his enim rebus manes carorum offendi putabant, et torqueri. Brouckh. Crediderim Tibullum hoc loco minime superstitionem illam respexisse sed ea hoc consilio pronuntiasse ne puella nimio planctu pulcherrimam corporis formam fœdaret. Laharpe gallica sua imitatione eumdem sensum copiosius expressit:
    Mais garde d'outrager ta belle chevelure,
    De blesser de ton front l'ivoire ensanglanté:
    Aux mânes d'un amant c'est faire trop d'injure
       Que d'attenter à ta beauté.
    Mollevaut nobis etiam consentit; quippe qui verterit:
       ...Helas! n'outrage point tes charmes.
  57. Interea, dum fata sinunt. Propertius, lib. II, Eleg. II, vers. 29: «Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore; Nox tibi longa venit ,nec reditura dies.» Conjungere amores etiam Catull. dixit carm. LXIV, vers. 373; et 335, contexere amores; infra lib. I, El. IX, vers. 76, jungere Venerem. Cæterum compara cum his Sannazar. lib. I, El. III, vers. 49 Heyn.
  58. Jam veniet tenebris Mors adoperta caput. Praeclarum phantasma: Mors incedit, ut alii dii caput nimbo, vel aere cincti: confer ad Virgil. AEneid. I, Exc. XIII, nost. Edit. T. II, p. 194. Convenit nota illa Orci galea, Ἅϊδος κυνῆ qua qui indutus erat, spectantium oculis subducebatur, ut Perseus (et Hesiod. Sent. 227). Convenit hoc morti furtim subrepenti in carmine quod Neoptolemus Philippo Macedoni cantabat, apud Diodor. XVI, 92: Αμφιβάλλει Ταχύπουν κέλευθον ἔργῳ Σκοτίαν, ἄφνω τ' ἄφαντος Προσέβα, μακρὰς ἀφαιρούμενος ἐλπίδας, θανάτῳ πολύμοχθος ᾌδας. Gratius Cyneget. vers 348: «Stat fatum supra; totumque avidissimus orcus Pascitur, et nigris orbem circumsonat alis.» Lepide ad Noctem transtulit 7o4, Joh Pontanus, Amor. II, 1: «Tuque nigram tenebris Nox adoperta comam» H. Hunc locum imitatus est quoque Janus secundus, I, 5: «Mors venit æterna cincta caput nebula.»
  59. ...Nec amare decebit. Ovid. Amor. I, Eleg. IX, vers. 3: «Quæ bello est habilis, Veneri quoque convenit ætas; Turpe senex miles, turpe senilis amor.» Constat præstare lectionem decebit lect. licebit: idque ex Eleg. II, 91, ubi de sene Tibullus dicit: «Et sibi blanditias tremula componere voce, Et manibus canas fingere velle comas; Stare nec ante fores puduit».
  60. Dicere nec cano blanditias capite. Gebhardus tarditatis arguit Lucam Fruterium, qui noluerit capiti legere, nec ceperit hunc dativum recte jungi cum verbo impersonali; sibi habeat suam sapientiam. Ablativus absolutus hic tempus notat, et causam; Horat. lib. I, Epist. V, 9: «...cras nato Cæsare festus Dat veniam somnumque dies;» cras justitium erit, quia Cæsaris natalis est. Sane in libris Mureti et Achillis Statii capite erat quod et nos in nostris quatuor invenimus; in quatuor aliis Nic. Heinsius; probavitque magnus Turneb. lib. XXIX Advers. cap. 30; eodem modo Plautus loquitur, Asinar. Act. V, Sc. II, vers. 84: «Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.» H.
  61. Levis Venus, quæ levem decet ætatem, ut senectutem decent gravia; ita Horat. jocosam Venerem dixit; et infra Eleg. VII, 44, levis amor. H.
  62. Etrixas inseruisse juvat, Heinsius corrigit sera pro juvat; ingeniose quidem, sed parum probabiliter : nec placet hoc, rixari cum sera. Inseruisse defendi potest, quamvis H. Voss. in textum conseruisse recipiat inseruisse forsan metaphor ponitur pro immiscuisse
  63. Hic ego dux, milesque bonus. Hic consueto more Brouckh. omnium scriptorum loca adducit, quibus insunt verba dux et miles
  64. Cupidis vulnera ferte viris. Cupidos aiunt dici eos qui sunt avari et cupiditatem pro avaritia poni. - Sane avaritiam nunquam esse sine cupiditate facile credo; non tamen ut concedam, cupiditatem sine avaritia consistere nequire. Omnium mortalium facile cupidissimus fuit Domitius Nero; quem tamen avaritiae nemo unquam postulavit. E contrario parcum, adstrictum, sordidum avarum fuisse scimus Sergium Galbam: at hujus cupiditates populus romamus sensit nullas. Est igitur aliud cupiditas, aliud avaritia; et cupiditas quidem in milite recte, ut arbitror, definietur appetentia rei alienae non ut rem illam, quoquo modo partam, conservet miles (id quod solent avari) sed ut suis inde libidinibus morem gerat, perdat, profundat, Brouckh.
  65. Composita acervo Scilicet frugum in horreo collectarum; Virg. G. I, 156: «Heu magnum alterius frustra spectabis acervum.»
  66. Despiciam dites. Statius primus verba sic ordinavit, ex libris quibusdam. Antea legebatur Dites despiciam quod Gebhardo placebat: sed nobis favet ipse Tibullus qui Lib. I, El. IV, v. 81, dixit: «Heu heu quam lento Marathus me torquet amore! Deficiunt artes, deficiuntque doli.» Conf. Ovid. Heroid. IV, 112; et XV, 54.